장음표시 사용
51쪽
6. Haec noua doctrina,repudianda est, alit etiam cum omni aversatione repellenda. Nam vel ad foedam matrum adhuc spirantium lanienam sellicitat improvidos, vel ad aeternum exitium foetui
creandum, neglecta prompta eius extractione conia festim a morte matris , quandoquidem contendit, extractionem matre praemortua fore prorsus inutilem. Itaque proles quae confestim a morte matris
foras educta, posset baptismi beneficium consta
qui, Vnaque aeternam salutem ; misere immorietur materno cadaueri, dc cum vita corporis , Virae perpetuae dispendium subibit , quod ne accidat, omni studio cauendum est. Conuellamus igitur hanc nouitatem, primum directe; deinde solutione eorum quae in contrarium sunt adducta. Est sane voluntaria obfirmatio in concepta gratis sententia, qua hi autores dissilentur, ullos Cae- senes mortuis iam matribus superstites, fuisse eductos. Nam pleraque iura superius adducta, & alia quae insuper adducit Tiraquellus, i. de primos.
q. I 8. num. I. manifeste supponunt saepc contigi ste, ut mortuae parentis foetus, sit extractus incolumis: talaque euentu supposito ut certo ac indubitato, statuunt quid illis ex paterna vel materna haeredi- tate debeat obtingere.Historici praeterea,& autores omni exceptione maiores, quos supra produximus, exempla signant eorum qui ex mortuarum matrum utero sint educti: nec dicunt matres adhuc palpitasse, vel ad vitae limbum 8c mortis confinia adductas fuisse, sed diserte de aperte testantur, fuisse praemortuas. Nec si unus aliquis aliquando coecu
tiuit,& hystericam pro defuncta habuit, sequitur alios ubiuis inoumeros , similiter esse hallucinatos,
52쪽
se Z. matru mortuae ortu super' a s
quos iam olim secus sensisse vidimus. Idem confirmare licet aliis recentioribus exemplis idipsum patentissime serentibus. Ac praeter alia quae collegit Schenchius i. . obseruat. medicarum pag. 66 . testatur Cornelius Gemma l. 2. Cyclogn. c. 6. se foetus sex vitales e mortuis matribus prompte incisis eduxisse. Sua item similia experimenta profert Carolus Stephanus l. 3. de dissech. pari. corp. hum. cap. I. Et uterque explicatissime tradit, matres perspicue mortuas fuisse cum adhibita est sectio.
Horatius item Augenius i. s. epist. 2. c. II. puerum, se e matre haud ambigue defuncta eductum scribit, cui super sacrum lauacrum Fortunati nomena felici euentu sit inditum. Exemplum quod mihi ista exaranti, a fideli tametsi domestico teste suggestum est, praeterire non placet. Degit hic Lugd ni e Societate nostra Chirurgus, qui priusquam re ligiosae militiae adscriberetur, manuariae illius medicinae opifex annos complures fuerat non illat datus. Is sancte artihi confirmauit, Helvetiam foeminam praesidiata j militis uxorem abs se Auenionestatim aci eius indubia morte disiectam lutero, &puerum illi viuum, moxque baptis i compotem factum, diuino beneficio extractum este. 7. Tot ismque idoneis testibus qui de certa eminae morte pronunciare 'absque ambiguitate possunt, liquidb & diserte assirmantibus, matres verὸ mortuas uteri sectionem subiiste,& foetus eductos esse vivos ; quae ista siue temeritas, sue c
pilositas, aut exoculatio est, negare vere mortuas
fuisse, quibus sic exemptus si foetus λ Plusne unus& alter qui aberant, quam tot alij oculati testes,
rei Meruae peritia & longo usu cla i , perspexiste B s credendi
53쪽
credendi sunt, ut ausint oculos tot cornicum con figere.& contendere impositum ipsis esIe , nec vero ooiisse quas se illi plane mortuas vidisse confirmant 3 Sapienter Philo initio libri de Iudice, quantum esse debeat in oculato teste momentum, iudicem admonet. Apage igitur inconsultam praefidentiam, hominum tot oculatis testibus omni exceptione maioribus , mentitionem aut barditatem impingentium. Quid quod infantes intra uterum matris aliquanto ante perspicue desumstae, subsultare sunt deprehensi , ut recte in hanc rem argumentatur Daniel Sennertus lib. 4. p. 2. se st. 6. c. 8 Alij vero e matre iam consolla , & trucidata , accerib exanimi prosiluerunt; siue toti, ut trigemini Polyxus, & Gorgias Epirota ; sue ex parte,ut Sanctius Vasconum postea & Nauarrae Rex. Indubitatum igitur videtur, infantes intra matris recens demortuae cadauer, perstare aliquandiu vivos posse, . nec simul cum matre itecessario emori.
