Obsidio Bredana armis Philippi 4. auspiciis Isabellae ductu Ambr. Spinolae perfecta. Scribeat hermannus Hugo Societatis Iesu

발행: 1626년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

milinum eum Mauriatio postulatio Acre adau

facere mediis

tantur.

62 OAsIDIO B R E D e M A. inde cum globi densissime volarent, carpento per muros vcetii, semineo in corpore virilem animum professa, audaciam docebat esse pro muro. Cum eo loci res hostium cssent, inuicem sibi succensitisse rei male administratae, ordines foederati Ss Mauritius,vulgi sermonibus ferebantur. Ordines quidem,quod tantum temporis Spinotae ad Communienda castra sadhaerescendo ad demoliendos Cliuorum muros) reuiuisset , quod re nulla gesta spost dies X x ii. per otium consumptos) Medensibus castris discessisset. Mauritatius Contra ordines recriminari, imperiumque detractare inposterum, apud quos simul omnium fere sententiis, simul usui seruiendum csset. Ipsis remittem,si sibi magis honorem tribuisse,quam abs se salutem accepisse viderentur. Ea voce turbati ordines, veritique ne imperium abiiceret, Conci mant eum seminum esse Ducem,neque de eius fide prudentiaque ambigere; sed ea tantum in medium attulisse,quae videbantur potuisse prodesse; pergeret Rempublicam armis tegere, lium arbitrio suo administrare,osi ensuros se, quam sibi cordi Baeda esset , Nullis vectigalibus parcituros, vel co solo nomine, quod Nassauiorum patrimonium esset. His ille promissis excusationeq; placatus, ne studium suum a Re publica desiderari pateretur, aere suo priuato equites mille scribi armarique iussit. Ordines ipsi item alios praetcrea mille, ad augendas copias quae e Gallia expectabantur. Consilium insuper capiunt iaciendae molis, qua Merham flumen haud procul Seuenberga intercludant. Vna scilicet haec reliqua eis videbatur Bredae liberandae ratio, si quoties ex alto se aestus concitauisset , exaestuante in subiacentes campos ficto,aquisque hibernis squae per riuos flumini assivunt) retentis,omne late humum inundassent: idoneum id stagnum

fore, aut commeatui nauigiis in urbem inuehendo, aut obruendis castris nostris. Rem igitur operae maximae sumptuumque immanium aggrediuntur. Onerarias, lembos, scaphas ut summam eorum habent iacultatem) numero maximo

82쪽

maximo ad Seuen Tam mittunt, eo loci, ubi quoddam os sev - est fluminis quod Lamsgatum appellant,dc latera decliui ri- ciredam -- pa sunt vadosa. His omnibus nauigiis ad molem Contichen- mridam erat opus. Tum operis,sessoribus, Vectoribusq quam- ω. . 'his plurimis adhibitis,ligna caedere, cespitem circumcidere, fa-Xa,arbores,tabulas Comportare,scaphas onerare,molem denique ab utraque fluminis ripa c diuerso iacere instituunqcum ecce tridui improuiso gelu desistere coguntur. Ipsa auaein Natalis Domini nocte squo die primum ad id opus faciendum sunt aggress Stakenbrouckius ciam in- ridulitati signi suorum manu Rosendata profectus, ecquid in I sen- c. iis burgici castra posset,a tergo exploratum venit. Inteli erat ab exploratoribus, sessa una non maxima expleta, facilem aditum esse; ad eam explendam non amplius sex septemve ligonibus fore opus. Eo indicio latus, octodecim secum cohortes equitum ducit, comportatis ligonibus non amplius 'septem. Ad locum ubi venit, neque centum ligonibus rem agi posse cognoscit; transitum tamen tentari praemissis nonnullis iubet. Eques noster stationarius, qui haud procul excubabat,explosa fissilia significationem facit,armaque Conclamat. Stakenbrouckius,indicio proditus,signis simul omnibus classicum canere iussis, quietem castrorum turbasse contentus, discessit. Aditus alioqui omnes ab Isenburgico Comite tot scrobibus,tot arborum ramis cippisque depactis erant impediti, ut vix singulari homini patere viderentur. μήrum ari- Remittente gelu,opifices etsi summa difficultas molis per- ficiendae ob rapiditatem fluminis proponeretur) ad opus intermissum reuersi, oblongas vectorias tres, Cespite saxisque onustas deprimunt, fascibus terraque superiectis, simul coeptam ab utroque fluminis labro molem, dispositis cespitum ordinibus, ceruisque grandibus ad adstringendam humum interiectis,producunt,alueum medium versus. Seueraberga praeterea in ipsa urbe,admittendo auertendoque aestui, ostia faciunt ad alterum fluminis latus, ut postquam aestus agros

83쪽

permisis

aquis operarum lasorem mrerpessit.

. . .

complasset, cos sub aquis ea stagni altitudine tenerent, qua ad traiiciepdos pontones annona refertos, esset opus. Igitur aestus commutationem eonsecuti, apparatu denub ca, quaestini usui ad armandas naues. Spinotam multiplex operis eius cui a exercebat. Ergo illud studebat inprimis, ut speculatorum indicio cognosceret in singula diei noctissique tempora, quidquid eo loci ageretur . Quoties vero Luna aut noua aut plena erat squi dies, maritimos aestus maximos csscere consueuerunt) auxilia iusta Reydensibus Hagensibusque castris adcibat, qua parae scilicct irruptio metuebatur. Deinde ostia rivonina omnium squibus campestres aquae in Bredanum flumen circa Heydam ducebantur) aperiri,dum qstus agros omnes inui dasset; claudi,cum recederet, iube , ac tum cum illi ad institutam molem humilioribus iam per. decessim aquis hadigrederciatur, ipse subito apertis ostiis, reliquam quam rei nucrat aquae Vim,diluendo operi supermittebat,tardabatque omnem operarum administrationem. Submissis praeterea nautis,noctu ripas Merhae fluminis, locis plurimis interscindit, longitudine pedum v. millium: cuius rei duplex consi lium erat. Primum, ut quas illi aquas ad inflandum fluminis alueum, mole retinerent,Heydamq; versiis extruderent,

ipse interrupta fluminis ripa in Vicinas camporum valles alio derivaret. Deinde, Vt quo plus aquae extra ripas in latis sima pratorum spatia aestus detulisset,eb maiore impulsu per

eius decessum in molem referretur. Id quod certo adeo cuc-nit,ut quo angustius utrimque molis latera coirent, co altius arena fundo clueretur. Quaesitis denique fabrum architectorumque omnium sententiis, qui molem tantam altioribus aquis contineri posse negabant ; anteuertendum tamen

Spinola umnibus consiliis duxit, ne hosti locum ullum penetrandi relinqueret. Aggeri igitur illi,quem a nauali ponto Hagam Versus produxerat ne perfossus transiri scaphis posis et) alteram crassiorum arborum sepem praeduci imperar,

86쪽

OBIIDIO BRE DANA. 6ssiperneque transuersis arboribus ad alterius modum vinci ri. Tum aggeri secundum id sepium latus,toriculam impo--mni, altitudine pedum v. ad disponendos lcgendosq; librato-

res. Munitiones praeterea duas,quibus tormenta disponeret,

hinc inde locat. Flumen denique ipsum tertio quartoque

magnamna arborum praefixarum vallo, magnis inuicem interuallis hinc inde intercludit contra obsessos,contraque ternum hostem; ut si disiiciendi operis causa naues essent immisse,oppositis arborum truncis earum vis minueretur, neu ponti nocerent,ratesve perrumperent,ipse prius ad pH- , fixas trabes appulsis. Inter hanC utramque extimam arborum sepem,ad anchoram stabant naues hostium nuper captae, malis in proras antrorsum submissis, ad excipienda lacerandaque obuiarum nauium vela. Iis pons instratus est, impositaque ponti lorica e tabulis saxo effartis. Nonnullae carinas habebant perforatas,sed ita occlusas, ut eductis foraminum obiicibus, haustaque ingenti aquae vi flumen subito subirent, nauigationemque intercluso penitus transitu impedirent. Extimae arborum sepi pKnatabant mali duo,punctim colligati. Ante hos excubabat oneraria completa pice, o iaresina&stuppa, reliquisque rebus ad incendia praeparatis; quae,si hinis aduenaeet, in aduersariorum classem immissa, magnam haud dubie editura fuisset stragem. His perfectis, mst iubο-

nihilo segnius hostes, aggeris a nobis intersecti detrimen- ..iseis, i.

s ..... . . A . . molem re

tum locis vicinioribus reconcmnarunt, gemma municione 3--.

hinc inde ad oras fluminis facta, ne emptionibus administrationem operis impediremus. Simul Bredani, vel ut in rel- Iaboris partem venirent, Sc fluminum suorum res acta vi, Γρισὶ,--. moles apud Seuenbergam facilius perficeretur ves ut frustra retentatum Decembri opus aggeribus, quibus flumina sepa rantur,attollendis compensarent,ad aquas castris nostris superfundendas, eos aggeres densare altiusque ducere coeperunt . Ea re cognita, Spinota scilio Merkam flumen solito alueo demouere non posset) fossam bis mille ducentorum

87쪽

ν Aggerum Fuma via quaeram secta.' . Moles facis.

