Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a vicesimo primo ad vicesimo quintum continens

발행: 1863년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Liber XXVI. A. v. e. 543.

2 Quum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut 3 Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. Quid autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors 4 sua remedio publicis cladibus sutura esset, potuisse Θ Non soinopia commeatus nonJ in loca iniqua incaute deductum, non

agmino inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie Victum. Nee suorum animos nec hostium in potastato habuisse; suum cuique ingenium audaciam aut pavo-5 rem sacere. Bis Est accusatus pecuniaque anquisitum. Tertio, testibus datis, quum, praeterquam quod omnibus probris on rabatur, iurati permulti dicerent, sugae pavorisquo initium a 6 praetore ortum, ab eo desertos milites, quum haud vanum timorem ducia crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est, T ut capito anquirendum eontio Succlamaret. De eo quoque novum certamen ortum; nam quum bis pecunia anquisissat,

8 tertio eapitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati

collegae negarunt se in mora esse, quo minus, quod ei moromniorum permissum esset, Seu legibus Feu moribus masset,

anquirersit, quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato. 9 Tum Sempronius perduellionis so iudicare Cn. Fulvio dixit,i0 diemquo comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano potit. Inde alia spes ab reo tenta ta est, si adesse in iudicio Q. Fulvius kater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinil qua spo Capuae potiundae. Id quum per litteras miserabiliter pro Batris capita scriptas petisset Fulvius, negassentque patrealet a re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. Id ei iustum exsilium esso seivit plebs. 4 Inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nee aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem 2 por custodias tam artas. Inventus est Numida, qui, acceptis litteris evasurum so professus, praestaret promissum. Per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem ten- Diqiii by Cooste

32쪽

Liber XXVI. A. m. 2 I.

tandi. Ceterum in multis certaminibus equestria proelia sermo 3 prospera saciebant, pedito superabantur; sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. Inita tandem ratio est, ut, quod vi- 4ribus deerat, arte aequaretur. Ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitato corporum veloces; eis parmae breviores quam equestros et Septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa serro, quale hastis velitaribus inost. Eos singulos in equos suos accipientes equites Rssue eorunt Set vehi post seso et desilire perniciter, ubi datum signum esset. Postquam assuetudine quotidiana satis intrepido fieri svisum est, in campum, qui medius inter castra murumque erat, adversus instrnetos Campanorum equites processerunt, et, ubi Tad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt. Pedestris inde acies ex equitatu repento in hostium equites incurriti, iaculaque eum impotu alia super alia emittunt; quibus 8 plurimis in equos virosque passim coniectis permultos vulneraverunt; pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam StrRgemque eorum usque Rd portas fecerunt. Inde equitatu squoque superior Romana res fuit. Institutum, ut volites in 10 legionibus essent. Auctorem peditum equiti immiscondorum

centurionem Q. Navium serunt honorique id ei apud imperatorem suisse.

Quum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem bdiversum Tarentinae areis potiundae Capuaequo retinendae traho bant eura . Vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium 2 sociorum hostiuinque conversos videbat animoη, documento futurae, qualemcunquΘ eventum desectio ab Romanis habuisset. Igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis ot 3 omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta Elephanti. In vallo occulta post Tifata, montem imminentem 4 Capuae, consedit. Adveniens quum eastallum Galatiam, praesidio Duitu by Corale

33쪽

Liber XXVI. A. v. e. 543.

5 vi pulso, eepisset, in circumsedentes Capuam se vertit, praemissisquo nuntiis Capuam, quo tempore castra Romana Rggressurus esset, ut eodom et illi ad eruptionem parati portis 6 omnibus so effunderent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parto ipse adortus ost, alia Campani omnes, equites peditesque, et eum iis Punicum praesidium, cui Bostar et 7 Hanno praeerant, erupit. Romani ut in re trepida, no ad unam concurrendo partem aliquid indesensi relinquerent, ita 8 inter sese copias partiti sunt: App. Claudius CAmpanis. Fulvius Hannibali est oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via, quae Suessulam seri, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit o regione Vulturni amnis.

