Titi Livii Historiarum romanarum libri qui supersunt ex recensione Io. Nic. Madvigi Libros a vicesimo primo ad vicesimo quintum continens

발행: 1863년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Liber XXVI. A. v. e. 543.

honoro, ut facile appareret, nihil minus vereri, quam ne 4 quis obstaret gloriae suae. Successit inde Nerons Silanus, otin hiberna milites novi deducti. Scipio, omnibus, quae adeunduagendaque erant, mRture aditis Peractisque, Tarraconem con-5 osissit. Nihilo minor fama apud hostes Scipionis orat quam apud cives sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temoro, maiorem inserens 6 motum. In hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit. 7 AEstatis eius extremo, qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad

arcendos commeatus praesidii Romani, quod in arce Tarentina 8 erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus, sed assidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti facios bat; non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere 10 hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine inVecio quia Pauci erant, ex Rnto praeparato Sustentari posset, Treren-l l linis classique no invectum quidam sufficeret. Tandem maiore gratia, quam Venernt, classis dimissa est; annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum

non poterat.

Eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ox Sicilia provincia quum ad urbem Venisset, a C. Calpurnio praetore sonatus ei 2 ad aedom Bellonae diauq est. Ibi quum de rebus ab so gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem, quod, provincia consecta, eXercitum deportare non licuisset, postulavit, ut triumphanti urbem inire liceret. Id 3 non impetravit. Quum multis verbis actum esset, utrum minuSconveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta soret et dis immortalibus habitus 4 honos, ei praesenti negare triumphum, an, quem tradere o r-Diuitigod by Cooste

52쪽

citum successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non decerneretur, eum quasi debellato triumphare, quum xercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium risum, ut ovans urbem iniret. Tribuni plebis ex auctoritato 5 Senatus ad populum tulerunt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset. Pridio quam urbem iniret, in smonto Albano triumphavit; indo ovans multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum cata- ΤΡultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabro- 8 facti Vis, alia supellex pretiosaque Vestis ot multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae suerant. Punicae quoque victoriae signum octo ducti olophanti, sol non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus IHispanus, quorum altero l0 duce nocturno Syracusas introitum orRt, Riter NRSum, quodque

ibi praesidii erat, prodiderat. His ambobus ei vitas data et liquingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis,

cuius vellet eorum, in quos belli iure animadversum esset Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, urbs agerquo in l2 Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari. Id M. Cornelio mandatum, ut, ubi ei videretur, urbem agrum- laque eis assignaret. In eodem regro Belligent, per quem illoc tus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri

decreta.

Post prosectionem ex Sicilia Marcelli Punica elassis octo l4 millia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. Ad eos Murgentia et Ergetum urbes defecere. Secutae desectionem earum Hybla et Macella at ignobilioras quaedam aliae, sit ibNumidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. Super haec exercitus Romanus 16 iratus, purum quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hiberearo vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam Diuitiaco by Corale

53쪽

Liber XXVI. A. u. c. 543.317 animus deerat. Inter has difficultates Μ. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando, nune castigando sedavit et civitates omnes, quae desecerant, in dicionem redegit, atque ex iis Murgentiam Hispanis, quibus urbs Vagerque debebatur

EX Senatus consulto, attribuit.

22 Consules quurn ambo Apuliam provinciam haberent, minusque Iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedo-2 nia evenit, isquo Laevino successit. Fulvius Romam comitiorem causa ure Situs quum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Voturia iuniorum T. Manlium Torquatum at T. 3 Otacilium absentem consules durit. Quum ad Manlium, qui praesens erat, M'atulandi causa turba coiret, nec dubius esset consenSus populi, magna circumfusus turba ad tribunal con-4 Aulis vanit potitque, ut pauca sua Verba audiret centuriamque. 5 quae tulisset suffragium, revocari iuberet. Erectis omnibus exspectatione, quidnam postulaturus esset, oculorum Valetudi-6 nem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse, qui, quum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet 7 sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde, Si videretur ei, redire in sum Uiuiti Voturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod in Italia sit, tempo-8rumque rei publieae; vixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses arserint prope moenia Romana. Post haec quum centuria frequens succlamasset, nihil se mutare Sententiae eosdemque consules dicturos

ferre potero neque vos imperium meum. Redito in sun-gium, et cogitate, bellum Punicum in Italia et hostium ducem 10 Hannibalem esse.' Tum centuria, et auctoritate mota viri et admirantium circa Demitu, petiit a consule, ut Voturiam ii seniorum citaret: velle sese cum maioribus natu colloqui et exauctoritate eorum consules dicere. Citatis Voturiae senioribus, i 2 datum secroto in Ovili eum iis stolloquendi tempus. Seniores do tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam hono-

