장음표시 사용
111쪽
qua umdam voluntaι in Raegem. Remedium iuuando hois crearur.
bus in mutui pignus dare. Pacisci cum militaribus Tribunis, ut singuli in mensem unum alterumve legionum sitarum Centurionibus, aut militibus, aut utrisq; stipendia ab Rege. soluerent. Si id graue foret,ipsi saltem Tribuni suique Centuriones squi priuatis opibus pollerent) nullis stipendiis per Tribuo. um bimest* Contenti,ea sinerent gregariis procedere ; quod postremum Tribuni plerique pollicituri videbantur,sed in pri-sens omittendum iudicatum,ne nouitas inopiam indicaret. Tandem Dominatus Regios oppignerare studi conditione placuit, militique hac ratione si ibuentum est Per cos dies ad
recentes Italiae motus Componendos, Hispaniae Rex Gonsis istis,is d. saluum Corduam Italici exercitus sui Legatum creauit. Ilia .k. Gonsaluus Bredanis in Castris iam inde ab expeditioni, principio fuerat, cum eoque & Comite Salazario, Spinoia consilia sua omnia communicarat,aduersum alios obscurus,
hisce duobus intectus. Ille etsi militiae artibus instructissimus,& fusi fugatique nuper Mansseidici victoria celebris, iis se tamen hic moribus praestitit, quales non nemini Vcl- Ieius modestissimos appinxit, actu,otiosis simillimum, nihil sibi vindicantem, eoque assequentem omnia; semper infra aliorum aestimationes se metientem; vultu vitaque tranquillum,animo CXsOmnem
Allati hoc tempore nuntij de morte Regis Anglorum, Hollandicas Manueldianasque molitiones non leuiter tardaverunt. Angli magno numero quotidie ad nos, desertis signis, perfugere; nostros Mansseldius a sitis captos,nulla lytri exactione remittere ; affrmare sibi nihil inimicitiae cum Hispano Rege intercedere. Quare animaduersa, Henricus Nassauius,euocatis Rosendalia copiis,collectisq; confinium omnium praelidijs quasi breui de summa rei decretums) ne otio desectionem meditarentur, tyrones quotidie ad militiam certis exercitijs erudire instituit. Spinota,ut in tempore 2 π.. auxiliacopiasque praeso haberet, Henricum Bergium cum quitatu suo,nonnullisque Imperatoriis auxiliis,Hooglistia-
112쪽
9I OBSIDIO BRE DANA.tae imponit. Arcem municipiumque ipse cognoscit, munirique facit. Inde ad Bredana usque castra certis interuallis . turres maiores sex, secundi in Hooglistratanum flumen aedificat. His interuallis perpetuas militum cohortes quae fere inuicem contingerent) constituit,ut breuissimo tempore eXercitus uniuersus ad Bredam aut Hooglistratam hosti pro necessitate occurrat. Comitem Antioltinum cum auxiiijs Germanicis, Carolum Colomam, & Principem Ba banconium Cum Prouincialibus copiis, alijsque nonnullis extraordinarijs,per vicinos Antuerpiae, Mechliniae Lyraeque
pagos disponit. Pro ea exercidus magnitudine,equorumque Ingeni paἷuli
numero, tanta pabuli inopia esse coepit,vi aut equino fimo, aut aridis arborum foliis, aut myricis,equi pabulabundi vescerentur. Auenae fatis afferri non poterat, qua tot currulia sarcinariaque iumenta, praeter ephippiatos militum equos, sistinerentur. Adventilius miles liberioribus populationibus assitefactus,ac nostrae disciplinae in selcias; non contentus prisca illa militaris furti indulgentia,argentei unius in diem, hastae,hastilis,ligni, viris, follis autfacis ; initio domos prae dari,pagos vastare,commeatus nostros hostili more carpere; subinde etiam petulantius ob stipendij dilationem vocifer ri,quasi imperia recusemrus. Legiones nostrae, quibus non iis is a aliae umquam ad eum diem egerant innocentius, doeta ho- ta stem odisse potius quam suos,easdem quoque cXterorum a ut in vitia semper prompta sunt militum ingenia)maleficiis imitari ,& corum nomen licentiae sitae accommodare Coeperunt. Spinota, Ducibus admonitis, leniundam magis 2
quam exagitandam corum hominum vim in tali tempore e UM punit
existimans,capitis quidem poenam in paucos sanxit, sed in- zzz-
structis Centurionibus, ut veniam abs se peterent, supplicium eis condonaui ratus non esse id tempus animaduersionis. His locis sparsi dia in nostr1 consistunt, Mauritius Hagae Batauorum extremum diem clausit, vel hoc nomine felix, quod vivus non luxerit amis ae Bredae suae dcditionem. N a. Eius
113쪽
multorum abnuemium. Initia tu multus in
composita. Aredanstrum vigilum cum nostris collo qui
92 OBSIDIO BRE DANA. Eius adhuc spirantis extrema verba, post quae aliud nullum fecit, haec fuisse feruntur: An dedita, an tiberata es Predis' ut facile quiuis in telligat,illius urbis amittendae dolore confectum, cuius olim recuperatae gloria primum decus famamque pepererat,cuiusque nunc tuendae causa incredibili suo Ordinumque sumptu, Europam propc Vniuersam concitarat. PIn demortui locum ad bella administranda Henricus Fredericus Nassauius Mauriiij frater, Princeps militiae artibus omnique urbanitate culti stimus, ordinum foederatorum voluntate adlectus est. Eo temporis interuallo , quo Mauritio inferiae datae, quo nouus exercitui Imperator di-istus, multi Prouincialium nostrarum copiarum, militiae poenitentes, domum e statiuis discessere. Equites quoq; -- terani non pauci, militiae duritiam abnuentes,prolati stipen- dij tardio,ab signis abiere. Sic & maiore indies numero GaIli a Mansfeldianis castris ad nos cateruatim deficiebant, questi se deceptos esse spe inuadendi Palatinatus, neque septem mensium spatio vel unicum stipendium fecisse. Horum ibi voces nonnullae audiebantur, sese contra Marchionis Spinotae exercitum non ituros,si ducerentur. Adolescens Gallus,arte Pharmacopoeias,in castris Mansfeldianis deprehensus,compertiis ciues suos ad defectionem sollicitasse, inter pernices equos religariis, Metij Suffeth stipplicio, vivendi finem fecit. Ad Bredam milites nostri,cum obsessis ex vigi-lijs colloquentes, facta pactione, ne telum ullum interim trah cerctair ut una castra ex binis iam facta viderentu r) sub inde iocis inuicem lacessebant. Nostri illis tabaci paululum aut casei lilii panis sui frusta nostris adij ciebant. Post paucos dies, reuerso ad castra novo belli Imperatore Henrico Nasisauio Arausij Principe, obsessi auxiliorum vicinitate laeti, globos liberalius in castra nostra permisere. Vnus tabernaculo Spinotae, tum forte absentis,per tectium illapsus, lecti conopeum abstulit,& cubiculi menses duas frustativa disce
114쪽
psiti ut lectica olim Augusti tabernaculo egredi ab amico moniti) concursu hostium confossa atque lacerata est, quasi ibi cubans remansisset. Vix quatuor dierum interuallo,cum cognoscendi loci causa Spinoia equo albo vehens urbem propius adequitaret, altera tormenti maioris pila se num ei sub ore equi abrupit,habenis in manu relictis. Vt credi po sit aut summos belli Duces certiore Numinis in tutela esse; aut quanto sibi quisque in pnelio minus parcit, tanto videri tutiorem. Spiriola his periculis defiinctus, aduocatas vicinorum auxiliorum copias, diuersis interni externique valli partibus praesidio disposuit. Antioltinum extremis Barban-conh castris,contra Oosterilauianam planiciem,qua Maia feldicus impressionem facturus credebatur,constitui Beau-uoixium nuperis Mauriiij castris aduersiis Medensem pagum opposuit; Ioannem Nassauium planiciei Chamensi praefecit ; Baronem d'Ainsium, Tribuni titulo, cohortibus Germanorum liberis praepositum,a tergo Ginehensium castrorum ad mendam equitatus stationem collocauit; legionem Marchionis Spinelli hos utrosque inter. dispertiuit. Alios alijs locis distribuit. Equitum cohortes quotidie e statiuis duplicato numero ad castrorum custodiam in stationes venit c iussit, multusque deinceps ipse ad nocturnas vigilias fuit,ea praecipue parte, qua introrupturum hostem arbitrabatur, quo se noctibus singulis conferebat, donec hostis retrocessit. Numquam alias magis se viri virtus ostendit. Nocturnae vigiliae, aut interruptus per momenta semnus, numquam minus affabilem esseccre. Experrectus tam vegetis intueb
Suetonius. Spinata v. catis in castra vicinis
tur oculis,tam praesenti attendebs animo, ut dormisse non
videretur , somnum autem tam cas recuperabat, quam abrumpebat, adeo curis omnibus procuratis dormiebat secu
rus. In vestibus, omnis lenocinij negligens, cultusque incuriosus, intra tamen Ducis dignitatem. Circa caesi temporis. que saeuitiam indifferens ; dc seu plueret,seu ningeret, seu ge-N , laret,
115쪽
9 OBsIDIO B R E D A N A. laret,seu venti flarent, seu vesper seu nox esset, susque dόque habere. Inedia illi saepe duos dies continuata. Lectus frc-quciater in rheda, aut aliquo militis tuguriolo . Nulla cibi, quietis,corporis proprij ratio. Perpetua grauissimorum negotiorum moles, id supra fidem labor. Animus dissicultatum omnium victor, idemque fere in aduersis ac prosperis vultus, in cuius pacata hilaritate militum spes acquicsceret. Cori silia nec suo solius arbitrio probata,nec alijs communi- Cata quam necessariis; non impetu praecipitata, sed quae mora valescerent. Altum secreti silentium. Auditio nouorum consiliorum iuxta ac diffidentia, tamque lenta credulitas,
quam promptus anxiorum rumusculorum Contemptus. Prouidere,consultare,scribere,audire, imperare, castra obire,
instar quotidiani lusus. Numquam fatigationem excusati ni obtendere, numquam aditu prohibere. Affabilitas cum milite,cum agrestibus,cum exploratoribus, incorrupto semper Ducis honore; nec nisi quando opus. Cultus δί beneficia erga infenses aut auerses, qui belli statum potentia cor rumpere possent,maiora quam in amicos ; nullus cetera malevolentiae metus.