Vita foetus principia ou tolli moriente matre,
contra nouumsigmentum, monseratur.
s. His ita positis, perspicue sequitur, argumen-ra quibus aduersarii nituntur, meros paralogi sinos este : stante enim propositorum experimentorum veritate, concidere ea argumenta necesic est,ut per se liquet. Respondendum tamen ad ea est siSillatim. Rodericus , Castro urgebat interclulam in foetu respirationem per matris obitum ; & cessantem deficiente vita matris, motum cordis in foetu, quippe pendentem ex contractione, &distensone duarum arteriarum umbilicatium,quae cessant cieri,
54쪽
ρ Z. maim mortuae, foetu super'. et
mortua matre. Aut ergo foetum absque motu cordis & respiratione perstare necesse est; aut si id fieti non potest , ut sane est naturaliter impossibile,
concludit Rodericus,emori foetum una cum matre. nec ei vel ad modicam moram etae superstitem. Hoc argumentum , est telum imbelle sine ictu. Supponit enim aduersarius,cor,& pulmones in Retu cieri, cum tamen neutrum vere dicatur, ut multis argumentis confirmat Andreas Laurentius l. 8.Anat. cap. 7. q. 26.& 27. Breuitseque perspici potest ex fine utriusque illius motus. Respiratio enim spectat refrigerationem copiosi caloris: unde hystericae mulieres, ob caloris languorem, adeo respia ratione non utuntur, ut plerunque efferantur ante mortem,sallente respirationis defectu.Insecta item,& quae hyeme in latibulis degunt, sela transpiratione utuntur, non respiratione,Ob caloris parcitatem. Similiter ergo foetus,ob exiguitatem caloris, sela traia spiratione contentus est, nec eset respiratione. Cordis quoque motum, neceslMium non habet, siue ad proliciendam in cor spirituum materiam , siue ad spiritiis vitales in cordis ossicina confectos , fumidorum vaporum & recre mentorum admistione liberandos , siue ad eos. dem dispellendos e corde in aortae tubos , Vt, in iam natis contingit. Nihil horum cernitur in Retu , qui spiritus vitales accipit a matre per umbilicales arterias. Quamuis autem haec erga foetum beneficentia materna , cestet per matris obitum , tamen non est operosum agnoscere,
posse vitam foetui ad aliquod tempus perstare, vi subsidiorum per matrem adhuc viventem colla forum. Neque enim tanta tam sebito fit exinanitici spirituum
55쪽
spirituum iam in foetum transmissorum , ut non possit foetus ad aliquam moram, sine appulsu nouorum spirituum , continuare vitam, & morte
prohiberi. tus in utero, alia quam matris
. 9. Argumentum alterum, quo llicitatam aiebam receptissimam persuasionem de utili matris mortuae sectione, ut scelus extrahatur, erat Varandaei: qui inde probabat foetum ne ad morulam quidem quantulamcunque posse este matri superstitem,quod foetus in materno utero,non alia qu immaterna vita,subsistat. Verum haec probatio aut laborat aperta petitione principii, aut sordet errore pridem antiquato. Dupliciter enim accipi potest quod in ea dicitur; Retum in utero non alia quam materna vita se sistere. Nimirum primo, ita ut sensus sit, foetum illico emori moriente matre. Id enim populariter, di neglecto vocum rigore,exprimi posse videtur eo
loquendi modo, faetvi non alia in utero quam matris vita subsinit. Et hoc pacto sumpta aduersarij probatio, continet manifestam principij petitionem : Assumit enim tanquam rationem , idipsum de quo quaeritur. Nam cum in controuersia sit, an foetus matri demortuae possit intra uterum superstes . esse,nil'ue esse queat,matrem mortuam secare,ut foetus intra eam abditus non moriatur: pars ne-
.g ns, per probationem propositam in hoc primo xensu acceptam , inde stabilitur, quod foetus non possit matri esse superstes, sed matre moriete,illica moriatur
56쪽
De se I. matris mortuae, fetu siversi. α'
