Thomae Nestii Pistoriensis De dirimentibus matrimonium impedimentis liber singularis

발행: 1785년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I6a Regumque, non autem Ecclesiae, ac Pontilicum proprium est dirimentes matrimonium leges constituere, si eas , quibus nunc utimur, dirimentes matrimonium leges revera talerunt Principes . atque Imperatores apprime consequitur , ut ea Ddem leges solvere, veniamque impertiri non ad

Ecclesiam , Pontificesque , sed ad Principes ,

Regetque unice pertineat . Cuius enim est legem condere , illius est solvere . Rationi facta respondent . Vetustissima namque historiaram monumenta versiantibus facile occurrit, fuisse in m Te potitum, institutoque maiorum , ut a Principibus , atque Imperatoribas injustorum conjugiorum venia tribueretur . Herodotus in Erato narrat, illud apud Lacedaemones ius futile. ut Princeps de virgine , ejusque sponso suis rescriptis statueret Uetus Romanorum. Respublica dirimentia matrimonium impedimenta remittebat , illique integrum erat, i njustarum . nuptiarum gratiam facere . Qaod certe Senatusconsulto salium

Disse tradit Livius , si) quo Hispalah Feceniae

libertinae indultum suit , ut quia Bacchanalia indicasset , ingenuo nubere liceret , ncu quid ei. qiii eam duxisset , ob id fraudi , ignominiaeve esset . Postea vero Principes , ad qaos omnia populi iura manarunt , omnem sibi vetitorum conjugiorum indulgentiam vindicarunt . Sie se nator libertinam , tutor , vel curator pupillam interveniente Principis rescripto ducebant. 1 Hoc quoque clarissimus Symmachus , qui sub Theodosio , ac filiis floruit , aperte declarat his verbis.. 3ὶ Per amicum communem Gaude

172쪽

tium propinqui mei MIentini meiaculas misi, δε-

ne ad fidem meam , et conscientiam pertineates. Nam frater ejus mserius , eam premeretur extremis, et praesentem me, et per epistolam summis precibus obecravit , ut impetrata sacri a

ctoritate rescripti , filia ejus fratris Di suo α-puletur , quod multis esse concessum manifesa te- flantur exempla . Quare piae IunIicationi afumentum meum negare non possum , quoniam fidem meam Iuper his nuptiis voluntas propinqui moriemiis adstrinxit , ut epistola precibus connexa de elarat . Id etiam constat ex Honorii . et The dosiii lege ann. 4or. Ravennae lata , in qua ab Imperatoribus edicitur, quibus , et qua ratione velint ineunti in vetitis gradibus . nratrimonii veniam concedere . Huic legi . quae ita Theodosiano extat codice ,οῦ titulus . estia ampliae ex rescripto petotur , et ea sic se habee a

Quidam vetusto juris ordine praetermisso, obreptio, ne precum nuptias , quas pro se intelligust non mereri , δε nobis aestimant posulandas se Ba bere paeliae coinensem conflagenter : Quapropteν tale homotiorum genus praesentis legis definiri ne prohibemus . Si quis igitur contra hanc a finitiovem , nuptias precum subreptimae meruerit, ami*lanem bonorum , et poenam deportationis subiturum se esse non ambigat . Et amuso jure matrimonii, quod prohibita inurpatione meruerit, Aios .se iuste hu ratione susceptos nou habit rum , nec unquam pastulatae Gul ntiae adnotationi e Principis indulto e Mem se seniae effectum meruisse. Exceptis his , quos consobrino rum , hoc es quarti gradus conjunctionem, lex triumphalis memoriae . patris nostri exemplo im duitorum supplicare non vetuit ec.

173쪽

Veterem formnlam i qua ini istarum nuptiaram venia a Principibus ' concedebatur , nobis servavit Casiodorus' a lacoderici Regis Cancellarius , quam lmegram referre lebet. iij Inmtutio divinarum eir 'erba. formulae , humauo juri minu3rufi exordium' , quando in illis capitibus D,tur jrλςeptum , quam duabus ea bulis probontur asstrapta . Sacer enim Moses , divius institntione formatu Uraesitico . P opula inter alia de his , ne conebbis is hos a vicinitate pii sanguinis abstinerent exe et se in proximitatem redeuudo , polluerent et 'dilationem providam iogenus extraneum non. haberent . Hoc prudentes viri Pquentes Memptum , longius publiciam obseria iantiam :pseris transenserunt : rejervantes Pri cisti rantum beneficium , eouρbrInis nuptiali copu- Iatione jungendis . Intelligentes. rorius posse prae

