Obsidio Bredana armis Philippi 4. auspiciis Isabellae ductu Ambr. Spinolae perfecta. Scribeat hermannus Hugo Societatis Iesu

발행: 1626년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

uer o B S ID I Ο BRED AN A. criter haberent, Senatus ne celerius contumerent quo glutius sibi vivendum siciebant) decreuit, ne quiiquam cem uisitam coqueret,quae supra sciati pretium in Vasa stingula veniret. Ablatae quoque clibanorum omnium vitreae pmm-beaeque aleae,vini adusti factoribus, ne frumentum causticis ossicinis in vinum verteretur, atque ita paulo etiam lon- rius toleraucre parcendo. Sed ostentatio digna castigatio-M . .b- ne visa est. Spinota cum videre eos laxius subi quoam in nu fata erant) circum muros Vagari, ad legendum ii quia ποῦ π herbarum radicumve reperissent, ne multis ager carperetur, aut tabellionibus vallus pateret,qua parte circuitus mamenitudinem) custodiae incautius dispositae cernebantur,tu

2:: z re, minores aliquot, maloiasque munitiones, & aggeres temnos imponenda torment tribus simul partibus proxime urbem iaci fecit. Earum turrium munitionumque latera, . qua urbem respiciebant,ad resistendum pilis tormentorum, crassum murum habebant pedes xxv. Aggeribus haec for

ma erat. Maior in pago G inehensi, quem Marchi' C m-polattarius tuebatur,longus pedes C L X. latus CXX v. muris

cinctus a tergo Sc lateribus crassitudine pedum X v. led lanis .unum densius, ambulatione es lorica superne crat instri ctum. Anguli punctim extantes frontem utrimque finie bant. Fenestrae in struendo relictae I X. versus urbem, ad mittenda totidem torment amplitudine singulae pedum medii,non directae eae,sed extrorsum labris late hiantibus di ductae. Interne substructio erat thori instar, c cespite ser-

mentisque aggesta in pedes v m. lata XX X v. tabulis constrata ad expediendum mouendumque celeriter tormenta. Post

eam substructionem planities longa pedes C x x x. latitudine pedum L. Externe sub fenestris valli acuti eminebant: pro fronte receptaculum iaculatorum lorica dc sepe cinctum, ad aggeris tutelam. Inde fossa latitudine pedum XL viii. de pressa in altitudinem pedum v II. labris a summo decliui bus ad imum usque solum, quod patebat pedes XXXVIII.

73쪽

OBSIDIO BRE DANA.

Exteriori ripae in longum prςfixa seps sedium dolabratarum, Auseriai; ad tardandas irruptiones. Alij aggeres duo Toteringat &Ha ,hic mediocris,ille trium minimus, sed castelli adiuntactione maximus, ad eumdem fere modum substructi, sola longitudine latitudineque atque angulis diuersi, a Barone Balanconio & Isenburgico Comite seruabantur. Dum haec administrantur,obscis subinde eruptiones diuersis portis fa- Ccre,& tormentorum globos in operas praesidiariosque dense permittere, sed exiguo operae fructu . Operibus persectis,N - cuna rem in anaeasto fore viderent,nonnulli se militum, opi-

susinum sese . . . in .

pe praesentibus incommodis defessi,graui pestilentia, & diu

tina conclusione,&mutatione victus ast ictati,& re frumcntaria anguste Utebantur,& iam carnis, piscis, casei exiguum superesse intelligebant. Oleum seminibus raporum expresiu-υ η sum pani illitum,in obsonium vulgo adhibebatur. Lautissi-z: ν simae militibus apud carnificem epulae praebebantur,parabili pretio ; bessis scilicet clim semisse. Is namque decreto stipendio florenorum X. in menses singulos, canes omnes Vitandae pesti necare iussus,his fercu lis mensam instruebat,nec paucos quotidie milites habebat conuiuas,qui tantilla *mbola tam splendide prandere vellent. Sed haec vita cum ple νω δε ιι risque per se grauis duraque Videretur,tum longe molestissima diuturnitatis metu reddebatur; quare fuga conditionem mutare nitebantur. At Spinoia buccinatore ad urbis Praue ctum cum mandatis missio, monuit , ne quis post id temporis aut per causam deditionis, aut fugae, abs se veniam speraret; agendos in urbem, aut furcam, quotquot deinceps ab urbe Visilai tr F vemissent. Simul loca omnia, quibus transiri clam poterat, id ais. -- cistodiis iussit obseruari, proposito xxv. Philippaeorum praemio,qui moenibus egressos excepissciat. Omnes in praesens perterriti, sed tempore,ut solet, pauci fidentiores essecti, clementiae se Spinotae commisere, qui flentes omnibus prc- cibus extra munimenta orabant, ut se receptos nostri cibo

74쪽

iuuarent, aut prius interficerent, quam in urbem relegarent. Spinoia uxorem Antuerpiensis cuius iam opificis, sua nuper potestate ex urbe cpressi,cum infantulo recepit; ceteris redi- Marisium re iustis. Sed postea liberalius suae legi indulsit, nullo perfu- dedi lilia, ιυ- garum in oppidum repulsio,cum raro fatis paucique elaberentur. In Vrestes duos, qui noctis silentio annonam pem ferre Constantur,surcae supplicio animaduertit sub urbis ip sus aspectum. Id usu salubre, dc misericordia melius apparuit,ceteris in posterum perterrefactis.Mauritius maiore numero cibaria obsessis supportare meditatus, cum frumenti reliquaeque annonae vim magnam appulisset ad vicinarum urbium portus, apparat Onerarias octodecim omnino magnas,carinis planis, quibus decessum aestus excipere possent quae ab aestu derelictae, nihil arenas timent,tutaeque Vadis ipsis insidunt. His latera ic proras utrimque erecta atque edi ta facit ex densi, robore, ad vim omnem atq; Contumeliam perserendam . Singulas ad hunc modum fabricatas armatbalistis aeneis ferreisque quatern is aut senis ; instruit pilis inccndiariis multis onerat deinde frumento vasis incluso, ii genti vi casset,laridi,ac porcinae. Ad haec, omnes lectissimis

iaculatoribus completae. Bredanos eodem tempore monet, uti actuariis aliquot in eam rem armatis, cx oppido ad certum diem erumpant, easque concitent in pontem nostrum. Bredani dicto audientes, adornant pontoneS XIV. quorum sex, tormentis totidem aImant, Instruunt pilis ad incendia iii πιες-- praeparatis; designant imponendos nauigiis milites C C C.ap- parant sexcentos qui terra propter flumen erumpat. EO COP uisbu=-nito, Spinota, Heydensi vico praesidiis maioribus firmato, aggerem abs se iactum qua transeundum hosti filisset) p - Ω Σ, fixa ex arboribus sepe ingenti,communit. Alterum praeterea et 'sedctum sudibus maioribus inter se vinctis ducere instituit, longitudine passuum bis mille quadringentonam,inter qua ternas munitiunculas, quas Nigro Vt vocant) aggeri supe struxerat; ne eo stagno, quod ad urbem hieme tota pertinebar,

75쪽

16 OBSIDIO BRE DANA.bat,annonam hostes traiicere possent. Ea enim pratorum illorum natura erat, Vt quoties se Vis maris aestu Concitauisset

quod bis semper accidit xii. horarum spatio stagnantibus simul campestribus aquis, aditum in urbem lintribus planis facile praeberent, pedibus etiam, vado, post decessum aestus,N-- facto. Sed ecce venti, qui primum Mauritio secundi erant, i ineredibili felicitate nostra,in contrarium Versi. 2Estias quo-' que praeter morem vix aquas concitauit. Ita hostile consilium vis iterum diuina diremit. Eo temporis interuallo,quo naues annona militeque onustae tempestatem opei iebantur, Mas,. Caseorum,suillaeque carnis numerus adeo militum direptio zzz ne fuit deminutus,ut exiguum eius annonae fuerit ad obsessi ' ρορ μ' peruenturum,etsi fortuna naues penetrassent. Paucis vero post diebus frumentum,quod in Vasa compactum fuerat, pluuia nauticoque humore madidum, per ipsas vasorum rimas cffrondescere coepit, postquam C nauibus eXpositum

fuit. Ita damnis adiecta damna hostes perpetuo feccre. t i Subinde, cum nostri e castris longius lignatum pabula-ἰvumque mitterentur sviciniore pabulo lignoque Consumtis credebant hostes, militem nostrum in pabulando talionando dispersum equitatu suo facile deleri posse. Obse

uare ergo diligentius pabulationes lignationesque. Omni ρ --ορ bus modis studere huic rei, ut utroque nostri prohiberentur: hs im Mi- facile id videri,quod maiore equitatu valerent ipsi ; quando' 'r' eques noster partem tuendis Castris, partem ducendo commeatu,totus fere distineretur. Neque interesse, an interficerent,an impedimentis exuerent; quibus amissis obsidio sus

tentari non posset. Hinc accidebat quotidianis pabulatio-i nibus id quod erat necessc cum raris dissiecti hic exaedificiis pabulum conquireretur, ut impeditis locis dispersos pabulatores subinde pauci circumuenirent: quae res etsi non

magnum,aliquod tamen calonum,iumentorum,Vediorum-υ-u ea. que detrimentum nobis adferebat. Spinota, ne tantillae gloriolae laetationem diu hosti relinqueret,deinceps quoties p - bulandum

76쪽

bulandum erat,earum copiarum reditum operiebatur, quas Commeatus causa Comes Bergius ad tertium a castris lapidem rcducebat ; quarum praesidio tutos pabulatores ab castris in vicina rura quaquauersum dimittebat. Ita praeterea commeatus suos instituebat, Vt quo tempore currus Lyrae frumento onerabantur,partito equitum peditumque numero,carri avena onusti, pabulum Celeriter in castra supportarent ; quibus deinde exinanitis, ad reliquum Coissimeatum stipandum primo quoque tempore milites Lyram reuerte

bantur. Interea equi alij,qui labore macieque prope inutiles se ad gerendam rem erant essecti, in locupletiores ad pabulan- Σὸ et dum locos in hiberna mittebantur,dum alij redirent, quibus sua tum quoque stativa ad quietem designabantur. Ita duplicatis itineribus,equis recentibus beneque pastis, pabulum frumentumque breuissimo tempore expediebat ; cui ossicio

praepositus fuit Alexander Hesius, tormentariae rei Pro pN-fectus, qui celeritatem in onerandis transportandisque curribus labore perpetuo adhibebat. . -- At postquam Prouinciae squibus Voleutibus frumenti psesitae is pabulique vectura fuerat imperata) iam duci obsidionem, ., ,heois Eidc nouas semper rogationes prioribus subiungi sentirent, tot Curruu in continenter submissorum impendiis fatigatae, in- posterum abnuere velle videbantur ; noua iuuandae annonae ratio excogitata est. Conducti pagis omnibus carri dii, rum rotarum, quos propter ampliores Orbes, Vnus plerumque,duo clim plurimum, equi vehunt, maiore etiam Celeritate,quam terni illos,qui quaternis rotis, sed minoribus, vol- .uuntur. Pretium in singulos pactum, quod initio grauius, ob itinerum dissicultates,melioribus deinde temporibus,dimidio fuit imminutum . Ita minori longe equorum cur- rutis ruumque impendio parciore pabulo, pari celeritate, aequali μ πι ---

numero,leUIOrepretio,res frumentaria fuit administrata.

Fefellerat haec noua industria Mauritium, qui annitem M.tisi pore confisus, crediderat tam duris longisque subuectioni δ Ρ-i bus,