9 Proelium non polito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum seris

crepitu, qualis in des tu lunae silenti nocte cieri solet, edidit

10 clamorem, ut averteret etiam pugnantium animos. Campanos

faello a vallo Appius arcebat; maior vis ab altera parteii Fulvium Hannibal et Poeni urgebant. Legio ibi sexta loco

edissit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephaniis usque ad vallum pervasit; ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat, utrum in castral 2 perrumperet an intercluderetur a suis. Quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur, ut cohortem hostium l3 sub vallo pugnantem invadant: in summo discrimine rem verti; aut viam dandam iis esse et minora conatu, quam condensam aciem rupissent, in castra irrupturos) aut conficiendost 4 sub vallo esso; nec magni certaminis rem soro; paucos esse et ab suis interclusos; et quae, dum paveat Romanus, inte rupta acies videatur, eam, Si se utrinquo in hostem vertat, 15 ancipiti pugna medios circumventuram. Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostes inseri, iacturum in medios eos minitans, ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. Disiti Cooste

34쪽

Liber XXVI. A. Ch. 2II.

Ingens corpus erat, et arma honestabant; et sublatum alto 16 signum converterat ad spectaculum cives host quo. Cetorum 17 postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undiquo in eum tragulae coniectae et pro tota in unum acies Versa; sod neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum

eius viri potuerunt. Et M. Atilius legatus primi principis si

ex eadem legione signum inserre in cohortem Hispanorum ecepit; et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, pro vallo acriter propugnant elephantoSque transgredientes in ipso vallo conficiunt. Quorum corporibus 2 quum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponto iniecto transitum hostibus dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. Altera in parto .castrorum' tam 3' impulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae, quae Vulturnum fert, pugnabatur; neque tam l. armati irrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. Et 5 suppressit impetum Romanorum vulnus imperatoris App. Claudii,

cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo humero summum pectus gaeso ictum est. Magna vis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. Et Han- 6nibal postquam cohortis Hispanorum stragem vidit Summaque vi castra hostium dosendi, omissa oppugnatione, reeipere Signa et convertere agmen peditum, obiecto ab tergo equitatu, no

hostis instarat, coepit. Legionum ardor ingens ad hostem Tinsequendum suit; Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et Cnmpani, quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipso Hannibal sentiret. Caesa eo 8 die, qui huius pugnae auctores sunt, octo millia hominum de Hannibalis Exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis. Apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni, plusque spavoris quam certaminis fuisse, quum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis irrupissent, ele- i 0 phanti par media castra Vadentes stragem tabernaculorum Duiliaco by Corale

35쪽

Liber XXVI. i A. v. o. 143.

ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentoriam ii saeorent; fraudem quoquo super tumultum adiectam, immissis

ab Hannibale, qui habitu Italico, gnari Latinae linguae, iuberent

consulum verbis, quoniam amissa castra essent, pro se quemque

12 militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam haudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni

o castris exactos.

13 Hoc ultimum, nisunque initum finitumque est, anto deditionem Capuae proelium fuit. Medix tuticus, qui summus

magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius 14 erat, loco obsonro tenuique fortuna ortus. Matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum, quum respondisSet haruspex, Summum quod esset imperium Capuae,1b perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem agnos entem dixisse serunt: -Ne tu perditas res Campanorum narras, 16 ubi summus honos ad filium meum perveniet. Ea ludificatio veri sit ipsa in vorum vertit; nam quum fame ferroque urgerentur nec spes ulla Buperesset, sisti po3se, iis, qui nati in spem

tam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit. 7 Cetorum Hannibal, ut nee hostes elici amplius ad pugnam 2 vidit nequo per crestra eorum perrumpi ad C uam posse, ne suos quoquo commeatus intercluderent novi consules, abacedere 3 irrito incepto et movere a Capua statuit castra. Multa secum quonam indo ire pergeret, volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii 4 Demebant et ipso non dissimulabat: necopinato pavore ae tumultu non esso desperandum aliquam partem urbis occuparib posse, et, si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut altorum ex iis, et, si divisissent copias, utramque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene garondae rei fortunam daturos esse. 6 Una ea cura angebat, ns, ubi abscessisset, extemplo dederentur Disiti so by Cooste

36쪽

Liber XXVI. A. Ch. III.

Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis pellicit, ut, Iitteris acceptis, specio transfugae castra Romana ingressus, nitera parte clam Capuam pervadat. Litteras autem y erant adhortatione plenae: profectionem suam, quae salutaris illis Aret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent 8 animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. Indo naves in flumina Vulturno comprehensas subigi ad id, squod iam ante praesidii causa secerati castellum iussit. Qua- 10rum ubi tantam copiam esse, ut una nocte traiici posset exercitus, allatum est, cibariis decem dierum praeparatis, deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit. Id priusquam fieret, ita futurum compertum ex transsuius 8Fulvius Flaccus senatui Romam quum scripsisset, Varie animi hominum pro cuiusque ingenio affecti sunt. Ut in re tam 2 trepida senatu extemplo vocato, P. Cornelius, cui Asinae cognomen Erat, omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque

Capuae neque ullius niterius rei memor, ad urbis praesidium revocabat. Fabius Maximus abseedi a Capna terreri quo et 3 circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum dueobal: Qui ad Cannas victor iro tamen ad urbem ausus 4 non esset, eum R Caputa repulsum spem potiundae urbis Romae cepisset Non ad Romam obsidandam, sod ad Capuae libe- brandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu . qui ad urbem esset, Iovem foederum ruptorum ab Hannibale tostem deosquo alios defensuros emo. Has diversas sententias media 6

sententia P. Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus, qui Capuam ement, scribendum censuit, quid ad urbem praesidii esset; quantas autom Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. Si ita Romam o ducibus alter et exercitus pars mitti 7 posset, ut ab reliquo et duca et Oxercitu Capua recto obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque, utri obsidenda 8 'Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset. Hoc senatus eongulis Capuam perlato, Q. Fulvius sDiuitiaco by Corale

37쪽

Liber XXVI. A. n e. 543. proconsul, cui, collega ex vulnere aegro, digrediundum Romam erat,

o tribus exercitibus milite electo, ad quindecim millia peditum,10 millo oquites Vulturnum traducit. Inde quum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter enm Viam sunt, Setiam, Coram, Lavi-il nium praemisit, ut commeatus paratos et in uri,ibus haberent et ex Agris deviis in viam proserrent, praesidiaque in urbes

contraharent, ut sua cuique res publica in manu esset.

Hannibal, quo die Vulturnum est transgressus, haud p - 2 cul a flumino castra posuit; postero die praeter Cales in agrum Sidicinum pervenit. Ibi diem unum populando moratus per Sue8sanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina ducit. Sub Casinum biduo stativa habita et passim popula-3 tiones saetae. Indo praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum 4 pontem a Fregellanis inorandi itineris causa invenit. Et Fulvi uni Vulturnus tenuerat amnis, navibus ab Hannibale incensis, rates ad traiiciendum exercitum in magna inopia

5 materiae segre comparantem. Traiecto ratibus exercitu, reliquum Fulvio expeditum iter, non per urbes modo, sed circa viam expositis benigno commeatibus, orat; alacresque milites alius alium, ut adderet gradum, memor ad defendendam iri 6 patriam, hortabantur. Romam Fregellanus nuntius, diem

noctemque itinere continuato, ingentem attulit terrorem. Tumultuosius, quam nilatum erat, propagarum dracursu hominum 7 affingentium vana auditis totam urbem concitat. Ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiobatur, sed undique matronae in publieum effusae circa deum delubra 8 discurrunt, crinibus passis aras verrentes, nixae genibus, supinM manus ad caelum ac deos tondentes orantesque, ut urbem Romanam B Inanibus hostium eriperent matresquo Romanas 9 et liberos parvos inviolatos servarent. Senatus magistratibus' in foro praesto est, si quid consulere velint. Alii aecipiunt imperia disceduntque ad suas quisque ossciorum partes; alii offerunt se, si quo usus operae sit. Praesidia in arce, in Diuitiaco by Corale

38쪽

Liber XXVI. A. Ch. 2II.

Capitolio, in muris, circa urbem, in monto otiam Albano atque Meo AEsulana ponuntur. Inter hunc tumultum Q. l0 Fulvium proconsulem profectum cum exercitu Capua assertur; eui no minueretur imperium, si in urbem venisset, decernit senatus, ut Q. Fulvio par cum consulibus imperium esset. Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter inter- licisos pontes, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum venit. Indo Algido Tusculum petiit, l2 nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios do-seondit. Indo in Pupiniam exercitu demisso octo millia passuum ab Roma posuit castra. Quo propius hostis accedebat, l3 eo maior caedes fiebat fugientium praecedentibus Numidis,

pluresque omnium generum Rique aetatium cnpiebantur.

In hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exor- 10 citu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; indo egressus inter Esquilinam Collinam quo portam

posuit castra. Ndiles plebis comm Rium eo comportarunt; 2 consules Senatusque in castra Venerunt; ibi do summa republica consultatum. Placuit, consules circa portas Collinam Esquilinamque ponerent castra; C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque nrei praees8e, et senatum frequentem in foro eontinori, si quid in tam Eubitis rebus consulto opus esset.