54쪽

mam. Q. Fabio et M. Marcello, et, si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, Μ. Valerio Laevino; egregie adversus Philippum regem terra mariquo rem gessisse. Ita de tribus consultationo data. senioribus dimissis i 3

iuniores suffragium ineunt. M. MarcellumJ Claudium, fulgentem

tum Sicilia domita, ot M. Valerium absentes consules dixerunt. Auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. Eludant i 4 nune antiqua mirantes; non equidem, si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. Centuriam vero 15 iuniorum seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio mandaret, Vix ut veri Simile sit, parentium quoque hoc saeculo

vilis Iovisquo apud liberos auctoritas fecit. Praetoria indo comitia habita. P. Manlius Vulso et L. 23 Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. Forte ita incidit, ut comitiis persectis nuntiaretur, T. 2Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum esset, collegam absentem daturus fuisso videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. Ludi Apollinares et priore anno 3

fuerant et, eo anno ut fierent, reserente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum Voverentur. Eodem anno 4

prodigia reliquot visa nuntiataque sunt. In sede Concordiae Vietoria, quae in culmine orat, sulmine icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant, haesit neque inde procidit; et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de bcaelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisso, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisso. Ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata, et 6 obsecratio in unum diem populo indicta et novendiale Aucrum. Sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique Tsuffecti: in locum M'. AEmilii Numidae doeemviri sacrorum M. AEmilius Lepidus, in locum Μ. Pomponii Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. CArvilii Maximi auguris M. Servilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno SDissiliroo by Cooste

55쪽

Liber XXVI. A. v. e. 143. mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta.

C. Claudius flamon Dialis, quod exta perperam dederat, flaminio abiit. 24 Per idem tempus M. Valerius Laevinus, tentatis prius per secreta colloquia principum animis, ad indictum ante ad id 2 ipsum concilium AE tolorum classo expedita Venit. Ubi quum Syracusas Capuamque captam in fidem in Stellis Italiaque

3 rerum secundarum ostentasset adiecissetque, iam indo a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea 4 fortuna haberent, ut socii esse quam cives mallent: AEtolos oo in maiore suturos honore, quod gentium transmarinarum

5 in amicitiam primi venissent; Philippum eis et Macedonas

graves Recolas esse, quorum se vim ac spiritus et iam Degisse et eo redacturum esse, ut non iis modo urbibus, quas per vim ademissent d totis, excedant, sed ipsam Macedoniam in-6 festam habeant; et Acarnanas, quos aegro serrent AEtoli a corpora suo diremptos, restituturum se in antiquam sormulam 7 iurisquo ac dicionis corum - haec dicta promissaque u RO-mano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et

Dorimachus, princeps A tolorum, RTrmaverunt auctoritate Aun. minore eum verecundia et maiore cum fide vim maiestatem-8 que populi Romani extollentes. Maxime tamen Spes potiundae movebat Acarnaniae. Igitur conscriptae condiciones, quibus ins amieitiam societatem quo populi Romani Venirent, additumque, ut, si placeret Vellentque, eodem iuro amicitiae Elei Lacodaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Atta-l0 lus, hi Thracum et Illyriorum reges: bollum ut extemplo AEtolicum Philippo terra gererent; navibus no minus viginti quinqueli quinqueremibus adiuvaret Romanus; urbium Corcyrae tenus ab Ttolia ineipienti sesum tectaquo et muri eum agris AEtolorum, alia omnis praeda populi Romani Set, darentque operaml2 Romani, ut Acarnaniam AEtoli haberent; si Ttoli pacem cum Philippo saeorent, foederi adscriborent, ita ratam lare pacem, si Philippus arma ab Romanis sociisque, quique eorum dicionis

56쪽

Liber XXVI. A. Ch. 2II.

essent, abstinuisset; item si populus Romanus foedere iungeretur 13 regi, ut caveret, ne ius ei belli inserendi aetolis sociisquo

eorum Set. Haec convenerunt, conscriptaque biennio post 14

Olympiae ab uEtolis, in Capitolio ab Romunis, ut testata

sacratis monumentis essent, Sunt posita. Morsa causa fuerant i5

retenti Romae diutius legati AEtolorum; nec tremen impedimento id rebus gerendis suit. Et Etoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum sparva in- ula est propinqua AE toliae; urbem unam eodem, quo ipsa est, nomine habet; eam praeter arcem vi cepit ot inniadas Na-Sumque Acarnanum captas Ttolis contribuit; Philippumque l6 satis implicatum bello. finitimo ratus, ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibalo posset respicero, Corcyram ipse se

recepit.