ramur inventum , et temperiem steram supenda co Isideratione ' laudamus. , hoe ad Principis fuisse remisum judicium , ne qui ' populorum gnores re gebbilage et moderata eoncupiscentiae 'meus Ioiaret. Et ideo semineationum tuarum ' tenore

permoti , si sibi illa tantum eοὐobrini Ilinguinis vicinitate ungitur , nec alio gradu proximior Adprobaris , matrimonio tuo emimus e se s ei dam, nullamque et bir ex nie jubemni fieri. quaestionem, quania et teges nostra perinitti v Iuntate consentiunt , ef Ata ris a praesenti, auctoritatis beneficio femnuerunt . Eruete vobis De sis , Deo favente , posteri figereniter haeredes , castuis matrimonium , non a permixtio, quos do quicquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ἰών non culpis, sed Iaudibus Epplicetur. L a Lo-υὶ Lib. r. m. U. ,' i

174쪽

Locupletissimum quoque nobis exemplum suppeditat Flodoardus ij quo tum dirimentia matrimonium impedimenta sanciendi , tum eadem remittendi potestas Principibus Romanis, ipsis fatentibus Episcopis, asseritur . Balduinus namque Comes Iudith Caroli Calvi filiam praeter paternum ipsius Caroli consensum , sine quo filiorum-

familias matrimonia penes Gallos irrita decernebantur , uxorem duxit . At civiles iudices , ipso rogante Carolo, matrimonium illud pronunciarant insectam, Episcopi vero spiritualibus inflictis poenis improbarunt, atque damnarunt, Ex quo iachim est, ut Balduinus ad Pontisicem Nicolaum I. confugerit, qui huiusmodi insciente patre initi coniugii veniam daret. Votis, ut aequum erat , obstitit Pontifex , eumque , tantam dete status temeritatem , dimisit . Tandem iteratis preeibus victus datis ad Carolam literis rogat, ut irritum Balduini , atque Iudith matrimonium ratum , iustumque decernere vellet , apprime nosse , quod ipse talis connubia gratiam posset ε cere . Humanissimis Pontificis precibus annuit Carolus, remisiaque dirimentium nuptias hasce legum auctoritate , iustum cum Iudith matrimonium ineundi patestatem Balduino secit . En Nicolai I. ad Carolum epistola . Balduinum qui naram τ'

stram sibi Λαο contra fas sociavit, quem ideo venerandi Praesules Ecclesiam in reine vestis obe aeantes vinculis anathematis obligarunt , ad limi-va Apostolorum accessisse , ut a vinculis solveretur, utque per nos gratiam inveniret, sedem adiisse Apostolicam . Nos autem non solum eum a vinculis minime absolvimus , aut in communione nostra recepimus , sed potius tam praesumptuosam temeri-

tacem

si Lib. a. hist. Remens.

175쪽

tatem detestati sumus . Verum quoniam ad divina se praesidia contulit , amatorumque Petri , et Patiti Apostolorum Principum sibimet expetiit adso-- subsidia , non potuimus omittere , quominus v sram gratiam perciperet, apud excellentiam ve-sram interveniremus . Verum vestram in omnibus pνae oeulis habentes dilectionem, quamquam fiamus,

et stiam vestram , fi libet posse vos ei legaliterio uxorem dimittere , et sietatis vestrae gratiam

impertiri r tamen non jussa misimus , sed preces

obtulimus .

Hanc vero Hincmarus Regis nomine Nicolao scripsit epistolam: Balduinus, et Iudith jura Iegum faecularium, quae elegerunt, exequi Ila duerunt . Dominus enim noster Rex filius vester huic desponsationi , et conjunmoni interesse non

voluit ; sed miss publicae rei ministris , sicut

promisit , secundum leges eos uxoria conjunctimoad invicem copulari permisit , et honores Balduino pro vestra solummodo petitione donavit . Ex quo satis abunde constat, non solum Pontificem regiam in concedenda vetiti matrimonii Venia potestatem agnovisse , sed tanto Gallicanum Regem habuisse in pretio, ut eam, quam Rex ipse denegaverat , veniam , nunquam

et optimo quidem jure impertiri vellet . Non ita prosecto cam Magno Etruriae Duce Petro Leo-poldo Principe Nostro Sanctissimo in re non adeo disesimili nuper se gessit Romana curia . Antonius Ioseph Picciollius Pistoriensis eum defuncti fratris uXorem, quae quatuor iam susceperat filios coniugio sibi sociare vellet, Principi preces obtulit , uehuiusmodi iniustarum nuptiarum indulgentiam sib, tribueret Verum sapientissimus Princeps rese

rente Pistoriensi , ac Pratensi Episcopo Scipione

176쪽

Riccio . acerrimo illo ecclesiasti eae veteris dbsciplinae vindice . ac restitutore, nec non ad Pistoriensis , et Pratensii Ecclesae bonum divi-mitus nobis dato, nullum veniae locum esse promunciavit . Ast quid non mortalia cogis pect caecus amor i impotens ille iuvenis rogante nescio quo sacra redimito inlata viro, misericordia , sicut ipse iactitabat, ducto perinde . aetsi adversus expressam Principis voluntatem agere pium esset , insperatam huiusmodi matrim nil veniam a Romanae sedis ministris impetrat. Quam quidem exequendam iure meritCque negavit sapientissimus Princeps , qui praecipua ram. quas a maioribus accepit . legum cultor , et index est, qui sacrorum canonum civiles eius

modi leges anathemate communientium adsertor.

et cultor haberi , vereque dici potest . Ast orem saeculis omnibus inauditam . ipsa romana curia , Picciollio . ac desuncti fratris uxori R mam prosectis inauspicatam illam , quam bis denegaverat Princeps, nuptiarum Veniam impertitur, incestoque , quo adhuc inscii cismi poli untur , matrimonio iungit . Uerum , unde dilapsa est , eo revertatur Orat; .

Ludovicus Romanorum Imperator postquam contractum inter Ioannem Regis Bohemiae silium , qui perpetuo impotentiae laborabat impedimento , et Margaretam Rarintiaς dominam , matrimonium dissolvit . Margaretae facultatem dedit, ut Carolo Marcii Ioni Brande burgensi consobrino suo nuberet . Quamvis autem ea , qui bus huiusmodi versias formula conisiactur , in longius ducta sint .verba, hic eamen integram utpote quae ad instituti nostri rationem perti

177쪽

riet , adducere non Pigebit. ιὶ Nos Ludosies. IV Dei gratia Romanorum Imperator Augustus , iuersis Christi Molibus . quorum interes, aut poterit interesse , notum esse volumus , et faeimus per seriem roscriptam , quod in nostra praesentia personaliter i constituti tunsires Ludουλcns Marchio Brandeburgensis , et Margareta Du--cio Larintiae . ac Ioretis cimitissa , post habitum ipserum maturum, ac deliberatum consilium, animum . atque actualem voluntatem habentes se invicem in matrimonio legitime copulandi : dubitante tamen praefato Ludovico , est Margareta , ne aliquo gradu adfinitatis sanguinis i tale conjugium Me matrimonium manarum legum , aut Romanorum Principum patulo, decreto , veι ordinatione alia quomodo Iibet appellata , impedimentum aliquod pateretur e Ivpticaverunt , ac petiverunt issanter , tale impedimentum consu

minitatis , si quod inter ipsos adfuerit, vel a Jset, per dispen timem mseram relaxari , ac st ornostram auctoritatem , atque sententiam totalit ramoveri. Nos vero PROPTER COMMUNEM, ET

EVIDENTEM REIPUBLICAE UTILITATEM MANIFEX TE VISAM SEQUI, ad conjugium s-pradictum , praefatum impedimentum sanguinis, si quod inter ipsis adesset , judicamus ese tollendum et sim citer amovendum . Cum gradus ad itatis sanguinis, praesertim infra sorores , e fratres , matrimmium non imp ediat, divinae fouιbrissianae legis statuto aliquo , veι praecepto, quemadmodum eretitudinaliter novimus tam per eo ,

quam per supradictae ieris divinae idoneos , a probatos doctoνes , idque etiam assereote beavrigustino tibis V. de Civitate eas. XVI dum

178쪽

de talibus a Uinitatis fanguinis gradibus tressanainquit , quod hoc videtur matrimouiam licteum feri inter ad es, et eon anguineos , nec lex divina prohibuit, et nondum prohibuerat lex humana . Quibus siquidem verbis duas sententias exprest Augustinus: unam videlicet supradictam. quod Iege divina Iegitimum matrimoniam seri non es prohibitum inter personas janguinis as itate conjunctas . Secundam vero sententiam scire feeit : videlicet , quod talis prohibitio matrimosii inter consanguineos seri debeat auctoritate legislatoris humani , aut ejus principantis . supremi Principis Romanorum . Idem quoque csncedere , atque fateri convenit , Romanum Episcopum , Papam vocatum . cum suorum clericorum coetu , quos Cardinales appellant , veritate cogente . Nam praefatus Papa Romanus super impedimento ad itatis sanguinis per dissipeuationem sollendo a sanguinis adfinitate conjunctis. invicemque matrimonium contrahentibus, ad suam auctoritatem aserit pertinere . ac in talibus matrimoniis plaries di pensaverunt de facto praeteriit quidam Pontifices Romanorum . Quod A talis gradus ad itatis sanguinis matrimonium Iegitimum impediret Iegis divinae , seu Christianae praeίepto , non posset aliquis hominum , quin imo neque Angelas de coelo dictum impedimenitim per Hypensationem aliquo modo amovere, hoc cirisores te . Facilius est coetam , et terram transe me , quam unum apicem a lege eadere. Rursus ςve idem Dominus dixit : coelum. et terra transeibunt , vecta autem mea permanebunt in aeter-κπm . Ex quibus manifeste apparet , . ac fateri cogitur Romanus uisopus, et per factum con et