77쪽

18 . OBSIDIO BREPANA.bus, nos numquam tantas rei frumentariae difficultates sui se superaturos, praecipue quod propinqua iam hiems siti s-sci, dc pagis omnibus exinanitis, conuectum in urbes esset mentum,pecoraque propter bellum longius remota. Dixisse glorians apud sitos fertur,quod olim de Caesare ad Dy rachium Pompeius: Non recusarest, quin nullius Uus IN rator existimaretur. sine dedecore exercitus Spinoti discessisset, adeoq; libenter se eam illi gloriam concessurum postquam hieme tota obsidionem Spinota sustentasset) eum plus se, plus ctiam daemonibus ipsis scire,posseque. Et proscctb,nisi diuina magis quam humana praesidia res nostras perpetuo adiuvisset, hiemisque tempus quod asperum esse Consueuit)mitissimu in filisset, numquam tantae cxpeditionis difficultates vel summa constantia superassemus. Ccrae aquarum copia, quas castris nostris oppidani per Nouembrem sit se misere, cum clausis fluminum ostiis , ad effundendum late Aa & Merkam, aggerem iacere coeperunt, sollicitudinis metusque satis nobis attulere. Sed nem existimabat Spinota, aut id bellum adeo duci potuisse, aut tanta mole curruum tantisque vectu rarum impendiis fore opus. Quod onus si Prouinciae iam inde a principio, uniuerium simul ob oculos positum vidissent, forte numquam id tanta voluntate Consensioneque sitscepissent, quanta fide ad extremam usque obsidionem, luendis quadringentorum Curruum Vectutis, dc peditum simul prouincialium stipendiis numerandis, fusi tinuerunt. Quo certe nomine fidissimas se Regi sito probarunt, aeternamque laudem consecutae sunt. Praeterea quis prouidere poterat, tantos Europa tota motus, viatiis Bredae causa,excitatum iri Credebatur vulgo,tamentum cibari,

que in hiemem abunde non sitisse prouisa tot capitum millibus,quot in urbe tenebantur obsessa. Cium copia assuefactos,belli famisque insolitos, inopiam notulaturos. G allos,

Scotos, Anglos, Belgas, quorum plurimi praesidio dispositi) ncccxpectaturos dum res frumentaria deficere in pisi

sset.

78쪽

OBSIDIO BRE DANA. 19let. Alios natuna,alios consuetudine appetentiores cae deliciarum. quare veneramus in spem futurae breui deditionis. Adeo facile est bellum pro libidine sumere; ponere aulcm, arbitrij alieni. Sed praeter ea frumenta, quae ciuibus viritim fuerant imperata, quaequem liti in horreo publico condita im

seruabantur, maximum etiam numerum agrestes eo tempore quo Gilsae nos consederamus, nequc impedire simul aditus omnes erat Consultum) in urbem inuexerunt, belli metu. Praeterea Tribuni Centurionesque omnes ob insignem quaestum, quem addictis vindicati que mortuorum stipe M V m diis faciebant,asperitates omnes constantissime perferre animum obfirmarant; eo etiam diutius quo militum plures incommodis morbisque necarentua; quod scilicet eo damno ipsis indies crescerent lucra, & famem suam mortuorum stipendiis haud grauate sustentarent, ex inedia mortem, ex morte Compendia Captantes. Tanto securius aurum est fide, Morientium autem toto obsidionis tempore fuit nume- rus tantus, Ut supra quinque mortuorum millia venerint in Ezr . rationes Libitinae quae tertia pars fuitcalitum squot Bredae erant) uniuerserum,cum censa initio essent ad millia quindecim. Ita mortuorum Prsimonia, vivis filii annona. Id quod ne nos civesque ipsi indicio animaduerteremus, Sena- - .hU- tusconsulto iam inde a principio cautum erat, ne ulli deinceps,quantumuis locupleti aut nobili, campanarum parcn-βοιιών. tali sonitu exequiae ducerentur. Hae res non nostram modo,

verum etiam ipsam obsessae plebis opinionem vulgo fallebant f Duces alioqui, qui factione plus pollebant, fidem lucro habebant quodammodo oppigi ratam & perfugarum ex urbe plurimi renuntiabant,nisi subsidium cito mitteretur, diutius sistinere non posse: quod idem ex ipsa Hollandia Comiti Henrico Bergio erat perscriptum. Germanus quoque miles, stipendiis nouem inter Hollandos stinctus ,a nostris captus, ab Isenburgico Comite pro cive siro agnitus, Cum capitis absolutus, ea conditione Bredam ab eo filist et j

2 remisia

79쪽

Mum tormen.

rorum lenus

6o OBSIDIO BRE DAN A. remissus ut quando iam in angusto res eslcnt, rediret ad castra nostra,vitae praemij que taurus ,post bimest re quam Bre, dae fuerat, inter milites sine suspicione Versatus, reduae nuntiabat milites inedia subactos iam equina Vitam tolerare coe pisse, neque in menses duos habere frumentum. Optare ipsos ut urbem Spinota crebrius tormentis Verberaret, vel in speciem saltem, ut honestiore obtentu sese dedere possent. Horum affirmatione laeti arrectique ij, qui quae Volunt optantque pro exploratis habent, cum neque Bergium Comi rem delusium, neque Germanum militem rem tantam esse mentitum,neque perfugas omnes falsos fuisse existimarent,