Philippo AEtolorum deseetio Pollae hibernanti allata est. 25

Itaque, quin primo vere moturus exercitum in Graeciam erat, ut 2 Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatiunt fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore Re PR-vore compulit intra muros. Vastatis proximis Illyrici, in Pelago- 3niam eadem celeritate vertit iter; indo Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis iacturam, cepit. His raptiria 4 aetis, memor intolici iunctique cum Oo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Boitiaeam in Thessaliam descendit etenim 5 ad bellum secum adversus AEtolos capessendum incitari posse homines credebat , et relicto ad fauces Thessalias Perseo cum quattuor millibus armatorum ad arcandos aditu AEtolos, ipse, priusquam maioribus occuparetur rebus, in Macedoniam Gniquo indo in Thraciam exercitum ac Mardos duxit. Incurrere Tea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum ex terno bello ac sine praesidio esso regnum sensisset. Ad 8srangendas igitur vireo vastare agros et urbem Iamphorynnam, eaput arcemque Maedicae, oppugnaro coepit. Scopas ubi sprofectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata Omni iuventute Laetolorum, bellum inferro Acarnaniae Duiliaco by Corale

57쪽

Liber XXVI. A. v. e. 543 - 144.

10 parat. Adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar etiam inniadas Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. II Coniugibus liberisquo sit senioribus super sexaginta nnnos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos 12 coniurant, nisi victores se non redituros; qui victus acie

excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, Iare reciperet diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sane-13tissimain potuerunt adversus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent, eos 14 uno tumulo contegerent, Rmgerentque humatis litulum: ἡHic siti sunt Acarnanos, qui Rdversus vim atque iniuriam .mtolo-l 5 rum pro Patria pugnantes mortem occubuerunt. Per haec

incitatis animis, castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. Nuntiis ad Philippum missis, quanto ros in discrimino esset, omittere Philippum id, quod in manibus erat, coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et 16 prospero alio successu rerum. AEtolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi 17 adventus regredi etiam in intimos coegit fines. Nec Philippus, quanquam, ne opprimerentur Acarnanes, itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde, quum audisset roditum Etolorum ex Acarnania, et ipso Pellam rediit. 26 Laevinus voris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promuntorio quum Venisset Naupactum, Anticyram indo se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas .mtoli-2 quo essent. Sita Anticyra est in Locrido laeva parte sinum Corinthiacum intranti; breve terra iter eo, brevis navigatio 3 ab Naupacto ost. Tertio sermo post die utrinque oppugnari coepta est; graVior n mari oppugnatio erat, quia et tormenta machinaeque omnis genoris in navibus erant, et Romani inde oppugnabant. Itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem AEtolis traditur; praeda ex pacto Romanis CeSSit. 4 Litterae Laevino redditae. consulem eum absentem declaratum Diqitigoo by Corale

58쪽

et successorem venire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Rom&m venit.

M. Marcellus quum idibus Martiis consulatum inisset, bsenatum eo dio moris modo causa habuit, professus, nihil se L cfi, et absento collega neque de re publica neque de provinciis acturum. Seire se, frequentes Siculos prope urbem in villis obia 6

trectatorum suorum esSe; quihus tantum abesse ut per se non

liceat palam Romae crimina seditaJ ficta ab inimicis vulgaro uti, ni simularent, aliquem sibi timorem absente collega dicondi Ide consule esse, ipse eis extemplo daturus Senatum fuerit.

