De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

carnis ins estos, urgeant. Videndus nominatim Cis1- mens Rom. s. Constit. c. 6. Temillianus l. de resurr. car. cap. 3 3. Ambros. l. de fide resurr. Epiphanius in Anchorato, Cyrillus Hieros. catech. I 8. Ruffinus ad XI. symboli articulum, passim quo caeteri, qui hoc telum e pharetra Ethnicorum depromptum, secure in illos intorquent,tametsi simul insinuent se id fabulis annumerare. Ipse Scriptura quod notauit Nyss homil. 9. in Cant. non refugit f bulas externorum, cum possunt ad pietatem conducere , quod idem confirmat exemplo fabularum de cinnamomo iactatarum, quas tamen a Scriptura usurpatas obseruat & late explicat, tum concludit. Nemo vero , afficiens quod non sint probabilia quae

dicuntur de cinnamomo,Verbum reprehendat,ut quod

ex iis qua non sunt vera ,stonsa laudem tribuat. Scit enim s e sancta Scriptura, etiam ab externis fabulas accipere, ad opem scopo suo ferendam. Quod igitur Patres aliquando aduersus Ethnicos, Buddar, Liberi, Mineruae procreationes urgeant, Vt probent posse hominis generationem aliunde existere quam ex maris & foeminae complexu , non probat Patres illos habui fio pro veris , generationes praedictas; sed iantum monstrat prudentiam Patrum, ex fabulis apud Ethnicos receptis, pro Christiana veritate aduersus eius hostes arsum platantium.

Maio Caesarea, absurdὲ partus, dicta.

s. Sic explosis & ab hoc instituto sepostis fabulamentis illis sectionum quibus Ethnici commenti sunt aliquos ad lucem venisse, haerendum est in seistione Caesarea, quap non paterni capitis,

32쪽

aut femoris, nec materni lateris ridicula disiectio est; sed uteri materni quo foetus ante ortum concluditur , indeqtie artificio eximitur, quia naturali modo prodire non potest. Haec cauta est, cur huiusmodi ortum dixerim fieri per se Iionem

ream , non autem quodialiquos facere video per . partum Caesareum. Sic locuti praeter caeteros Fianciscus Rotiiseriis , libro de partu Caesareo, Roderi' cus a Castro l. . de morb.mul. c. 3. Iacobus Duus-

litis l. de Hermaphroditis & partubus cap. 24. &alii de Medicorum praesertim ac Chirurgorum

coetu.

6. Haec tamen locutio nec est idonea , nec admittenda. Qui enim ex utero matris mere passiuε se habentis extrahuntur ; nec ab ea pariuntur, nec ex ei nascuntur, proprie & .accurate loquendo.

Nam vox parim i siue pro actu pariendi, siue protermino talis actus , id est , prole sic edita accipiatur ; maternam aliquam efficientiam in foetus emissionem praefert , ut optime exposuit Aureolus in 3.d-Α. q. Vnica, arti c. sinem; annuuntque Tole

sect. i. Et ita diserte statili tur l. Anniculis amittitur I a. ff. de Verb. signi f. verbis illis , Falsum est eam peperisse, cui Mortua, sitim exsectus est. Idem statuendum est de voce nati de natiuitatis 3 enim filius matri mortuae exsectus , dicendus est ex ea natus, ut aperte traditur l. si ' i s. is de publicia Da in rem actione,3. s. verbis illis. Idem est, ct si ex partu,parim est , non naim,sed post mortem matris, exsecto ventre eim extractuου est. Qui locus, pueris matri momiae exsectis , apert E abrogat dc par

um,&natiuitatem

33쪽

s I.

7. Ratio autem est perspicua ; nimirum quia hae voces, ut praemisi,ὶ plane sonant eficientiam aliquam,& matris & prolis, in eius emissionem e loco conceptus: ita ut exitus prolis non sit mera extractio facta ab extrinseco,matre ac foetu pure passive se habentibus , sed sit extrusio & profvitus ab intrinseeo causatus. Vnde Theologi , ex eo quod B.

Virgo dicatur peperisse filium suum,-ipse Christus

ex ea naisu legatur, inserunt aduentum Christi in hanc lucem fuisse per portam communem,nec abs que materna & sua aliqua essicientia: mir6rque Baptistam Mantuanum trach. de loco conceptionis Christi, eontendere, potuisse Christum diei natum ex B. Maria, tametsi ex ea aliunde prodi istet,quii mnaturali & communi via; eo quod quomodocunque foetus ad vitam veniat, dicatur nasci. Quod cum aliis quibusiam plane vanis ratiunculis confirmat ibi Mantuanus , tum nominatim exemplo eorum qui caeso matrum utero extrahuntur in lucem , & tamen dicuntur ex illis nasci. Sed haec est manifesta vocis abusio, cui non suffragantur Iurisi periti apud Alciarum l. etiam I I. E de verbo. signi f. cum agnoscunt liberos mulieri mortuae exsectos, vere esse filios illius mulieris, & ipsam esse matrem eorum. Nam ad fundandas denominationes matris de fur, sussicit conceptio ex substantia matris.