matur tuus, quod gradus ad itatis savusnis

non Diuitiam by Corale

179쪽

non imperiet matrimonium feri Iegis divinae . τι ι christianae praecepto et et quod si gradus am iratis sanguinis quamquam licitum matrimo nium impediat fieri , hoc totum factum esset praecepto , Me saluto legis humanae ; de exissEquidem legis praeceptis, Me salutis dispensere

Iolummodo pertinet ad auctoritatem Imperatoris , seu Principis Roma rum . Nec obstat dicere , praefata matrimonia esse prohibita Iege ditiina. quia mali moris sunt : et propterea etiam peccata mortalia fore probibita . ac proinde obligam

eia contrahentes ad aeternam r

eontrariama in his ad ministrans solummodo ecclesiasticum , Episcopum , sive praesb rerum pertinere. Hic enim Iermo rethoricus, sive

crearens, sensicus est : falsum namqxe recipit.

quoniam praefata matrimonia non sunt mali moris praesertim in aliquo casis nam et ipse . tamquam in eos licita , feri concedit Romanus ui opus . Nec etiam rursus mali moris sunt absolute loquendo , quoniam non sunt cum maIAeia convoluta conifestim , veluti junum, et crimina reliqua , et propterea nec fune Iego divina prohibita , quemadmodum dixit beatus An s/nus. Non Bilogizatur autem, neque concluditur

propterea , dispensetionem de talibus ad Epycο-pum quemquam , Me presisterum pertinere . Moquod sint abselute prohibita Iege divina , , et sub poena damnationis aeternae. Quoniam de his prohibitis nutius hominum , quin imo nec Angelorde coelo , dispe fare posset , MI Ornnare , flve concedere quod licite ferent , ut deductum es supra . Unde etiam juxta praedicta , de praece-eiis sacrae scripturae , flue mandatis Ioquens itostolus isquis r et fi Aurius de coelo evan

180쪽

gatizaret vobis aliud praeter id . idest contra id, quod evangelizatum est a nobis . . anathema sit . Aursus , quoniam praefata matrimostia non fue--nt mali moris ψ neque prohibita secundum I gem veterem , quamvis aliquando peccata faue, sive fierunt in antiqua lege , non quod sunt ab state , siue confestim cum malitia convoluta , ne que mali moris , sed solummodo p quos leo pro hibita fuerant e veluti carnes porcinas, et bestias non ruminantes comedere quod ideo peccatum esctum es , quia prohibitum fuerat in is

o minaica . nou tamen propter malum, aut m

ιi moris ex se . quemadmodum furtum , homicidium , falsum te simonium, et hujusmodi reliqua, quae prohibita sent Iegibus divinis . et humanis, et quoa ex se mala sunt . et mali moris con-ssim cum malitia convolata . Ex his igitur mnibus jam praedictis manifeste apparet cuilibet

non corrupto ignorantia , veι malitia , ves utraque ; auctoritatem dispensandi, atque tollendi amatrimonio impedimentum inter personas , et a personis fan inis ad itate conjunctis, ad Min Mum Principem pertinere . Propter . quod nos Ludovicus IV. Romanorum Imperator Aviustus prae

fatum ad Datis sis minis impedimentum , fi quod

esset inteν praefatos Liadovicum, et Margarettam, quomisus possent , aut prohiberentur per humanae Iegis, aut Romanorum Primipum Matuta, seu δε- creta , vel alias ordinationes quomodolibet προμιatas , in matrimosis copulari, touimus, et per nostram auctoritatem , atque sententiam tenora praesentium totaliter amovemus. Cocedentem eisdem , ac cuilibet inforum. ut obrique ossensa eo. juslibet juris humani , salsii , veι otainatio vi alterius. q-modolibet nominatorum licite se .f.

SEARCH

MENU NAVIGATION