Ubi quidem collega venisset, non passurum quicquam prius agi, quam ut Siculi in senatum introducantur. Dilectum propo 8a M. Cornelio per totam Siciliam habitum, ut quam plurimi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem implesse, bellum in Sicilia esse, ut suam laudem minuat. Moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, sae prope iustitium omnium rerum suturum videbatur, donec alter consul ad urbem venisset. Otium, ut solet, excitavit plebis rumores. Bolli diuturni- istiatem et Vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis eaesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros. ii acresque nimis et feroees creatos, qui vel in paco tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respiraro civitatem forent passuri. Interi upit hos sermones nocte, quae pridie Quinquatrus 2 fuit, pluribua simul locis circa forum incendium ortum. Eodem 2 tempore septem tabernM, quae posten quinque, et argentariae, quae nune novae appellantur, arsere; comprehensa postea pri- 3vata aedificia tneque enim tum basilicae erant , comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium rogium; aedes Vestae 4 vix defensa est tredecim maximo servorum opera, qui in publicum redempti ac manumissi Aunt. Nocte ac die eonis 5

tinuatum incondium suit, nec ulli dubium erat, humana id fraudo factum se, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignos coorti essent. Itaque consul ex auctoritato senatus pro 6 Disilired by Corale

59쪽

Liber XXVI. A. v. e. 544.

contione edixit, qui, quorum opera id conssatum incondium esset, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo liber-7 tatem. Eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus Manus ei nomen erat) indicavit, dominos et quinquo praeterea iuvenes nobiles CRmpanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse, Vulgoque facturos 8 alia, ni comprehendantur. Comprehensi ipsi familiaeque eorum. Et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex

9 re fortuita crimen commentum; ceterum ut COTRm coargue

bantur et quaestio ex ministris facinoris soro medio haberi coepta est, fassi omnes, Rique in dominos servosque conscios

animadversum est; indici libertas data et viginti millia aeris 10 Consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est, obsecrantium cum lacrimis, ut sibi Romam ad senatum iro liceret Oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque ii Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negaro ullam esse; publieas inimicitias hostii J et esse et suturas, quoad eo animo esse i 2 erga populum Romanum sciret; nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. Ideo somoenibus inclusos tenere eos; qui Q si qui evasissent aliqua, velut seras bestias per agros vagari et laniare et trucidare, i 3 quodcunque obvium detur; alios ad Hannibalem transfugisse,

alios ad Romam incendendam profectos. Inventurum in Sem- 14 usto foro consulem vestigia sceleris Campanorum; Vestae sedem petitam et aeternos ignes et conditum in ponetrali fatalo pignus imperii Romani. Se minime censere tutum esse, Cam- i5 panis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laevinus Campanos iure iurando R Flacco adactos, quinto die, quam ab senistu reSponsum accepissent, Capuam redituros, sequi te - 16mam iussit. Hac circumfusus multitudine, simul Siculis Ob-Viam egressis secutisque, formam praebuit clarissimarum urbium Disiti so by Cooste

60쪽

exeidio celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis. De re publica tamen primum ae da provinciis lTumbo consules ad Senatum retulere.

Ibi Laevinus, quo fitatu ΜReedonia et Graecia, AEtoli, 28 Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum, inserentem bellum AEtolis, in 2 Macedoniam retro ab se compulsum ud intima penitus regni abisso, legionemque indo deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. Haec de so deque provincia, cui 3 praesuerat . consul; ium de provinciis communis relatio fuit. Decrevere patres, ut alteri consulum Italia bollumquo cum Hannibale provincia esget, ulter classem, cui T. Otacilius

praefuisset, Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret. Exercitus eis duo decreti, qui in Etruria Galliaque qossent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae, quibus Sulpicius consul praefuisset, in Galliam mitterentur. Galliae et legionibus praeesset, quem Sconsul, cuius Italia provincia esset, praefecisset; in Etruriam 6 C. Calpurnius post praeinram prorogato in annum imperio missus. Et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus civium sociorum quo minui Tiussus, ut ex duabus legionibus una legio, quinquo millia peditum et trecenti equites essent, dimissis, qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem millia peditum et trecenti equites 8 relinquerentur, Endem ratione Atipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis. Cn. Fulvio consuli superioris anni nec sdo provincia Apulia nec de exercitu, quem habuerat, quicquam

mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega olus omnem exercitum praeter Socios navales

iussus dimittere est. Item ex Sicilia exercitus, cui M. Corne- 10 lius praeesset, ubi consul in provinciam venisset, dimitti iussus. L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites ii dati, duarum instar legionum. Totidem legiones in Sardiniam i 2 P. Manlio Vulsoni praetori decretae, quibus L. Corneliuη in eadem provincia priore anno praefuerat. Urbanas legiones 13

Livius ex rer. Madvieii. IV. G

SEARCH

MENU NAVIGATION