moriatur ipse quoque: quod est probare idem per idem,& ridicule principium petere. Secundδ sensus probationis aduersarij esse potest, idcirco emori foetum moriente matre,quia eadem mei est vita matris, & foetus intra eam conclusi. Nam si eadem numero est utriusque vita,non debet mirum videri quod simul morte defungantur. Hoc si voluit aduersarius, ut Cortex verborum prae se fert, incidit in errorem illum quorundam Philosophorum,qui animam a materna distinctam foetui induci dixerunt,post partum duntaxat, ut refert Lactantius i. de opis Dei c. l . & fuse Tertullianus l. de anima c. 21. & 26. qui id tribuit Platoni : tametsi Marsil. Ficinus l. i8. Theol. Platon .c. 3.& Carpentarius in c. 17. Alcinoi digressi. 9. post Plotinum l. i. de dubiis animae c. I9.& 33. ita Platonem acceperint, ut non de foetus animatione, sed
de respiratione egerit.Tribuit quoque Tertullianus placitum propolitum Hicesio Medico , qui laudatur ab Athenaeo sub libri septimi initium , & non
parua auroritatis medicm, vocatur a Plinio l. 27. c. q.
eundem alibi perispe allegante. Denique A ne si demo ac Stoicis id ipsum tribuit Tertullianus, post
Plutarchum l. 1.de placitis,cap. 1 F. t o. Est autem placitum, non modo aperte erroneum, quippe e diametro pugnans cum Scripturis quas Tertullianus c. illo 26. appendit,& cum Capacitate aeterni exiiij infantium intra uterum absque baptismo obeuntium, quam Ecclesia semper agnouit: sed etiam perspicue delirum, δc ipsemet sensu reuictum salsitatis, iudicio praesertim praegnantium ad quas prouocat Tertullianus illo capite as. quo sic urget aduersarios. Paduit opinor illos, hoci statuere
57쪽
statuere quodfamina agnoscerent. At quanto robora tior ex is m, a feminis reuinci, quam probari Z In tua traues'ecis nemo tam idonem magiafer, arbiter, rectis , quam sexis ipsit . Rufondete mairoe siue praegnantu, vosque puerpera; steriles ct masculi, taceant e V tira natura veritaου quaritur , vestra passonis μει conuenitum. An aliquam sentiatis infoetu vinacitatem alienam de vestro : de quo palpitem ilia, micent iatera , ista ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur ' An hi motus, gaudia ven sint, or certa securitas , quod ita infantem ct visere
confidatis ct ludere ae an F desierit inquies eius, isti
pertimescatis , an ct audiat iam in vobis cum ad nouumsonum excutitur. Addere poterat, & clamores puerorum in matrum utero quandoque exauditos, ut peculiari lucubratione prosecutus est Andreas Libauius. Estque eius rei insigne exemplum ire. vita S. Geraldi Comitis Auriliacensis, quem S. Odo vitae illius scriptor clib. I. cap. . te- Matur ter in utero matris clamasse.Addit post nonnulla Tertullianus. Si alimonia, inedia , cremem ra , decrementa, pauor , motus , tractatio est anima; his qui fungitur, vivit: denique desimi vivere, quiaeesinit ungi. Denique ct mortui eduntur , quomo-- nisi ct uiui ' qui autem ct mortui, nisi qui prii viui ' Atqui est in ipso adhuc Mero, infans truciariatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat par,m , matricida ni moriturus. Tandemque inferius. Possumus illos quoque recogitare quo exem matris mero viai aerem hauserunt, Liberi aliqui ct Scipionas. ιPertinent quoque ad hunc locum , omnia argumenta quibus Gregorius Nyss. l.de hom.procreat.1
58쪽
fAZ maim mortuae, foetu supers. 3i
cap. 29.& l. de anima & resurr. fuse confirmat,animam elle corpori rite disposito coaevam , nec post
illud creari. Quae adducere supersedeo, quod iam fastidiam hanc qualemcunque insulsissimi placiti depulsionem, ad quam me adegit iustus timor , verba Scriptoris S Catholica fide alienis cui pro more Sectariorum & cauteriatae conscientiae Medicorum, bonos & Medici nomine dignos semper excipio,in quidlibet sentire liberum est, idipsum
retiera ex autoris mente contineant quod sonant de extimo cortice praeferunt: nimirum eandem esse foetus utero abditi,& matris aluo gerentis vitam.