- 8. Video posse aliquem tricari , negando esse absolutὸ matres, quae non tantundem conferunt ad esse filiorum, quantum eae quae prolem non modo concipiunt, & per aliquot menses intra se alunt ac fouent,sed etiam enituntur: sicut ob simi

lem proportione defectum , Phavorinus apud Agellium

34쪽

Agellium l. 12.c. I. pronunciat, non esse simpliciter dicendas matres , sed tantum dimidiatas , quae filios non laetant ipsae, quia non conferunt tantundem ad esse filiorum, quantum caeterae a quibus proles lain utero fusa laetatur & alitur; ac continuata beneficentia procreatur. Fateor aliquem pos se ad hunc modum tricari.Tamen absolute loquendo, & rem ad viuum resecando, sicut non habetur ratio lactationis, ut foemina dicatur mater, ita denominatio matris optime iandari potest in lacollatione primi esse, continuata ad tempus usque eductionis ex utero, etiamsi defuerit enixus per vim natiuam matris prolem naturaliter fundentis ac extrudentis. At nomen patrisu, respectu matru; dc nomina natiuit. tu, ac nati, respectu filii, apertὸ

ferunt enixum illum maternum , vel connixum:

V aque quippe vox usurpatur in eo negotio, &posterior sui Mantuanus opusculo citato rectὸ notauit, post Glossam quandam ad Verba Vlpianil. i 3. ff. de Verb. signifὶ apertὸ praefert activitarem, qua scelus quoque matri collaborat & connititur,in sua ex utero eductione;vt euidεter patuit in ortu Gorgiae Epirotae,de quo mox,ex Valerio.Rectὸ id agnoscit Andreas Lauretius l.8.anatom.quaeaedi Martinus Ahahias l. 1. de morb. mul. c. I f. 9. Quia igitur mater cui foetus negato naturali enixu per uterum sectum eximitur , se habet ad ortum prolis merὸ passuE, propterea refugio illum Medicorum quorundam loquendi modum , aram Casare M. Martialis quidem i. de spectac. epigram. I 3. describens suis grauidae solutionem ex vulnere in arena accepto , eum loquendi

modum surpauit,cum dixit. i

35쪽

Inter Caesarea discrimina seua Diana, Fixisset grauidam cum leuis hacta suem r

iliit partus, misera de vulnere matris.

o Lucina ferox ; hoc peperisse fuit Z

Rursus inferius epigr. I 3. ου fera iam grauior maturi pignore ventris, Emisit foetum, vulnere facta parens. Hec iacuit parem ,sed matre cadente cum rimo quantum est subitis casibin ingenium JEn utrobique partum ; tametsi serophae selutio, ex vulnere de disiectione uteri per has alii facta esset, matre non connitente,aut enitente. Similiter Valerius Maximus l. I.c. 8.n. I .sc serit it Gorgia Epirota , fortis viri, clara fuit origo : qui in funere matris utero ela is,inopinato vagitu suo edium ferenici con- sinere coegit, novumque spectaculum patria prabuit, ex imo gemmeis rogo lucem ct cunaae assecutus. Eodem enim momento temporis; altera iam fato functa parit, alter ante elatus quam natus est. fato functa parit. Verum Martialis , metri necessitate astrictus, partum dixit , qui reuera partus non erat. Valerius quoque dum argutiolam consectatur , & ingenti nouitate matrem post obitum parientem ostentat, impropriE & contra legitimam vocis notionem locutus est.

IV m appellanda natiuitas. Io. Miniis reprehensioni patet, quod Gorgiam

natum dicit, postqvim elatus esset. Qua etiam ratione Martialis in calce epigrammatis prioris,con cludit,Bacchi natales ex eo exemplo firmans, Sic genitum numen credite; nata fera est. ε Haecia a

36쪽

Qid, , quotvlix,sit sectio Caesarea. 9

Haec inquam minus patent criminationi. Nam quia connisus prolis, inadaequale integrat concursum necessarium ad eius natiuitatem, aliquatenus quoque fundat nati denominationem. Vnde foetus, matre praemortua prosiliens vi sua,& nisu ex utero, miniis absurde dici potest natus ex matre,cuius efficientia circa emissionem est desiderata,vt Gorgiae illi Epirotae contigit,& tergeminis illis pignoribus de quibus est Graecum epigramma perelegans , - γυνά κας lib. 3. anthoi. quod Latine sic habet. Optet siqua volet sobolem,conquesta Polyxo est;

Dirupto natis perdita ventre tribus. Si ruit in manibus trepidae obnetricis; at illi Protinas ex aluo pro uere forad,

ε matre extincta viui: sic flebile fatum,. Huic vita munus dempsit, ct hisce dedit.

Ratis tribus , τεκεων dixit Poeta, agens de tribus e mortua matre prosilientibus, per constietum lucis ostium. Sic enim rem contigisse , suadet cum similis Gorgiae ortus, tum quod de prosultu Per aliam viam siue extrinsecus datam,sive ab ipsis . corco impetu & effractis uteri ac epigastri, claustris factam, prorsus tacetur. Itaque voces nati &natiuitatis, non adeo absurde usurpantur de ortu pueri absque matris connixu. At partus atre non enitente,ne intelligi quidem potest, recteque assirmanti talis sobolis matrem peperisse, occinere liceat illud Poetae iam supra laudatum,

O Lucina ferox, hoc peperisse fili 'Cur dicatur Caesarea. δι. satis de causa ςur abiecto multorum Medi-A 1 corum

37쪽

IOcorum loquendi modo , noluerim dicere

sareum,qua reuera partus non est, sed vocaverim

sectionem ; nec qualemcunque, sed Caesaream, quae scilicet est fissio materni uteri ad educendam prolem, ut circa illum factum est, qui inde primus dictus est Caser,iuxta receptissimam vocis notionem traditam ab Accursio ad initium institui. & digestorum, ac vi peritiores Latinitatis Magistros proferamus,Plinio quoque probatam l. . c. 9. &Solino Cap. 4. ac Festo v. Caesones. Consultδ dixi, ex hu- ivlmodi sectione denominatum eise Caesarem, illum ex Romanis qui primus nomen Caesaris tulit. Nam qui dixerunt, Iulium Caesarem cui caeteri deinceps Romani Imperatores Monarchiae initium debent, caese matris utero ad lucem eductum indeque Caesarem dictum , ut S. Isidorus L 3. orig. C. 3.

Cedrenus, Suidas , Magnum Etymologicum &passim Iurisperiti in prooemis Instit. inde reselluntur a Beroaldo annotationibus in Seruium f. 9. dca Cuspiniano initio historiae Caesarum , quod Iulius Caesar, matrem iam grandis natu, & in Gallia

pugnans amiserit. Et qyianquam iuxta ea quae in-. ferius dicentur, Caesaris mater secto licet utero , &inde educto filio , potuisset ad multos annos superstes esse; tamen quod ita extracti e matris ventre Iuli, nulla sit mentio apud antiquos, ultro do, falso iactari, Iulium ex eo euentu dictum esse Cae

sarem: id quod admisi de illo qui primus dictus

est Caesar. Hunc fuisse Scipionem Africanum , scribere videtur Plinius l. 7. c. 9. cuius tamen verba anci item sensum faciunt: sic enim habent. Auffisarius,

38쪽

w quotvlex,sit sectio Caesarea. II

natus; primusque Caesarum acaso matru utero dictin.

Videtur sensus esse, illum qui primus omnium Icaeso matris utero dictus est Caesar, fuisse Scipio nem,e6que pacto Plinium accepit Beroaldus annot. in Seruium s.f. & idem habet Plinij Simiolus , Solinus cap. 4. polyhistor. Tamen Hermolaus Barbarus Castigat. in Plinium , monstrat eum locum debere alium sensum facere ; qui ferat talem ortum contigisse & Scipioni Africano priori, duo

quippe fuere Scipiones Africani in & illi alteri qui

primus ab eo euentu cognomentum Caesaris in suam familiam intulit, fuitque Scipione longὸ an 'terior, ut Hermolaus probat ex antiquissima tabula quam profert. Quare non primus Iulius, Caesaris cognomen tulit,eo quod caeso matris Vtero prodiisset in lucem ; Nec primus in gente Iulia cognominatus est Caesar, quae est multorum hallucinatio manifesta, ut Casaubonus ad Suetonium in Iulio cap. 2. annotauit. Et multo foedior est lapsus