Spino iam obtestantur,ut urbem pilis ferreis pulsari sinat. Is etiamsi fatis intelligeret, 'ihil admodum iis machinis obtineri solere inter milites bello assuefactos, ciues autem ipso usu metum dediscere, corum tamen precibus concessit, ut ternis e partibus squa aggeres totidem urbi imminebant)urbis muri aedificiaque quaterentur. Commodum id temporis in castra redierat Philippus Comes Mansseidicus,Tribunus nuper Custodiae militaris Gustaui Adolphi Regi, Suedorum, Riga expugnata clarus, quo ipse copias summo cum imperio duxerat. Is adhibita ad artem solertia sui est

rerum omnium magister Usus )cum adinvenisset, magnovsiit ad bellum esse posse nouum quoddam tormentorum genus,quae maiorem haberent usima mobilitatis ongiusque globos permitterent, minore pulueris numero; per causam eius rei administrandae ex castris BruXellam profectus, conflari fecerat quadragena tormenta mea, mortaria item vicena terna,ad iaciendas pilas feruefactas. Triginta ex iis to mentis minuscula, librarum non amplius CL xxx. singula globos admittebant pondo vi. decem maiora, librarum singula DCCL. capiebant pilas pondo xxv. Horum usus, etsi pretio plusquam dimidiato minore, maior erat atque consuetorum. Minuscula quippe equis duobus, maiora non amplius quaternis celerrime vehebantur, cum vetera singula

80쪽

O B S I D I O BRE DANA. 61la indigerent senis. lenis,aut denis octonis. Sphaeras ferreas, adhibita tantum tertia pulueris parte , iaciebant longiusquam antiqua. Id compendium Maiasset licus arte facie- λ - .isba , nam liquefactum metallum ita igne excoquere nouerat, ut minori aeris crassitudini parem duritiem atque aliis tormentis maximis praestaret; unde leuitas tanto maior existe bat. Pilae vero etiamsi minore puluere excusis ea tamen Causa longius volabant quod aenearum fistularita tubi in do non plano, sed in cuspidem excavato ignem extrema fistulae parte qua tubi centrum erat) comprehenderent, Contra Veterum tormentorum morem, quibus superne inter pilam δί planitiem fundi ignis inferebatur. Atque hinc nouorum Vis maior,cum ab eXtremo centro conceptus ignis in orbem simulaequabili flamma perferatur,quae cauo cuspidis collecta,tanto vehementius celeriusque pilas expellit. Alterum quoque eiusdem Comitis inuentum admiratio-. At urum ni fuit: ferreas pilas puluere nitreo factas, pondo amplius C. Manis inti

septingentis pallibus longius atque alius quispiam mortario aeneo iaculari. Has e longinquo in urbis mediae sinum adij- Ciebat,Cum alioqui omnis imortariorum usus spatio longinquitatis interisset, quod aggeres nostri sexcentis minimum ab urbe passibus abessent. Intellectum a perfugis,non minus Ἀ- damni quam terroris obsessis eo pilarum iactu illatum. Ipsi his , maiisa

Vidimus iam urbe potiti, ingentes domorum eueriam In ruinas. Vna armamentarij quo puluis seruabatur) tecto deuo- luta,Cum ignem non comprehendisset, innoxia cecidi , magnam alioqui vini stragem allatura. Verum aliae tormentorum sphaerae, quibus triplici parte satque ea praecipue quam Isenburgicus Comes obtinebat urbem verberabamus, tan- ym mrstu,

tum fecere timoris,Vt& domus pleraeque Vacuae desereren- ι-δε eis estur, dc concio in templum quothebdomadis absque aeris rimicitia ιε- campani sonitu alienaque hora acciretur, dc miles tandem silentibus etiam tympanis in stationem ire iuberetur. Aert- senij Praetoris olor,ut trepidos ciuium animos erigeret, sub'

I 3 inde

SEARCH

MENU NAVIGATION