Concluditur utilitas sectionis matris demor tua ; ad eam cautionibus.
r. Quare ratum & fixum esto, infantes matris Vlpro adhuc conclusos , non emori necestarib una cum matre ι atque adeo verissime censu ille antiquos omnes, cum spctionem matris demortuae sapiendam praescripserunt, ut foetus retineatur incolumis , & ad baptismi initiationem perueniat. utem hac in re opus celeritate, quia periculum est in mora, tum ob congeminatum carceris illius paedorem, tum ob desectum alimenti, & indigentiani refrigerationis ab externo aςre atIracto, ac etiam fomentorum quibus corpus ulum tenerrimum, sue suo vitio. morbosit/te , siue matris aegrit dine, aut etiam colluctaxione & nisu inter tentandam eruptionem, male affectum, refici & summoueri ab expremo vitae periculo queat. Praedictas enim ob causas , infamem intra uterum , vix ultra
horam defu--ςile superstitem, de Medi
59쪽
corum valdὲ peritorum sententia, affirmat Posse- uinus l. de Omcio Curati,cap. 6. num. y. Imo addit , obstetrices octogenarias muneris illius valde peritas, liquidis confirmasse, infantem post matrem mortuam, non nisi ad modicum teli s abditum utero vivere. Nee iuuari posse immisso ori matris epistomio, quasi sic subiturus sit aer ad foetum, notat Paraeus l. 2 c. 38. etiamsi contrarium affirmet Lud. Mercatus l. 4.de mul. fine. Quare
optimum consilium est , cum mater eniti non valet, nec ea dispositione est ut possit viventi adhiberi sectio , habere paratum chirurgum, qui confestim ac mater oblisia deprehensa tuerit, si de infantis
morte ante non constet, matrem aperiat, & scetum
extrahat, lauacro baptismi illico intingendit . I a. Sectionis porro matri in eo euentu adhibendae , & quidem absque mora, grauis necessitas iniicitur idoneo administro; ita ut si operam suam vel neget, vel absque conuenienti causa differar, peccet mortaliter: quia abiicit proximum in extrema sua necessitate spirituali, cui subuenire ne aeterna beatitudine ob baptismi desectum excidat, grauiter tenebatur. Alij item quorum interest, ut Pater, propinqui, ac similes,vel in eorum desectum publicae rei spiritualis aut temporariae curatores, graui obligatione obstringuntur , ad hoc beneficium cuius fructus per totam aeternitatem tandetur, prompte infanti curandum , per matris disse Gonem , cum primum de eius morte constiterit.
Indicia vero emitus matris, facile deprehendent Medici, aliive periti aegrorum administri,aut etiam Ubstetrices exercitatae; quibus frequens est, ad indubiae mortis exploratiociem, spicisium lumen ori iacentis
60쪽
iacentis admouere, & obseruare num flamma deiiciatur. Vel bombycis aut lanae carptae tantillum,
ibidem locare, attenteque inspicere num leuissima illa materia , succutiunculam aliquam subeat ab aegri corporis halitu. Nam si flamma nullo modo delicitur, aut pauxillum illud villosae materiae perstat prorsus immotum, argumeto est excessisse in trem. Quod alij aeque certo explorare se dicunt, si cyathus aqua plenus ad suprema usque labra, superos ventris ponatur, & aqua plane immota permaneat. An vero secanda sit mater, si dubitetur an vere sit mortua, nec possit moralis saltem certitudo haberi de eius obitu , pendet ex infra dicendis desectione matris moribundae, ubi patebit in tali dubio abstinendum esse matris sectione. ' , S
sectione matru supertatis,infante item sepertate, variantes sententia.
TR ip LI cI sectione Caesarea, ad primi capitis calcem proposita, expedivimus primam , quae erat matris demortuae , ad extrahendum foetum in ea si- perstitem. Nunc pergo ad sectionem matris viventis, foetu item intra eam adhuc vivente, sed desperata naturali eius emissione.Quanquam autem primae sectioni, subiicienda congrue videbatur sectio matris viventis, mortuo intra eam infante, tamen QC consulib