장음표시 사용
411쪽
Prima aduersariorum ratio,ex Sacramenti se
sacrifici, proportione, exploditur.
33. Non sunt denique omittendae rationes tres, quibus aduersarios sententiam suam firmare solitos, superius attigi. Prima ducitur ex aequiparatione Sacramenti Eucharistiae & sacrificij. Nam si sacrificium Missae tantopere fructuosem est desunctis ex opere operato, quidni etiam Sacramentum, quo idem Christus hostia viva fidelibus uiuis de defunctis impensa continetur Secunda petitur ex auctiore honore Sacramenti Eucharistiae, ac Christi, specierum exuuiis obtecti. Erit enim hoc S .cramentum venerabilius , si inter eius effectus hie numeretur. Nec est verisimile Christum qui si-crum hoc suae charitatis pignus tam multis modis prodesse viventibus voluit, ab eius largitatis participatione arcuisse fideles vita functos, eadem notas cum charitatis necessitudine coniunctissimos. Tertia demum ratio inde ab aduersariis promitur, quod sententia de fructuosa mortuis communi ne , potens illicium contineat frequentandae communionis. Pro eo enim affectu , quo humanior quisque, sertur ad subleuationem eorum quos charos habuit, vel quo indiscriminatim afflictissimas animas iuuandi desiderio incenditur, potentissime inducetur ad frequentem sacri panis participati
nem, non minore suo commodo, quam defunctorum ; quibus ut ipsa communio non prodesset , adiuncta tamen maxime proderunt.
D. Nulla harum rationu est reuera idonea. sed prima quae praesertim in fraudem egit aduersarios,
412쪽
merus est inscitiae partus. Quanta enim est rerum sacrarum ignoratio , sacrificium cum Sacramento componere ; & quod de 'no dicitur, ad alterum transferre 3 Sane quidem sacrificium incruentum fideles defunctos iuuare , dubitare Catholico non licet. Iuuare autem ex opere operato & infallibiliter, quicquid Canus a a. de locis cap. I 3. ad 9. secus senserit, recte assirmant Petrus Soto lech. 7. de
Euchar. Vasque s 3. pari. d. I*8. anum. 29. Bellar- minus l. 2. de Purgat. cap. 8. Matthaeus Galenus li- 'bro de sacrificio cap. 16. sub finem. Sicque accipio quod ex variis Patribus tanquam traditionem Apostolicam testatissimum facit Pamelius Tomo I. Li- turg. Latin . seculo i. a pag. 77. de indubia fidelium defunctorum subleuatione per sacrificium. Imo non tantum iuuari applicatione incruenti sacrifici, fideles defunctos , quod Patres illi ut certum tradunt; sed etiam eo maxime stibsidio iuuari, nullumque mortuorum subsidium cste cum isto conferendun , recte pronunciat Gabriel loci. 17. in Canon. & Thyrarus l. de locis infestis cap. 81. Nec dubitauit Dcmochares i. de Milia sacrificio pro mortuis, pag. mihi 66. diserte profiteri, Scholasticos Doctores uniuersos in . d. ΑΙ. Vno ore contestari, defunctos potissim lina iuuari Mi Te sacrificio in eorum bonum oblato, id quod Tridentina Synodus oraculo suo firmatum dedit scis. 11. decr. de Purgat. Plene in hanc sententiam dissero,
tractans legitima defunctorum subsidia. 11. Est igitur sacrificium incruentum, de grauissimorum Patrum sententia, ipsusque Ecclesiae iudicio, potentissimum subsidium ad leuandos vita functos. Id verd cum inaudissent aduersarij, nec
413쪽
satis introspexissent sacrifici j & Sacramenti discri,
men, eo deuenere insulsitatis , ut dicerent perce Prionem quoque Eucharistiae praesentissimum esse defunctoruin in Purgatorio laborantium adiumentum. At consideratum oportuerat, Sacramentum
esse medicinam & cibum , atque adeb non nisi immanenter agere , quia non prodest nisi applicetur; seu autem rumptione applicatur. Sacrificium vero est actio ex natura sua , publica; & Deo, non sacrificantibus tantum, sed & aliis propitiando addicta: applicatur porrδ per oblationem pro aliquo. At obiacto illa potest terminari ad non sumentem. Quod aliter dixit S. Bonau. in A. circaliteram, Sacramentum esse actum in personam, qui iactus requirit personam actu existentem & praesentem. Sacrificium autem esse actum pro persona,qui etiam ad praeteritos & futuros dirigi potest,ut probat ex cruento Christi sacrificio in ara crucis.Eruit indidem S. Bonaventura plane appositissime ad rem praesentem , cur Eucharistia prout .acramentum nullo modo iuuet deiunctos, sicut etiam caetera Sacramenta sunt eis inutilia; Eucharistiae autem sacrificium . sit illis subleuandis accommodatum. Hinc prima aduersariorum ratio satis superque disiecta & contrita videri debet.
Reiicitur secunda ratio , ex ampliore Sacra menti venerabilitate. - 16. Secunda nihilo sortior est , eoque liberius repudiari debet quod eam pietatis laruam praeferr, quam Haeretici prope omnes suis blasphemiis semper obduxerunt. Valentinus, Marcion,Manichaeus,
414쪽
specie honoris Christo exhibendi ne nostrisbus inquinaretur, solam Christo humanae carnis
phantasiam concesserunt,abrogata humanitatis veritate, vi s. Epiphanius haer. 77. & Tertullianus i. de carne Christi referunt de detestantur. Arriani specie honoris exhibendi arterno Patri, ac ne eispucitias humanae generationis illinerent, Verbum Dei 1 Patre genitum negabant. professionis sua urpati.nem , ait S. Hilarius i. a. de Trinit. magnificentiam Dei Patris , non religionis se , sed arte impietatis extollunt , ut dum incorruptibilia omnia esse natura eim edisserunt , degeneris infirmiors
que natura unigenitum Deum per exceptionem com
parationis Uirment. Idem libro in Cbnstantium, hoc esse ait, noctem illuminare lucem , ct pietatem impie mentiri. Nestorius , Christi in duas personas diuisioni, obtendebat Dei gloriam, cui timebat, si Deum bimestrem aut trimestrem liceret dicere. Itaque diuino honori in speciem velificabatur perbia hemiam. Caluinum l. . institui. cap. I T. f. 2. hanc in peccatis excusationem excusare , item Ver-
milium , Beetam, & reliquos harae Caluinianae subulcos , suo non nisi imaginario figurali in Eucharistia Christo, praetexere dedecora,quibus alioqui inquinanda esuri Christi maiestas , testantur . Sanehesius repetit. s. de Euchar. cap. 3. & Bellar- minus l. 3. de Euchar. cap. Io Nec aliter grunnire Vbiquetarios , ut errorem suum stabiliant, scribit Gregorius de Valentia l. contra eosdem A. cap. I In summa, omnibus semper erronibus id proprium ac perpetuum fuisse , ut diuinum honorem nequitiae: suae praetexerent, & irrationabile obsequium blasphemantes exhiberent ; idque praecauentem
415쪽
Apostolum monuisse fideles , ut rationabile obsequium offerrent Deo, autor est Petrus Chrytalogus serm. io 9.in sine Nec aliter de haereticis S. Gregorius I 2. mor. cap. I . Saepe sinquit in haeretici dum quasivenerantur Deum, eius unerin contradicunt, Cr humilitatem putant , s veritatem denegant. Summamque nonnulli qui Deo se iniuriam irarogare edi immant,si eum veram carnem assumpsisse fateantur,aut si hunc veraciter pro nobis carne mori potu3sse crediderint. Cumque Deo quas pim honstris conantur tribuere , coguntur laudci veras bonitatis illius negare.