T imo Canti Hagensi paeo tres qui fascem instentem literarum,
ρ - tabaci quoque bonum numerum,lagenasque Olci quo Icu
bucum curaretur urbi inferre conabantur: ij literas Henrici Auriaci Principis Iustino inscriptas, in siluas abdideriant, dum caperentur. Quaestio habita in unum, qui alias sepius ad urbem incuriosis vigilijs per castra penetrarat. Is tormenti dolore locum literasque indicauit. Scribebat Iustino
Henricus: Littera φη- Mauritium fratrem Oum fato concessisse. Eius se loco Mina' ab Ordinibus foederatisin peratorem exercitus creatum CD se. Nihil ea re moraturum suppetias: adfore cum Gercitu
qui citius parari proficiscique non potucrat) post triduum, ς Dungensi in pago, secundo ab urbe lapide, unde vel e sia1nma turri videri possent: facturum tentaturumque omnia soluen-
116쪽
is soluendae obsidionis causa. Ipse tantummodo annonam, ,, admetiendo minuendoque extraheret, suorumque patien-M tiam,propositis tanti tam lecti exercitus studio ac voluntate,
M impendijsque maximis Ordinum,confirmaret. Illud etiam is ad se scriberesiqua parte,qui quave ratione faciendo,existiis maret Spinotae Castra facilius perrumpi posse ; quam in remis sibi cum suis stippetias venturo, studia viresque omnes con
is iungeret. Obsessi, qui eiusdem exempli literas perlatas ad se clam Varini obses
4 . in .... - . t . . sorum ani-
acceperant, hilce nuntiis minam dolori voluptatem capiebant.Laetitiam luppetiarum nuntius,dolorem Maurici; prii-
dentissimi vigilantissimique Principis mors exprimebat. De
summo turris culmine despectus late in campos erat: visis auxilijs concurritur; fit gratulatio inter eos, atque omnium animi ad spem excitantur. Cornu, Deae nostrae praecinere ex turri , dc moenibus,ut Vasa colligeremus,vociserari: obliti in o.
seque & Bredam suam praedam nobis esse; nos autem, non ipsos,ferae huius venatores.Postquam Dungensi in pago hostilis exercitus consedisset, Henricus Nassauius copias sitas nostris propius admoturus,turrim Oosterhauianam squam prati ad speculae usum xxi. Burgundiones nostri custodiebant)praemissa non parua peditum equitumque manu, adiectis seruefactis pilis aliquot, oppugnatum venit. Buryndiones cum recusarent hostis sese arbitrio permittere,prius omnem ' θfortunam experiri maluerunt, quam turpem deditionem, προ i. nullis pactis conditionibus,facere. Hostes portis tormento suffractis, in turrim templumque iniecto igne scum nihil μ/ωπιέ. vltra valerent) re insecta discessere. Occisi Burgundiones quinque, septem incendij flamma perstricti. Ex tanto hostium numero fauciati desideratique multi, quos nostri saxorum iactu obruerant, Curi pusuerem,incendij metu, pr. denter fastigio turris deuoluissent. Ita minima manu non paruus exercitus impeditus. Burgundiones adustis vultibus, cerussa atque unguento delibutis,pulchra vulnera ostenden-
117쪽
9 6 OBsIDIO BRE DANA.tes stipendij unius repraesentatione,perpetu6que augmento, a Spinoia honorati sunt. Optio,qu i vigiliis praefuerat,vexit
lo donatus. 'Obsessi cum iam neque literas acciperent, neque tuto tabellionta urbe egredi possent, hirundinem , qtiae schediolum pennis alligatum sublime perferret, emiscre. Isenburgici milites auem chartae indicio obseruatam, funiculique impedimento delapsam, capiunt, ac Comiti Isinburgi co tradunt. qui deinde Marchioni Spinotae transmisit. Hae schedio notae erant inscriptae, I-69-2-T6. Iam summa orbe toto ex spectatio erat.cxcitata noui alicuius ad Bredam euentus Huc Regum Principumqtie omnium oculi, atque arrectae aures.
Ipse Turcanim Imperator pro vario belli exitu hanc illam
ve in partem videbatur arma conuersurus, aut pacturus pa
cem. Adeo non de Breda,sed de gloria,de existimatione, ob submissa tot undequaque auxilia, iam agi censebatur.
Idibus Maij, post noctis medium, Henricus Nassauius
fortunam tentatu rus,etsi accepto aliquo detrimento,tamensu mina exercitus salua,extrema Heydensis pagi castra loco dc ad committendum praelium. ad introrumpendum satis alieno) oppugnati fecit. Aggeribus nempe non amplius duobus Seuenbergano & Gertrudibergensi aditus ei patebat. Horum ille fluuio interlabente abscissus, valloque par-υo cxtrorsum praesectus; hic fossis siccis duabus interfectus,
turri, lorica, & castello non vulgaris formae munitus erat.
Sed nimirum nouo belli Imperatori, nominis obtinendi cupido,fraternae felicitatis ςmulatione inflammata, iam facilia omnia ex dis icillimis redegerat. Hoc igitur aggere Gertru-dibergensi Anglos iaculatores lectissimos, hastato'; e triariis ducentos antemittit, omnes ataphractos, ductore Tribuno Verio Anglo,quem ceteri Angli comitabantur, Gallis Germanissique subsequentibus,ut Anglos sustentarent ; uniuersi ad millia fere vi. Tormenta maiora impedimentaque extrema in agmine erant.Equitatus a latere stabat. Ipse Henricus
120쪽
OBSIDIO BRE DANA. 97ricus Nassauius in mediis copiis consistens,euentum operiebatur. Spinota eius molitionis indicio accepto, celerrime ad Paulum Ballionium & Carolum Roma ijs castris dispositos misit admonitu, ut praesto in armis sint , hostem ea nocte iis castris, quid possit, experturum. Illi subito custodias procubitoresq- stationibus locare, militem disponere,DucesPr fe- - ctosque omnes admonere,ceteraque quae ex usu sunt procurare. Primo diei crepusculo adest hostile agmen,celerius uestationarium militem pro castris excubante oppresst,quam renuntiare eius aduentum sociis a tergo posset. Prouisium ei vitio fuisset, si vel eques unus in aggere excubasset ; Sc forte uisum. poterat tantilla sollicitudine uniuersus ille hostium exercitus deleri: ccrte quin maior fuisset clades, dubitari non potest. Angli summa animi fortitudine audaciaq; turriculam ador--DMMti,signiferum cum paucis qui inerant Italis,iactu feruefactarum pilarum depellunt,inque muros connituntur, nonnullis interfectis. Deinde iaculatoribus post turrim locatis,& in fossas intersecti aggeris ad praeeuntium tutelam depressis, brachio castelli foribus obiecto, eadem audacia felicitateque succedunt, signumque ab latere castello inferre, dc manibus pedibusq; in muros adniti conantur. Scalae nimirum & hase
pagones in extremo agmine ab aurigis metuentibus relicti erant,cum Vehicula promouere non ausi,diffugissentformidine tormentorum. Ita maximarum molitionum successiis, res saepe minimae interpellant.Tum primum nos quoq; tu riculae fossarumque nostrarum Vitium experti sumus;quibus riuuisis.
singulis si seps lignea iusto interuallo fuisset praefixa suti fue- zzzzz
rat constitutum, sed vel obliuione, vel materiae aduehendae molestia praetermissum neque hostis tam facile penetrasset, neque feruefactas pilas adijcere potuisset, neque in fossis ipsis tectus delituisset aduersus tormcta. Itali igitur qui Seueniargani aggeris loriculam tuebantur,admi sila iam propius hoste dilapsi,vacuam ei munitiunculam reliqucre, cum tueri, hac parte apertam, Omnino non possent. Angli hoc animo cer- - O tabant, '
