De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3ρ4 Error Popularis

animabus Purgatorij exhibeatur in manducatione cibi Eucharistici, prout est impetratoria in ratione actus nostri. Nam fructus ille impetrationis pro his animabus , non adiungitur manducationi nisi interueniat specialis' relatio vel volitici communicantis, qua suam manducationem dirigat in eum finem. Nemo enim alteri speciale quicquam impetrat per actum suum, nisi referat illum ad commodum extranei quem suapte natura non spectabat; quia haec est impetratio formalis, non autem illa quam vocavi obiectivam , quae nihil determinate alteri deposcit, sed tota determinatio boni ob eam conserendi ,est penes Deum. Si igitur ineatur consilium de exequendo bono aliquo opere nostro, quod per extrinsecam ordinationem nostram referatur ad impetrandam subleuationem animabus Purgatorii, optime fiet, si ad id deligatur actus omnium praestantissimus, nempe actus charitatis in Deum, defaecatissimus atque purissimus. Is enim actus, omnium maxime est Deo acceptus , & pollebit uberrima vi impetrandi refrigerium his animabus; si per voluntatem operantis eb reseratur. Longe igitur satius ellet, hortari fideles ad hanc praxim subleuandi defunctos per amorem Dei super Omnia, qu im per communionem ἱ quae nec tam frequens esse potest quam amor super omnia; nec tam expedita, cum ad luminum semel in die in Ecclesia peragi postir, nec nisi adhibito Sacerdote: semper autem, ac ubi uis, absqne arbitro vel ad ministro, in promptu hommi sit amare Deum. Deinde oratio longe accommodarior est ad impetrandum, quam quiliis alius actus noster ad impetrandum directus: ata ut licet alia virtutum opera tinpetracionem

392쪽

VDe communione pro morsuu '3 6 s

impetrationem .promoueant, quod spectarunt Patres qui dixerunt ieiunium & eleemosynam esse alas orationis, tamen propria impetratio in sola oratione radicetur,sitque eius propria & peculiaris

proprietas, ut Suares recte celisuit l. I. de orat.c. 23

num. I. Vt quid ergo si animae Purgatorij per im petrationeni iuuandae sint, adhibeatur sumptio E

charistiae, interuentu orationis,sive voluntatis orationem ad id imperantis quo ipso rationem habet orationis; in & non potius absque tot ambagibus recta assumatur oratio , & ad eam invitentur fideles, non autem ad communionem

Oratio prout pracrae impetratora , tenue

mortuorumsub Mium.

4 i. Quanquam ne si ipsa quidem oratio ad hunc finem adhibeatur, tametsi est formatissime &connaturalissime impetratoria, multum praesidij in eo animarum Purgatori, siabsidio statuendum erit,

praecise prout oratio est impetratoria. Quod addo, quia oratio multum potest leuare defunctos , prout est satisfactoria. Sive enim orationem mentalem, siue vocalem attendamus , utraque est poenalis: quippe sita in eleuatione mentis ad Deum , quam absque sensuum alio auertentium obsistentia,atque adeo absque molestia, etiam corpus fatigante,exercere non licet. Itaque sensus Ecclesiae, congruenter ad plerasque Scripturas , orationem numerat inter opera satis ictoria, ut Suares notauit l. I. de

orat, cap. 22. num. T. Eatenus ergo oratio adhiberi

optime potest ad sibleuandos defunctos. At prae- sise prout est impetratoria, non nisi per anfractus

iuuare

393쪽

Error Popularu

iuuare defunctos potest ; nimirum interpellando diuinam bonitatem, ut prouideat viatores ad satisfaciendum idoneos,qui suis ut sic dicam,impensis, disse luant debita defunctorum, cedendo eis fructu satisfael orio operum suorum : vel si qui sunt alij tales modi, indirecte iuuandi defunctos. Vt autem directe oratio exoret defunctis gratuitam poenae remissionem, pugnat cum diuinae iustitiae legibus: ac proinde quicquid vulgus existimet, oratio prout praecise impetratoria , de nullam aliunde habens adiunctam vim satisfactivam,inutilis est defunctis: Quia sicut homo, obsistentibus diuinae iustitiae legibus , non potest sibi impetrare gratuitam remissionem poenae temporalis quam pro peccatis admissis debet; sed adhibenda necessario est solutio,

saltem per amicos; ita multo minus potest alteri impetrare immediate , gratuitam illam laxationem debiti: nec is est modus quo oratio fusa a viatoribus iuuat defunctos , ut recte Gabriel in A. d. I 6.

Si igitur oratio , quae formatissime & directissime est impetratoria , tam parum defunctis commodat praecise prout eli impetratoria; quam exile erit leuamen quod defunctis praestabitur interuentu manducationis, prout actus nostri ad aliquid illis impetrandum directi per actum voluntatis quo quis eligit ex eo fine manducare ὶ Ea quippe electio , non est proprie Oratio : atque aded vis impetrandi ,est ei velut extranea,aeque ac manducationi. Ac proinde utraque prout praecise impetratoria, non multum coseret ad defunctoru subleuationem. Inanitas

394쪽

communimae pro mortuis. 3 67

Inanitas euasionum propositarum,

conclusitur. 1. Omnia igitur effugia quae captabantur aduersiis rationes a nobis propositas contra communionem pro defunctis , sumcienter videntili praeclusa : secureque concludere posse videmur,meram hallucinationem & abusionem fuisse , qua aduersarii communionem pro mortuis, tanquam praesentissimum eorum . subsidium celebrarunt, rati eam ex opere operato defunctis prodesse : Vt ut nunc aliqui, eam hallucinationem nitantur tegere, interuentu excusationum quas proxime propositi mus, & discussimus. Quamuis autem verum esset aliquam earum excusationum obduci nonnullo colore veritatis ; V. g. etiamsi verum est , communionem in ratione actus nostri polle applicari defunctis , transfuso in eos illo aliquali fructu satisfactorio quo pollet ; Tamen ne impingamus inhallucinationem in quam alios prolapsos vidimus, gliscatque abusio existimantium communionem prodesse mortuis ex opere operato , quod est plane falsum; praestare videtur , perexiguum illud leuamen quod ex communione secundum opus Operantis spectata obuenire defunctis posset,alio aliquo

utiliore & errori non parente subsidio commutare;& simpliciter negare communionem laicorum prodesse mortuis, ut vidimus factum 1 D.Thoma, negante communionem , siue Eucharistiam ut Sacramentum , prodesse defunctis; & contrarium laicorum usum aut sensum,Vocantis errorem.

395쪽

368 Error Popularu

dprobationes contrari, placiti, initio adductas. Scholisici exponuntur.

3. Sic confirmata veritate , veniendum est ad ea dissoluenda quae initio proposita sunt pro contraria abusione , ducto principio a firmamentis ex autoritate. Adducebatur ergo in primis Gerso, cuius autoritas tametsi non est ineluctabilis , nec possit negari quin interdum eius doctrina naeuis aliquibus scateat: asperius etiam in eam loquitur Victoria relech. . propos a. & 1.ὶ tamen hac in parte,nihil continet non verum. Commendat enim duntaxat preces fidelium pro defunctis , praesertim sub tempus cori munionis , cum homo maxime seruet. At preces, sue proxime anrecedam, aut .sabsequantur communionem , siue ei comitentur, non sunt communio. Et quidem preces illas iuuare defunctos, extra dubium est: quia sic Christus videtur esse precanti pro ramo oleagineo quo misericordia commemorari Regibus apud mortales solet, cum post exacerbationem placandi suscipiuntur,ut pie admodum dit Ierit S. Chrysestomus homil. 3. contra Anomaeos, & orat. de S. Philogonio. Eade m que est vox caeterorum Patrum quos produco in opere cui titulus, sina ct inferiae piu manibus. At communionem, id est, Eucharistiae perceptionem precibus illis praeuiam , aut subiunctam , vel concomitantem, quatenus Sacramentum est nobis admotum, accommodatum este leuandis defunctis subsidium,Gersoni ne per somnium quide,in mentem venit: de quo prouoco ad prudentem lectorem,

qui vel perfunctorie adducta ex eo Epistola legerit.

Ioannes

. in

396쪽

Communione pro mortuis. 369

Ioannes Nider qui postea proferebatur, aperte a me est. Diserte enim capite illo 9. litera E, allegatis S. Thoma atque Durando in A. d. I 2. &in 3. praeceptum cap. la. titera x. adducto S. Thoma, Eucharistiam ait vel considerari ut Sacramentum M. vel ut sacrificium. Priore modo, soli recipienti proficere docet. Posteriore autem , & vivis & de- functis pro eorum diuersa dispositione & capacitate. Verba autem quae ex Scoto paulo ante protulerat, admittens perceptionem Eucharistiae super omnia valere defunctis, non pertinent ad Eucharistiae perceptione, prout est merus usus Sacramenti Eucharistiae iam confecti: sed ad actione qua Christus vilia victima in altari immolatur. Sunt enim &iam olim fuerunt variae sententiae de actione inquai situm est substantialiter sacrificium Christianum s incruentum; id est, de actione quae est vera & praei cisa Christi facrificatio in nostro altari. Et non-j nulli quidem partim in consecratione,partim idquei magis, in vocali oblatione subsequente, verbis illisi comprehelassa, offerimu praeclarae maienati tuae, suami esse voluerunt ratione sacrificij incruenti,ut Echius lib. 3. de Missa cap.9. Hemicus 8. in assertione Sa- , cramenti Eucharistiae, de in eiusdem assertionis dei ' sensione , Roffensis. Alij secrificationem incrueni tam non in praedictis duntaxat actionibus collocarunt ; sed etiam maxime in communione, & consumptione oblatorum. Sic Soto in A. d. I 3. q. 2. &Bellarminus lib. i. de Missa cap. vltimo. Non defuit qui ad absolutam facrificationis incruentae rationem, etiam hostiae fractionem ac tinctionem exposceret. Ita Canus I 2. de locis cap. I 2. Tandem .

alij actionem sacrificij incruenti constitutivam,

A a agnouerunt

397쪽

3 7o Error Popularis

agnoueruiat esse solam consecrationem geminam quod perspicue tradit S.Thomas 3.p. q.8Ο. art. 12. ad 3. & I. 2. q. 83. artic. 4. Suares t. . 3, p. d.T1.s .

Alanus l. de Milla cap. is alij quos hi proferunt,

vosque suo loco recensemus. 44. Cum ergo tot sint & iam olim fuerint de incruenta sacrificatione sententiae ; noluit Scotus, ei ve subscribens Nider, pronunciare extra locum, , quaenam earum Vera esset, atque adeo quae actio Sacerdotis ut ministri publici haberet rationem oblationis, siue immolationis Christi, hostiae purae ac immaculatae: sed quaecunque tandem sit ea sacerdotis actio , cui competit elle talem Christi oblationem siue sacrificationem, eam Scotus annuente Nidero, ait esse praecipuum defunctorum subsidium, & verὸ ait. Vnde si vera esset sententia quae allerit perceptionem Eucharistiae per Sacerdotem, de tali quippe perceptione agunt Scotus & Nider,

non de ea quae fit extra sacrificium ;ὶ esse veram sacrificationem; admittunt praedicti autores,diceridum consequenter fore,nullum esse utilius mortuis subsidium quam sit ea perceptio. Verum tunc in eandem perceptionem Eucharis uae concurrerent duo, diligentissime secernenda : Nempe immolatio siue sacrificatio incruenta , & usus Sacramenti Eucharistiae per sacerdotem. Tametsi autem usus ille, prout esset mere usus Sacramenti, nihilo plus prodesset de iactis quam cum laicus communicat& utitur Sacramento ; tamen.in ratione immola

tionis , prodesset defunctis supra quaecunque alia Christiana pro eis subsidia. Caeterum iuxta veram sententiam de actione sacerdotis qua sacrificium constituitur, cessat omnis ambiguitaS.

398쪽

Communione pro moretuM. 37 Iambiguitas. Neque enim Christiana sacrificatio

incruenta,consistit in consumptione Vel Vsu Sacra- ., menti Eucharistiae per Sacerdotem , sed in gemina consecratione, qua Christus gladio verbi Dei statuitur in statu separationis animae a corpore, quan-i tum est ex vi verborum , ita ut Nysienus orat. I. de resurr. appellet consecrationem a Christo factam' in coena ultima, anteoccupationem Violentae mori tis a Pilato postea illatae: quibus similia habeti Hesychius lib. 2. in Leuit. cap. 8. & S. Leo serm.7.l de passio. Iuxta hanc igitur sententiam fusius con-l firmatam tractando Christi sacerdotium , tollituri ambiguitas illa quae assectaretur sententiam collocantem substantiam incruenti sacrificii in consumi ptione Sacramenti Eucharistiae per Sacerdotem; l dispellitiirque caligo,qine ex praetermissa diiudica-ι tione illius sententiae offusa videbatur dictis Scoti , & Nideri : quasi amplexati ostent doctrinam des communione extra sacrificium do ne is utili, is quod illis in mentem non venit, . conceptis verbisa a Nidero reiicitur, ut notaui.