66 ops IDIO BRE DANA. pedum longitudine, propter urbis moenia depressit subisastigiosior humus aquas retinebat qua stagnum omne, riuo circum urbis latus ducto, in Mortam auertit, ne aquae in castra sitia altius supermitterentur. Quae fossa priusquam persecta esset, aggeres a Bredanis in flumine aucti firmatiaque, col lectarum aquarum alluvione disiecti, ostia munimentaque nonnulla moenium summa urbis trepidatione in labefactarunt. Simul prope Seuenbergam summa relaben-- tis aquae vis vectorias tres squas onustas in flumen depresse rant) sundo fluminis emersit, molemque omnem superii nostra iectam disturbauit. Cui rei illud etiam diuinae tutelae succc μή - - sit,quod quamdiu ea sessa tot simus operarum manibus in z I IM . stitueretur,etiamsi ex urbe perpetuo in nostros iacularentur, unius solummodb militis humerus minore fuerit glande

traiectUS.

Nondum Seuciabergani sententia destitere, quantumuis dissiculter confieri posse intelligebant, quod iam tertium quartumve frustra fuerant machinati. tui conditionis insesei ouitatem perspiciebant, inani simulatione eos velle obse .

forum spem sustentare opinabantur. Illi nihilominus luscopiam molem utrimq; ab ripis fluminis instauradam locant. Ei firmandae directas ad perpendiculum arbores m flumen iam sems' defigunt, glebas per manus transditas deiiciunt. Interualla arboria in faxis grandibus, cespitibus sarmentisq; effarciunt Ne labor intermitteretur, cespites humilioribus locis effosisses via de aquam aestus depulerat) attollunt in metas , instarnoporuna; ut quos ex aquis aestu adauctis extantes viderent, lintribus adueherent. Naturam denique ipsam aduerso minri fluuioque superuadere nimntur. Iustinus Nassauius filos

Dm- huoque Bredae aggeres denuo instaurare, ostia muniment

γπιρ qtie labefacta reconcinnare instituit. Vallos praeterea m

rosque aduersiis tormenta attollere,nc aedificiis aded iacul - tione nostra noceretur. Spinota, etsi Architectorum assidimatione iam utcumque crederet, castra sua neq; redundan , tibUS.

Prudem Marchionis Spinoia metus

88쪽

OBSIDIO BRE DANA.

tibus aestu cloacis, neque restagnantibus oppidi fossis stib- moueri posse, quo nouae fosse ductu, paludes in Merkalai

ab agris auerterat; tamen quod sciret, Hollandos scientia atque usii nauticarum rerum valere, Videretq; COS Conam non desistere, exploratores perpetuo Seuen Nam immittebar, V ..eu non contentus auditione pro re comperta,nisi visa etiam abs se dicerent,quae explorasse narrabant. Cumque adferretur, molem iam magna perfecta parte procedere,dc naues ad anchoram stare plurimas supportandae annonae expeditas,cam in partem conuersas qua B redam ventus ferebat: Numinis iterum cura, ventus, qui secundus ad eum diem flauerat iri Tempestat.

Contrarium te VertIt,tantaque lubito tempestas coorta est,ut& trabes, quae fistucis in flumen actae, & cespes & Asces δίsaxa fuerint alluvione dcuecta,& lembi quibus glebas materiamque apportarant, inuicem afflicti, inque littus eiecti,

omnisque nauigatio penitus impedita. Deinde vero eae tempestates consecutae simI,Commutatione temporiS, Continua suationCque Ventorum, Ut susceptae molis opus necessario du-α xerint in inuentem Martium proferendum. His cognitis, Senatus, ne aut diuturnitate obsidionis eos senatus Bre- deficeret annona, aut ob aerarij tenuitatem, soluendo militi stipendia tandem deessent, remediis duobus prouidenduna duxit. Annonam in primis parce distribuendo metiendoq; extendit. Nam postquam semel Septembri mense frumenti ciuiuis me- rationes domesticatim subduxisset,iterum Octobri frumen- ι-οzθ-ta omnia urbe tota adnotasMt, rursum codem Octobti,bidui tantum interuallo,quae notata erant est admensus, appositis vicatim Centurionibus, numer6que capitum per familias descripto. Cum vero reperirentur apud ciueS mensurarum prantiati siliginis millia x ii. in cella publica millia v. dc pecora n.de, Ια2. Cretum est, admetiendas esse,quot hebdomadis, militi quidem ex publico horreo mensuras CL. ciuibus, eXaceruo suo, N. Ρο- mensuras M. caedznda pecora xv m. quorum libra veniret besse cum semisse.

moti recenis

89쪽

OBSI O BRE DANA. Sed neque ea dispensatione contenti, Nouembri denuo lustratis ciuium granariis, frumenta omnia rursun adnotarunt, Vetueruntque, absque publica auctoritate aut vendi aut efferri, proposita poena XL. Philippaeorum. Qua poe-o,tiis. f. na quoque finxerunt, Vt ciuium nemo ceruisiam deinceps domi coquere posset, ne frumenti plus abstimerent coquen- Frumenta in da clam lautiore. Amplius denique Decembri factum cum

sim. In publicum Conferri priuatis α aedibus misere, quidquid

alibi frumenti compressum tenebatur. Ac ne galli quidemta. i. quoquam possent, ipsis Kalendis Ianuariis, singulos in

-- -- curiam vocatos iusiurandum adegerunt, Vti ex animi sententia profiterentur , quantum quisque siliginis , farinae, hordei, auenae, seu suum seu alienum, conditum apud se haberet. Ea conditione ac lege, Ut qui iuratus numerum profiteri nollet, tantisper indies singulos, penderet florenos decem : qui vero sciens peierasset, periurij poenis,& ducentre μ- tis insuper scutis multaretur. Iisdem poenis obstricti pistores molitoresque ; quibus lege sumptuaria interdictum, pa- .. '' nem pinsere leuiorem pondo sex dc quadrante; aut frumenti farinaeve simul cuiquam vendere plus libris duabus. His legibus perlatis, postridie Kalendas Ianuarias Senatus Centurionesque, domos granariaque Omnia obeuntes, frumenta singulis abstulere, interposito iuramento nihil praeterea

aridariara- frumenti clausum ab iis retineri. Iam aerarij vitio mederiinia fisj. ad hunc modum conati sunt. Vrbi Praefectus, Ccnturiones,

Tribuni, Pro-praefectique omnes, iureiurando, quantum quisque pecuniae haberet, affirmauere, ut quid mutui singuli dare possent, Conficeretur. Tum quinque generum nummi aere argentoque conflati, figura quadrata. Argentei quidem, unius, duum ac trium florenorum ; aerei, assis dc bessis cum semisse. Deinde per praeconem edictum, id genus nummos auctoritate publica tanti aestimatum iri,

tantique valituros, quanto proiij numero notarentur. Haec nummorum argenteorum forma: Interca

90쪽

Interea sinistri nobis de Gochemio Cliviae oppido nun- iij deferuntur. Lambertus Chariesius Neomago ab Ordini- g et

bus foederatis Praefectus, cognito exiguo praesidij numero, im moeniumque labe , collecta e vicinis foederatorum urbibus ' 'manu,Vrbem, qua parte introrumpi poterat,adoritur, invaditque. De nongentis nosti orum, qui praesidic relicti fuerant, quingenti omnino gerendis armis idonei censebantur, ceteris morbo seniove confectis. Munimenta madore infir- MI

mata, qua moenium fostae vadosae erant, tranulum gregibus praebebant,neque fuerant sudibus palisve ea parte praesepta. IacobusThuriandus Goclicinio Prςfectus,de militum Neo- magensium egressi edoctus,vicinos urbium Regiarum Praefectos admonet, ne quid detrimenti caperent, sui, ut sibi via debatur, securus. Stationes vigiliarum in moenibus identidem obi pridieque eum diem quo oppidum Oppugnatum εα-- ώ- fuit, duplicatum numerum militum custodiis disponit. '' Octoginta eo loci excubare iubet,ubi muri vitium fecerant, qua per minas facilior patere aditus videbatur. Simul quid . de hostis egressi accepisset, quid vicinos admonuisset, quid fecisset ipse, earum rerum omnium rationem Spinotae per Iitteras reddit; qui litteris Ioannis Gonsalij VVesiliensis Praefecti, de ambiguo rerum statu, una cum Tot landi epi- α stola acceptis, Touriandum reprehendit, quod sui aut obli- α ''tus aut securus,aliorum sollicitudinem suscepisset, cum ipse tanto locorum interuallo praesidium e castris submittere in temporc non postet. Hostes noctis silentio profecti, bene Κ 3 mane

SEARCH

MENU NAVIGATION