Maid enim ei est in charitatis suae laude potet iis,quam ωt illasibi pro nobis digna ad susceptionem assamptione ficeret, qua ei videntur indigna ' Sanua autem Ecclesia veram carnem , veram mortem illius confitetur. Sed haec dicens, ab hereticis irrogare Deo contumeliam creditur. Vnde nunc dicitur, ct imitaris linguam bla fhemantium. 17. Vides quam merito dixerim, rationem admittendae communionis ex opere operatC fructuose de iunctis, ductam ex maiore Christi honore &huius Sacramenti venerabilitate , redolere genium haereticorum , eoque fidentius repudiandam esse. Non sane parum honoritici erga Christum in Eucharistia abditum , fuere Patres omnes atque Doctores: quamuis miraqi iam Eucharistiae Sacramentum, a vano hoc effectu , Si fictitio per illud mortuorum levamine celebrarint. Suppetunt innumera& sblida decora , quibus hanc omnium Sacramentorum consummationem, sic Eucharistiam de Magistri sui sanctissimi, sui e Pauli, siue Hierothei sententia nominat S. Dionysus cap. 3 Eccles hierar. exornare,& celebrare ad veritatem liceat. Fructus vero
416쪽
ie communione pro mortuis. 389
eius, tanti tamque uberes & multi sunt, sco iura quam blasphemabant Mellatiani apud Theodore-tum 4. hist. cap. i I. Neque utilem neque damnosam Eucliaristiae sumptionem a Trinantes, ut vere Gabriel lect 8 s. in Canon. pronuncia uerit, neminem mortalium digne & plene euoluere tantam ubertatem fructuum polle. Gulielmus item. Paris. trach de Sacram. Euchar. cap. 2. vim huius Sacra menti este , retineo barbaram, sed emphaticam vocem, probat ex insignibus effectibus quos Deus per S. Ioannis Euangelistae vestem, per baculum S. Petri , per olla , capillos, & alia ex Sari florum corporibus minutalia, per fimbriam vestimenti Christi praestare dignatus est. Addit virtutes inditas terrestribus animalibus, piscibus,gemmis, ligno vitae, herbis variis, atque lapidibus;Tum concludit, si haec ita sunt, Dei sepientia tam eximiis viribus exornauit res prorsus a se abiunctas, quomodo per quod omnia farita sunt, carirem suam q9ani pro salute animarum assumsit, non omnibiu virtutibis gloriae suae congruentibm in farte ilia, ct animaram fallati expedientibiti illa irauit Z Propter haec omnia ct alia inmunerabilia mirabilium sim, quorum nos aliqua metu prolixitatis trans tu, alia vero nec nosse nec namerare si cimtas, merito dicimin , sentiendum esse amplissime ct magnificent issit
me de virtuositate tanti tamque venerandi Arta a
In tanta numerositate fructuum eximiorum huius Sacramenti, quid attinet illi ex fictitiis effectibus decora augere , & quasi non satis per se niteat, fucum illi asci titium appingere λ Hiriusmodi commenta decorum vertuntur in probra. Vt enim recte
417쪽
cetasuit Cassianus l. i. de Incar. cap. 2. non mino iserioris est, Domino I E s v Chrino impropriis addere, quam propria derogare. Quicquid enim de illo non ita dicitur ut es , etiamsi hoxor videatur, iniuria est. Pari insulsitate, bene multi haec artare, quasi honor Reginae iudicium non diligeret,ut monuit iam olim S. Bernaidias epist. r74 dum B. Virginis gloriam friuolis & ementitis titulis diffundere & augere satagunt, quali sanctuarium Dei inopia vel parcitate solidorum decorum laboraret, Deiparae honorem pro quo improvide sinat solliciti, reuera deterunt: se autem effuse ridendos propinant, qua de re plene in Diptycliis Mariani S.
rationem tertiam , ut maior sit Euchartulae requentatio.
18. Vltima pro aduersariis ratio, rdet indignitate non ferenda. Quasi enim non habeamus plus . satis illiciorum & incentivorum ad frequentationem Eucharistiae, adornatur pia fraus; & obiecta esea falsi fructus inuitantur fideles ad crebram sacrae mensae aditionem. Non eget Christiana pietas his commentis , nec admittit huiusmodi tectoria, synceritas & veritas. Semper Catholica Ecclesia, strophas etiam praetextu promouendae pietatis, est detestata : eos qui vel confictis miraculis vel excogitatis teuelationiblis , piae plebi imposuisse
sunt deprehensi , male multatos reiecit: non aliud
magis sibi cordi esse , in Tridentina aliisque Synodis contestata, quam ut Deo qui summa veritas est, ablegato omni falsae pietatis fermento , in summa synceritate , puro ac velut azymo cultu seruiatur. Sunt
418쪽
Sum in hanc rein iustissimae querelae Ludovici Vi-uis L 1. de trad. discipL& Melchi orisCani lib. D. de locis cap. 6. imo piorum & proborum omnium. Itaque facessant conficta pietatis erga Eucharistiam incentiva ; & cum libarit ad frequentem comi minionem multos pellicere , solida ac syncera quae suppetunt frequentationis illius inuitamenta proponantur. Vrgeatur tanti Sacramenti ad eximios in nobis effectus, summa utilitas. Praedicetur inde proueniens firmitas & roboratio charitatis. Celebretur retusio motuum concupiscentiae, S restinctio originalis incend ij, etiam in iuuenibus , ut a S. Bernardo ad suos agente factum serm. de coena Do m. &a S. Cyrillo l. . in Ioan. cap. IT. Nec non a Petro Damiani opusc. 47. cap. 2. Non praeterea
tur suauitas plusquam mellea,& pinguedo huius panis praebentis delicias regibus. alia proponant Patres, excitandis ad
Dis verό apud Patres finis est en comiorum quae huic Sacramento solide sine falsitatis mixtura contexunt, dum satagunt pro fidelibus ad hunc cibum illiciendis 3 participa inquit S. Ephrem serm. de natura Dei curiose non scrutanda in immaculatum corpuι ct sanguinem Domini tui, side plenil
sima , certus quod agnum Usum integre comedin. Ignis immortalis sunt mysteria Chricti, caue ea temere scruteris, ne in ipsorum participatione combu- raris. Abraham Patriarcha calenibus Angeli, terrenos cibos apposuit , illique eos comederunt. Ingens sane miraculum est, cernere stiritus incorporeos, in
419쪽
terra carnium cibos manducantes. Sed hoc profecto
omne excedit admirationem , omnem mentem, Om
nemque sermonem , aritod nobis fecit unigenitus filius, Chranus saluator nocter. Iuem quippe ct iritum manducandum atque bibena m praestitit nobis carne venitis,corpus videlicet suum ac sanguinem. Nec minus suauiter simul ac potenter Nyssenus homil.8. in Ecclesiastena ad illud, temp. amandi, his praeter caetera. Alia sunt vere bona, quae etiam
ipsa sunt pulchra ct honesta, ct tales faciunt eos qui
sunt participes. uale enim est natura id quod pari cipatur , in id etiam nece se est simul iransmutetur id quod participat; ut bene olens sit os eius qui ore accepit aromata ; ct ruitu male olens, eim qui comedit allium, aut aliud aliquid quod enareidim. Quoniam ergo foetida quidem es omnis sordes peccati,contra autem visim est bonuου odor Christi; amandi autem haebitudo naturaliter licit contemserationem cum eo quod amatur; quod diligimtas per amorem , per isi deficimur Christi bonus vel malus odor. ui enim quod bonum est 2 honestum amauis, quoque erit bonus cir honeΠm, bonitate eius quod est in ipso, eum qui accepit in seipsam transmutante. Propterea nobis
seipsum comedendum proponit is qui semper est, ut cum ipsum in nobis ipsis acceperimm , isiud famus
quod ille est. Dicit enim, Caro mea vere est cibus, &sanguis meus vere est potus. .Qui ergo hanc amat carnem , non es amicus sua carnis; qui in hune
sanguinem est afflim, mundus erit a sensibili sanguine. Caro enim Verbi, ct sanguis qui est in hae carne, non unam habet gratiam, sed est suavis iis qui gustant,st appetendus iis qui desiderant,ct iis qui diligunt amabilis. 6o. Autor
420쪽
6o. Autor sermonis de coena Domini apud CD prianum , ubiuis facundus iuxta ac pius & doctus, in hoc argumento & inducendis potenter ad vitalem hunc cibum fidelibus proposito eius multiplici fructu & commodo , superior seipso videtur. Exiguum ex eo centonem paucis plagulis decerptis hinc inde , & adunatis , contexo. Panis ine super sub tantialis, s calix solemni benedi tione sacratus, ad totius hominis mitam stlutemque proficit, simul medicamentum ct holocaustum ad sanandas infirmitates , oe purgandas iniquitates existens, &c. Panisine non effigie,sed natura mutatus, omnipotentia membi fasim est caro , ct sicut in persona Chrim humanitas videbatur,2 latebat diainitas ; ita Sacramento
mi ili ineffabiliter diuina se infundit essentia , ut
esset religioni circa Sacramenta deuotio , ct ad veritatem cuim corpus ct sanguis Sacramenta sunt, θ cerior pateret accessim , usque ad participationem Ju- ritus e non quod usque ad consub tantialitatem Christi, sed visque ad societatem germanissimam eius , hacvnitin perueniret, dcc. Nobis itaque pro quibus sanguis Christi oblatus est in cruce , ct quos reconcilia-nit Deo omnes excedens vimmin hoc sacrificium singulare, ipse Chrinus pincerna porrexit hoc poculum,
docuit, ut non tanttim exterius hoc sanguine liniaremur, sed ct interius affersione omnipotenti, annma muniremum; ct penetrans omnia tanti medicamenti virtus, quicquid esset intus ibi dirum effugaret, ct renouaret sanaretque quicquid morbi carni vel stiritui veteris Oita adlinierat corruptela , &c. AEGnsio nostra in ipso , est manducatio ; ct potus quasi quaedam incorporatio , stibis ita obsequiis , voluntati-bm iunctis, affectibus unitis. Esub igitur carnis huius,