Accurse in Glossis ante relatis, ac Pauli Castrensis ad i. quod dicitur.ff. de lib. dc posthum. qui contra omnium antiquorum fidem, de Octauiano idipsum dixerunt. Sed quod vere de Iulio dicitur, illud est, .nomen Caesarum ab ipse ad reliquos deinceps Iinperatores Romanos manasse, ut ex multis iuribus

monstrat Brittan. ff. de Verb. signis. V. Caesar. Quanquam postea Caesaris nomen, ad Imperatores tantum designatos fuisse restrictum, docet Buten-gerius i. r. de Rom. Imper. c. A. Id primδ factum in L. AElio Vero , tradit his verbis Spartianus in AElij Veri vita. Huic naturalispaterfuit L. OElim verus, qui ab Adriano adoptatus, primus Caesar

dictis. Non igitur a Iulio Caesare, sectionem de

39쪽

qua agimus, dixi Caesaream, sed ab eo qui primus

inter Romanos id cognomen retulit, de in gentem Iuliam intulit. Sed quid si iste,non a caeso matris utero, ut supponit tracta ab eo appellatio Caesareae sectionis, verum aliunde dictus sit Caesar λ Variant sane ea in

parte sententiae , ut refert Spartianus initio vitae

AElii Veri. Caesarem sinquit in fel ab elephanto qui

lingua Aganrorum Casa dicitur) in pratio caeso , eum qui primus sic appellatus est, doctissimi viri ct eruditissimi, putant didium ; vel quia mortua matre ventrσeaso sit natus 3 vel quod cum magnis crinibus siue caefarie,sit utero parentis ess m,vel quod oculis casiis stultra humanum morem viguerit. Eadem habet Constantinus Manasses in Annalibus n. 73.Quam Spartianus dixit esse sententiam eruditissimorum ac doctissimorum virorum,nomen Caesaris ab elephanto Maurice siue ut Manasses ait, Punice Caya dii horepetentium,est qui solam veram arbitretur; idque confirmet ex nummis antiquis quorum altera parte elephas anguem calcans subiecta inscriptione Caesar, estera verb parte varia instrumenta exhibentur , quorum v in censet fuisse ad elephantorumperemptionem. Ita refert nummis etiam appictis, Sigonius i. de nom. Rom. titulo de nominibus ab

aliis euentibus,v. Caesar. Sed haec est perspicua hallucinatio. Nec in confirmationem propositae sententiae quicquam facere nummos illos, in speetione instrumentorum quae in altera eorum parte vi suntur , patere poterat. Illa quippe instrumenta, sunt, albogalerus seu tutulus, secespita, aspersorium , levas tactificale, siue id sit simpulum siue capedo: ad trumque enim referri potest eius forma. Quid

40쪽

quotvlex,sit sectio Caesarea. 13

vero haec,ad e phantos caedendos λ Liuius sane, fabrile fcxlprum cum malleo ad id adhibitum autor est, non quae in altera nummorum illorum parte visuntur. Revera itaque, nummi illi in Caesaris apotheosi percussi sunt;designantque diuinos honores Caesari decretos. Elephantem ad illos significandos usurpari solitum , habetur ex Suetonio in Claudio, cum de diuinis Liuiae honoribus. De angue ad hoc ipsum usurpato , videndus Seruius in s. AEneidos, ubi doctus Poeta, Anchisae apotheosim per anguem tumulo eius appositum insinuat. Nam quod anguis opera ad implanandum hominem, S: Deo veluti insultandum optime in orbis initiis Satanae cessistet, angues diuinis honoribus adiungere selemne Satanae fuit, ut notauit Bosius i. . de signis, c. q. &Baron. anno uel F. alia S 3 24. a num. 98. Exempla protuli in Natur. Theol. dist. 7. n. 2. Instrumenta ergo

in nummis praedictis proposita, necnon elephanti& anguis estigies, ad Caesaris consecrationem pertinebant,non ad caesos elephantos,ut autor ille existimauit, qui primam sententiam ex Spartiano adductam, inde valide confirmari censuit. Est tamen aliunde, primae isti sententiae sua probabilitas , nec reliquae colore aliquo verisimilitudinis destituuntur. Leve quippe videtur, quod aduersus tertiam urget Meursius in Glo stario Graecobarbaro V. Κα 'ρηe, Sc Alfonsus Carran Za in opere de partu

cap. 6. sed . I. num. 13. nempe in ea sententia, cae-

sariem cum coma confundi. At hoc non infrequens est, ut constat ex Adriano Iunio l. de Coma cap. I. quod totum est de variis comae nominibus : nec raro habet exempla, quibus caesaries laxius loquendo,c9m coma confunditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION