Obsidio Bredana armis Philippi 4. auspiciis Isabellae ductu Ambr. Spinolae perfecta. Scribeat hermannus Hugo Societatis Iesu

발행: 1626년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3 6 OBsIDIO BRE DAN A. Pridie eius diei Baro B cautioixius Burgundicae legionis ιώ- ὰ Tribunus cum peditibus M C. equitibus D. praemissus locum

p re muli- faciundς munitioni prope Oosterilautum antecapere,qucin magno nostrorum incommodo hostis insidere potuisset. Ex eo loco postridie chim signa hostium canere audiuisset, ante-ITA .a missis qui cognoscerent, Spinolam admonuit de aduentu. Perlatum fuerat indicio exploratorum, Mauritium Gertr dibergae cum exercitu cricendisse. De noua eius profectio-hab a ηι- ne, aliquamdiu nihil percunctationibus reperiri potuerat. Mais Oudenboscam Rosendaliam multi cum occupaturum sis,' Ei, jis. CXistimabant. Hi loca illa praeripienda monebant, ne ullum

nemu monet.

Mauritius M.da in prio

Maiari, M. post nos hostem haberemus ; veriti alioqui ut cibaria nobis commode supportari possent,liberaque pabulatione prohiberemur,si ea prius hostis occupasset. Spinota nihil huic rei vis.u setiri primertendum duxit,satis gnarus,neque illis ea loca, ad insi- admodum esse posse opportuna; neque Commeatibus nostris adeo infesta, quando inde longioribus aliquanto itineribus ad vitanda eorum Castra, circumducerentur. Fore tum nempe receptum illis interuallo tanto periculosiam, nobis vitabundis profectionem non intutam. Haud multo

tost intellectum, Medae qui pagus itinere horarum duarum a Breda abest) exercitum Mauriiij consedisse. Nimirum id

aduentui suo tempus captare Visus est opportune, quando omnis fere noster eques, Poloniae Principem comitatus, abcsset: quo admirabilius multis visum,id temporis a Mauritio nihil in tam debiles copias nostras fuisse tentatum. Spi--ἡ nota quod satis esse visum est militum, munitionibus p sidio circum urbem relicto, Franciscum Medinam, Legati loco restare iussum, Ginckensibus castris praefecit. Ipse ante- missis metatoribus,qui locum nouis castris idoneum delige-vinota a. in stipatus peditum millibus v ii. equitum cohortibus xxx. ρ is Misa ἡ- haud procul Oosteri auto, ter mille passuum spatio, contra hostem castra metatus est.Nimirum in una occurrendi Cese

ritate, huius tam idonei loci praxeptione, obsidionis uni

uersae

54쪽

OBSIDIO BRE DANA. 3Tueris summa vertebatur. Nam profecto si aut Spinoia vel

diem unum cunctim do perdidisset,autMauritius festinando με νη- μιε- tantumdem praevertisset, tantilli temporis beneficio Breda ρμγ imc

poterat conservari. Qtiippe Teteringam inter & Hagam, amplissima terrae stagnique patebant spatia,qua curribus ad usq; stagnum; trans stagnum,lenunculis annona non multo negotio poterat in urbem importari, si ea loca a Mauritio fuissent praerepta. Poterat autem id fieri non dissiculter,cum ad id tempus nihil admodum munitionum inter ipsius Castra & urbem spraeter turriculas quatuor Nigro aggeri impositas ) interesset. Sed Spinota iam multo milite vias aditusque omnes inter eum aggerem dc Mauritiana castra obia AEdit μm in

tinebat, Mauritiumque praeuenerat, spe omni penetrandi sublata. Tantum in bellis valet celeritas prudentiaque Imperatorum.

Hic ingens myriceti planities, qua aciem lase explicare posset,si pugna incidisset. Hanc equestribus custodiis, per tumulos diuersos distoributis,obtineri fecit, equitatu reliquo μ'

pro fronte castrorum remotius disposito. A tergo vallus naturalis eminebat B redam inter & mrricetum. Huic impo- 'nit tormenta septem, peditatumque post eum locat, virgultis pratorum riuorumque succisis,&fossis celeritate maxima completis. Ab dextero latere castellum maius, quod Baro Beata uolatus iam sero perfecerat, Burgundionibus relinquit tuendum. Erat ei castello figura quadrata, angulis in latus . --. Vnum prouolantibus,ea magnitudine, ut tormenta imponi possent; muris firmitas aduersus ictus machinarum. longitu - do pedum CXX. Crassitudo xxv m. altitudo X v. Sudes oblongae Vndequaque eminebant, ad tardandum ascensum. Interius in ipso muro ambulatio erat Zc gradus Unus Contra loricam,quae alta pedes V. Crassa x. fossa exterius circumducta, depressa in altitudinem pedum x. labris patentibus pedes xx i i. solo imo pedes x ii. sic ut a solo fosse ad summum murum altitudo esset pedum X X U.

Castriq

55쪽

Mauritium biduo expe ctat acie p

rata.

iustam consilium

non probatu Facet; Di- nota mali consultoris consilium refutat. Alterius sententia a vinoia reprobata. Dignum vi--la responsum.

Mauri ius Spinoia celeritate pra--ntus conm

eienda curat . nequa Mauratius perrumperet.

38 ops IDIO BRE DANA.' Castris ita ut dictum cst,dispositis, acie per biduum instructa,Spinoia Mauritium expcctauit,ut si vellet pnesio decemere, potestas non deesset. Non nemo audiens forte agitari in colloquio Spinoia Reliquasne copias,desertis adBredam castris,in Mauritium ducere praestaret, nec ne ; etsi sen

tentiam non rogatus, censuit; Mauritium non modo non

expectandum, sed castris etiam ab urbe deductis, omnem in

eum multitudinem conuertendam esse, eoque omnibus co

piis contendendum. Is consilij sui principem laudabat Pa

mensem Ducem,herocm tot olim Victoriis clarum. Spino-la, de Parmensi Duce honorifice praefatus, hominem illum parum cauti consilij auctorem futurum fuisse ostendit. Haud longe eum videri ab .Hsopi Apologo abiisse,pro certa

obsidione, incertam pugnae aleam commendando. Id de naum fore,canis instar,demisso bolo,eius umbram in flumine consectari,dc utrumque amittere. Non ita se esse suas ex

ercitusque fortunas in dubium deuocaturum: hostis esse, si Iuberet, inferre bellum; situm autem,oblatum defendere. Haud multo post quidam Tormentario officio praefectus Spinotam interrogat, usdni Mauri iij castra, nullis admodum munitionibus firmata tormentis sex septemve displo sis, ultro iret lacessitum Z Cui Spinoia respondit: Non pati si iam dignitatem, ut leuius hosti in sultaret, quam honestius

se reciperet: ostentatione non assuevisse, sed prudentia militari: Imperatoris esse non miniis consilio,quam gladio viri busque dimicare. π

Mauritius, Castris Medae positis,iis se continuit, neque siti Vmquam potestatem fecit,neque suos longius ab castris ire permisit. Quo animaduerso, Spinota, eiu sdem fere magni tudinis castella v.eidem Baroni Beamoixio, Ioanni Comiti Nassauio, Philippo Comiti Fuggero, facienda mandat, ab latere sinistro, Hcydam usque - ad omnem Mauritio transi tum auferendum: Quod spatium ingens plano ac magnum, perpetuis inter castella muris expletum, primae illi s ibitariae

58쪽

OBSIDIO BRE DANA.

circumuallationi deinde fuit adiunctum. His autem castcl-

lis omnibus,rigura,pro vario sim,fuit quoque diuersa, sed a - θα -- qualis firmitas atq; altitudo cum priore illo Beautioixiano. f mi' Mauritius nostros hisce operibus intentos, nulliS Vm- M.-riis quam diurnis nocturnisve cruptionibus est adortus. Tyro- τ' tanes Anglos quos subsidio aduocarat) multos per eos dies fuga amisit. Buccinator quidam Gallus per occasionem rei perditae in castra nostra ad Ioannem Comitem Nassauium missus, Gallicae Nobilitatis nomine, propius eum Mauriiij castris inuitauit, experiundae cum iis fortunae causa. Comes m postridie ad certam horam adfuturum se tribus Cum seriis 1.. i. πὰρ promisit, gladio stlopisque duobus instructum, tera inermem. Postridie, uti conuenera ad dictam horam una cum V ' Centurione Steenhusio, & P - praefectis duobus duorum equestrium Praefectorum, Grobbendonckij iunioris atque Bolbergij . sub castris hostium constitit. Prodicre ex ho- .stium castris equites quaterni, aliis eminus ad sexdecim subsecutis, trecentis hostium spectantibus e principiis castrorum,quos inter Princeps ipsi Mauritius fuisse fertur.Erat in ter quaternos adolestens Briautarus, illius filius, quem olim singulari certamine caesum Grobbendonckij iunioris pater, amisso Lacherbetio Pro-praefecto suo,superarat. Is in paternae necis ultionem educatus,misso nuper ad Spinolam tubicine,potestatem sibi fieri flagitarat, experiundae pugnae cum filio patrij,ut vocabat, percussoris ; quasi sero alioqui peritu rus: quam cum ei Spinoia recusasset filio Baronis Grobben- donchis,ne euaderet, stodito) Briautqus occasionem ultro quaerebat,iuuenis animo ferox. Comes Nassauius adheriarium quempiam in certamine nactus, cum plumbeam eius glandem antica ephippij parte excepisset, ceruicem ei fistulae flamma adussit. Briautaeus manu voceque audax Me, η

me,inqui pete,quisquis es: en Briaulaeum: hic dies,hic dies, paternae caedis culpam expiabit. Quae cum dixisset, equo calcaribus incense, Grobbendonckij iunioris Pro-praes Min

59쪽

o OBSIDIO BRE DANA.ctum selopo nequidquam lacessens, ipse eius glande traiectus, ephippij capulo semimortua manu prehenso, mox ad terram exanguis delabitur: ita duorum Grobbendonato rum,patris Sc filij,lacessita virtus, Briautaeos duos,patrem dc filium,superauit. Deinde Steenhusio Centurione,alteroque cx hostibus fauciato, accurrunt subsidio sexdecim a castris , - - hostilibus progressi. Nostri paulatim se recipientcs,dum an-WHμη-- gustius equitando inuicem premunt, corum Vnus Nasta uium prietervectus,habenas ei,canulo gladii sui implexas, cmanibus extorquet,& gladium ipse habenis retentum vaginaque eductum amittit. Ita duos scilicet insolens casus periculo improuiso obiecit. Sed Nassavij equus, ardens alioqui atque inquietus,attoniti instar restitit, Dominoque tempus

attollendi freni concessit. Alter,relicto gladio, dis imini se

.piares lau- shbduxit. Cornicularius noster, qui spectatum venerat,st zi m Briauteteum hostis interuentu) spoliare prohibitus, spiran-

π -tis adhuc caput gladio sauciat, conscensoque equo reliquos consectatur. Paucos post dies cum equestres custodiae no-s.Mi .idii strae sub hostium castris in conspectu starent, Bouticuillius x, volitaria Gallus praesidio equitum quinque, eas statione submotum 'φ' ' venit . Baro Beauuoixius comitum aliquot numero stipa' tus,forte ambulabundus, interuenit, custodiisq; sustentatis, hostem retro repulit in vicinum nemus. Hinc Botitieuillius paulisper progressus,iactitans identidem nomen suum, nostros ad singulare certamen, fiducia Vicini receptus, firmi que thoracis quo sub penula tegebatur, inuitat. Accepta a nostris conditione, rogatus ab nemore discedere longius,

βρ- μμ Cum loco non moueret,iaculatoris cuiusdam nostri pila sub is renibus vulneratus, sclopum quem manu tenebat, dolore vulneris dimittens,aufugit. M in M. Interea dum otia in Mauriti j castris agi videntur, neque να- Mi ignem munitionibus nostris inferre, neque opera impedim,

pinam η ς ε neque eruptionibus lacessere eorum quisquam conatur; ipse,

si seisii. consiliis studio celatis,quod dolus posceret interualla,nec tu

60쪽

OBSIDIO BRE DANA. Itum, subito res summas aggredi, Antucrpiensem arcem clam noctu tentare instituit. Id quod ita administrauit. Cogdouisse putatur paucos milites seruandae arci praesidio fuisse relictos,praeter eos, qui aetatis aut morbi cauSa, Vacatione utebantur. Ain digna illi operae huius pretio visa , lucrumque Bredano damno maius.Igitur BergoZomij &Ro-sendaliae in castris suis diligentia tanta suos omnes, appositis

chstodiis,intra muros continuit,ut neC indicio minimo, aut Anmerpiam, aut in castra nostra, molitio maxima fuerit perlata. Brouchemio BergoZomij Praetori,equestris turmae pnefecto, Medam ad se euocato,mandata expeditionis sum-

ma. Is pedites mille, equites ducentos ut vulgatum) omneque genus instrumenta curribus imposita, iis quibus dictum est locis,deducit. Militi e castris & Rosendalia egredienti, BergoZomium ; BergoZomio abeunti, in castra eundum este persuadetur. Vbi longius aliquanto ab urbe municipioque ventum, puniceos Cinileosque baltheos quibus ordinum miles assueuit) omnes demi, rubrosque squales Regiorum sunt militum) indui iubet,ne Regias copias mentiti,pro hostibus, de balthei colore cogniti, agrestium delatione proderentur. Rogati ab obuiis qui essent ue respondere docentur, Antuerpiam commeatus causa se proficisci ; quo

nostros nempe,id temporis, commeaturos, rumoribus fuerat iactatum. Carrorum vela Burgundis crucibus more r- is

nostro) signata,fraudem adiuuere. Ad arcem ipsam perueta ' ' niunt nubilae noctis tenebris tecti,colonis omnibus deceptis. Iam palos ternos quaternosve perfracta sepe evulserant, pontem nonnulli inscenderant. Venrus in aduersam partem conuersus fragorem omnem,equorum hinnitum, cur- --Diruumque strepitum, ex arce exaudiri prohibebat. Eo auda- - ' ρ cius illi scaphas in fossas dimittere, scalas muris admouere, forcipes, malleos,vectes, reliquumque instrumentum affabre ad suffringendas claustrorum seras,portasque cardinibus extrudendas factum, expedire. Dum proxime muros haec G agun-

SEARCH

MENU NAVIGATION