s. Diui Thomae autoritas, de qua postea, si perperam obtenditur ablisioni quam impugnamus. . Nam praeterquam quod diserto ac perspicue plus ribus locis ex eo supra notatis, negat Eucharistiaei Sacramenti perceptionem , prodeste defunctis ex, opere operato,in illa ipsa solutione ad tertium quae, inter argumentandum pro contrario placito est ad- ducta , nihil reuera habet, veritati aut traditae illisi aliis locis doctrinae repugnans. Illud ergo tertiumi argumentum, debet sumi vi subiunctum primois ac secundo argumento quibus probatum fuerat,s mortuos subleuari per altaris sacrificium. D. itai A a a. que

399쪽

372 Error Popularis

que Thomas pro more argumentando prim imcontra se, probat non tantum Eucharistiam , sutique prout tantum est sacrificium,ὶ sed alia quoque Sacramenta, videri idonea ad subleuandos defunctos, cum Eucharistia id possit. Respondet autem disparitatem esse , penes unum quod monue- .rat attendendum. esse in subsidiis defunctorum; nempe habitudinem cum communione mutua &charitate : quae est optima ratio cur Eucharistia

sub aliqua ratione , nempe sub ratione sacrificij sit Deo addicta iuuandis defunctis, quamuis id non habeat sub omni ratione sub qua est signum unionis. Non enim id habet spectata praecise Qb ratione Sacramenti, quamuis etiam sub ea ratione dicat habitudinem ad mutuam inter nos charitatem, quam & significat & procreat, ut recte assumptum est inter argumentandum; & multis illustrat mal-terus Coena 3. cap. 1 F. Ipsum communionis nomen, id aperte fert, ut pulchre notauit Damasc. q. fid. cap. i sis finem, post S. Dionysium cap. 3. Hierari Eccl. initio. tametsi Isidor. Pelus. l. i. epistol. 218.

nomen communionis ad nostram cum Deo coniunctionem , per hoc maxime Sacramentum conciliatam,censuit pertiner .

6. Locus deinde ex Nicolao Cabasia allegatus, parum momenti habet. In primis quia is fuit Caba illas, cui nihilo plus deferendum ex necessa-tate sit, quam rationibus ab eo prolatis extorqueatur. Fuit enim Schismaticus, vel etiam haereticus;

cum quoad Spiritus sancti processionem a selo Patre, tum quoad alios arriculos iu quibus Graeci obfirmate a Romana Ecclelia dissidet.Eoque ipse opere de quo agitur , cap. 29. & o. turpiter impegit

circa

400쪽

te Communione pro Asortuis. 373

circa consecrationis emcaciam , & transubstantiationem vi verborum solius Christi : quod Herue tus interpres, in praeuia ad Lectorem admonitione notauit, & copiose confutauit Petrus Arcudius lib. . de concordia occidentalis & Orientalis Ecclesiae circa Sacramenta cap. 28. addens eiusdem operis lib. 2 c. 2 r. foede item hallucinatum Cabasilam circa Confirmationis iterabilitatem, & vim characteris in baptismo impressi , aliaque de qui-bii; ibi illum insimulat. Itaque in hac quoque causa , non Cabastae autoritas attendenda est , sed eius argumentatio, quae tametsi esset emcacissima, nihil tamen nos remoraretur in praesenti negotio,

quippe nullo modo ad illud pertinens.Neque enim contendit Cabasilas, Eucharistiae pro defuncto perceptionem per superstitem, prodesse defuncto ex Opere Operato , quod est puntium cui diiudicando insistimus: sed assierit, ipsum per se defunctum, participare sanctificationem ex corpore & sanguine Domini ; non quidem interuentu substantialis manducationis, quae non peragitur nisi in corpore,& per corpus ; sed 'invisibili & arcana Participatione,quam Deus nouit. Hoc vides ad rem nostram non facere, nec negotium communioni S pro mor- ituis quod discutimus, promouere ; possetque hic a nobis tacitu praeteriri cum ad institutu non referat. Age tamen , ut appareat quam nostra' sententia, Vt autoritate, sic argumentis a Cabasila in scopum quem habuit propositum intortis, minime grauetur; consideremus quam sol id illam per defunctos sanctificationem , a participato arcanum in modum quem Deus nouit, corpore & sanguine Domini, stabiliat atque confirmet. Inde enim li-

SEARCH

MENU NAVIGATION