Intor haee Hannibal ad Anienem fluvium tria millia passuum 3 ab urbe castra admovit. Ibi stativis positis ipse cum duobus millibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis

templum est progressus atque, unde Pro ime poterat, moenia situmquo urbis obequitans contemplabatur. Id cum tam licenter datque otiose facere, Flacco indignum visum est; itaqua immisit equites summoverique atquo in ca8tra redigi hostium equitatum iussit. Quum commissum proelium esset, consules transfugas 5 Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti orant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter si convallos tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias

ad pugnandum suturos rati. Quos quum ex arce Capitolioquo olivo Publicio in equis decurrentes quidam vidissent, captum Diqitigoo by Corale

39쪽

Liber XXVI. A. v. e. 143. 7 Aventinum conclamaverunt. Ea res tantum tumultum ac fugam

praebuit, ut, nisi castra Punica extra urbem fuissente effusura se omnis pavida multitudo fuerit; tunc in domos atquo in tecta refugiebant, vagosquo in viis suos pro hostibus lapidibus 8 tolisque incessebant; nec comprimi tumultus aperirique error poterat, resertis itineribus agrestium turba pecorumque, quae s repentinus pavor in urbem compulerat. Equestre proelium secundum fuit, summotique hostes sunt. Et quia multis locis comprimendi tumultus erant, qui temere oriebantur, placuit

omnes, qui dictatores, consules censoresve fuissent, cum im-

reliquum fuit, et nocto insequenti multi temero excitati tumultus

sunt compressique.

ii Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem

omnes copias eduxit; nec Flaeeus consulesque certamen de-2 trectavere. Instructis utrinque exercitibus in eius pugnae casum. in qua urbs Roma victori praemium esset. imber ingens grandino mixtus ita utramque aciem turbavit, ut vix Rrmis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam 3 hostium metu. Et postero dio eodem loco actos instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra. mira 4 serenitas cum tranquillitate oriebatur. In religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo sor-5 tunam. Minuere etiam spem eius duae nil se, pnrva mngnaque res, magna illa, quod, quum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub vexillis in supplementum Hispaniae 6 profectos audiit, Pama autem, quod pre eos dies eum forte agrum, in quo ipse castra haberet, venisso nihil ob id domi-7 nuto protio cognitum ex quodam captivo est. Id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse belloeaptum possideret haberetquo, inventum Romae emptorem, ut extemplo vocato prasteona tabernas argentarias, quae circa 8 sorum Romanum essent, iusserit venire. His motus ad Tutiam fluvium eastra retulit, sex millia passuum ab urbe.

40쪽

Inde ad laeum Foronus porgit ira, templum ea tempestato inest- tum divitiis. Capenates aliique, qui accolae eius erant, primitias s gum eo donaquo alia pro copia portantes, multo Ruro a gentoque id exornatum habebant. Iis omnibus donis tum spoliatum templum; seris acervi, quum rudera milites religione inducti iacerent, post prosectionem Hannibalis magni inventi. Huius populatio templi haud dubia inter scriptores est. Caelius 10 Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit,itsirque eius ab Reate Cutiliisque sit ab Amiterno orditur: ex ilCampania in Samnium, inde in Pelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Foratosque Vicum venisse. Neque ibi error est, quod tanti exercitus vestigia intra tam 12 brevis aevi memoriam potuerint confundi; isse enim ea constat; tantum id interest, veneritne eo itinere ad urbem an i3 ab urbo in Campaniam redierit. Ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam 12 obsidiona Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. Namque per Samnium et Lucanos in Bruttium agrum ad 2

fretum ac Regium eo cursu contendit, ut prope repentino adventu incautos oppresserit. i Capua etsi nihilo segnius ob- 3sessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est, non simul regressum Hannibalem. Inde 4 per colloquia intellexerunt, relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse. Accessit edic- 5 tum proconsulis ex Senatus consulto propositum Vulgatumque apud hostes, ut, qui civis Campanus anto certam diem transisset, sine fraudo osset. Nec ulla facta est trangitio, metu 6

magis eos quam fido continente, quia maiora in dosectione deliquerant, quam quibus ignosci posset. Ceteram quemad- Tmodum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. Nobilitas rem publicam 8 deseruerat, nequo in senatum cogi poterant; in magistratuerat, qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitato sua im ac ius magistratui, quem gerebat, dempsisset. Iam 9 Disiligoo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION