De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

374 - Error Popularis

quebit, ne per proportionem quidem, argumentationes Cabasilae aptari posse ad muniendum abusum quem exagitamus; communionis scilicet superstitum pro mortuis , tanquam eis proficuae vi Sacramenti, sue ex opere operato. Argumentatur ergo Cabasilas,ut probet arcanum illum suum modum sanctificationis defunctorum , ex immediata,

sed inuisibili di non substanti ii participatione Eucharistiae per ipsosmet defunctos; supponens ante

omnia, sanctificationem per sacramenturia, ri obtingere ex eo quod ore sumatur sancta,& Christus visibilibus speciebus obtectus comedat L itrique bibatur. Quam multi enim ad eum modum

accipientes Christum, non sanctificantur, quin potius inquinantur magis, Se iudicium sibi manducant S bibunt, corpus Domini non diiudicant 3 Cauta igitur sanctificationis per Sacramentum, uindice Cabasia sunt, quas his eius verbis ex capι 62. appendo. Anima purgatio , in Demn Hismo, Adre, desiderii mner- , alacruM ad participationem, feruens appetioo , sitiente currire. Hac sunt qua hanc Ianctificationem attrahunt , obditi mox Cab silas. Sed haec omnia. non sunt corporalia , sed dependent a sola anima. Nihil ergo prohibet, etiam an in hoc posse mortuorum, sicuit vivorum.Si ergo anim qu

dem ad fuscipiendum mycteriuo sunt, starata, σprompta, is autem in cuius est pote te sanctificare,

re perficere, is semper sanctificare, ct seipsum semper imperiiri desiderat; qvid est prohibiturum hanc participationem ' Nihil omnino. God si hinc ins ras sequi, posse uiuos frui sanctificatione per Sacramentum , absque substantiali perceptione corporis Christi in stomachum per manducationem

demissi;

402쪽

Communione pro mortui s. 373

demissi ; Respondet Cabasilas eodem cap. 62. negandam cile consequentiam , si suppetat reipsa facultas sumendi substantialiter abditum intra species corpus Christi.Tunc enim ut sanctificatio post sit per Sacramentum obuenire, adhibenda est sumptio realis. Si tamen dest facultas usurpandi substantialiter Christum per os corporis, ut sane deest defunctis , dc nonnullis eremi accolis ab omnium mortalium consortio & usu Sacramentorum

remotissimis , qui proinde non nisi spiritualiter

communicant, sicut defunctorum animae ;) tunc confertur per Sacramentum sanctificatio , absque reali susceptione Sacramenti,& intra illud ostreum abditae margaritae corporis Domini, ut scitissimε dixit Anastasius Sinaita orat. in nouam Dominicam , apud Damascenum orat. 3. de Imag. Quia ergo non stat per defunctos , quominus Christi corpore substantialiter per os corporis hausto

fruantur, merito eius sanctificatione non excluduntur. Et sane si Deus homini corpus corruptibile gestanti, concessit ut incorruptibile Christi corpus participaret,& inde sanctificaretur,quanto magis censendus erit voluisse , ut anima pure immortalis & corpore soluta , magisque in dies nitens &apta ad huius beneficii usuram,ut monstrat cap. ΑΙ.

participaret suo modo corpori & sanguini Domini indeque hauriret sanctificationem 3 Collegi fideliter quicquid alicuius succi occurtit in uniuersa Ca- basilae disputatione , pro sua illa arcana Eucharistiae participatione per defunctos, inde haurientes

sanctificationem.

Ex hoc porro eius breviculo apparet, nihil ex ea , ne per analogiam quidem , accommodari S A a 4 tr. vis serri

403쪽

376 Popuiaris i

transferri posse ad viuentium communioliem modi tuis utilem ex opere operato, & vi Sacramenti. ipsa

vero Cabasiae disputatio plane inanis est, nec fermenti reprobi admistione libera. In primisque sum ponit, Sacramenta sanctificare non sumentes:quod falsum est , nec recte a Cabasila confirmatur ex

spirituali tantum communione Anachoretarum. Neque enim verum est, ςam communionem prodesse ex opere operaro, Sc vi Sacramenti , cum tantum prosit ratione operis oporantis, siue desiderii quod eliciunt qui communicare vellent, nec pos sulit. At sanctificatio ex opere operantis, non cadit in defunctos : quia quod ad illos attinet,venit nox in qua nemo potest operari. Sanctificationem ergo ex opere operato per Sacramentum Eucharistiae

Christus alligauit substantiali perceptioni corporis sui, cuius defuncti non sunt capaces. Supponit deinde Cabasilas defunctqs posse sanctitatem suam

augere od item falsum est. Nam ex quo animae transgrestae stini limitem viae , nullum ivltra cre mentum safictificationis, siue per sacramenta, siue aliter possunt suscipere. Nec iuuat quod haec dicantur fieri arcano modo. Non enim effutienda sunt paradoxa, quae cum exponi & componi cum sacra doctrina nequiuerint, velis stabilire per arcanos &sili Deo pervios modos. Vt optime contra MonOphystas qiiosdam, arcanam Deitatis dii humanit iis identitatem, salua formali & reali utriusque naturae distinctione imiehentes, disputat Theodor

butis S. Athanasio , & nos haud indiligenter tib i. de Christo sect. 1. cap. 6. Sunt qui simili arcano modo, possibilem Deo omnium contradictoriorum

- consectationem

404쪽

communione pro mortuis. 37

consectationem tueantur , & eo nomine affectent

audire hypermystici, quae mihi occulta quod volunt ,) philosophia, & aperta deliratio videtur.

hil apud Patres, pro Aduersarris.

. Quod S. Augustinus qui postea in contrarium est adductus ,) de matre sua S. Monica , ast loca in quibus fideles tumulabantur communicarite, scriptis erodidit ; non est ad rem. Neque enii. ibi agitur de communione pro mortuis, sed de

communione ad sepulcra SS. Martyrum in eo-'rum honorem : quatenus ea perceptio Sacramenta, prout est actus noster a religionis virtute pros eius, potest in Sanctorum Martyrum cultum cedere, ex destinatione operantis. Idcirco etiam speci liter captari potuit usus Eucharistiae eo in loco, ut maiori cum lensu & fructu pietatis usurparetur,obpraesentiam sanctorum corporum, quae imitatione

passionis Dominicae per Eucharistiae sacrificium exhibitae, ut ibi ait S. Augustinus, fuerant immolata. Accedit quod ad eum modum communicans B. Monica , videri potuit optimὶ attestata ei praeclarissimo Eucharistiae effectui quem prodidit S.Cyprianus epist. 1 . nimirum roborandi martyres ad agonem illum durissimum ; qui Eucharistiae eximius effectus a grauissimis Patribus agnitus est: ita ut censuerit S. Cyprianus, ineptum esse ad ma tyrium qui per Eucharistiae sumptionem non praemunitur ad praelium ; quia mens deficit, quam non recepta Eucharima erigit ct accendit. S. item Augustinus traist. 17. in Ioannem ad sinem , immotam S.Laurentij in viuicomburio constantiam, tau at

405쪽

3 8 Ernor popularis

ad sum Eucharistiae : indidemque derivatam tantam S. Vincentij in acerbissimis cruciatibus fortitudinem, obseruat serm. is . de Sanctis. 8. Eo igitur dirigebatur I S. Ioitica, communio ad tumulos SS. Martyrum ; non autem ad subleuationem defunctorum ibidem tumulatorum.Vt .enim hoc Mediolani factum concedam, ubi haec S. Monicae communio peracta est ; quamuis aliis plerisque locis , ne Reges quidem intra sacra martyrum corporibus loca tumularentur , ut notatii in opere de Martyr. p. 4. cap. 6. num. 7.) annuamque

verum esse , fideles in ea ciuitate 8c alicubi apud alios, tumulari solitos intra aedem sacram in qua iacebant martyrum pignora, suadet epitaphium S: Satyri conseriptum a S. Ambrosio , qui testatutia condidisse fratris corpus ad laeuam S. Martyris, ut sacri sanguinis humor, finitimas penetrans exuuias, eas ablueret; similiaque leguntur apud S. Paulinum carm. de obitu Celii infantis de filiolo ab ipse S. Paulino patre condi iusse intra basilicam SS. Martyrum Complutensium. -muis igitur Mediolani,& alibi quibusdam saltem locis, verum

sit fideles sepulturam nactos esse intra sacras aedes in quibus sS. Martyrum corpora jacebant; Tamen

S. Monica in illis aedibus communicans , non spe- Huit subleuationem defunctorum per suam communionem , sed maiorem suae pietatis inter com-

. municandum excitationem ex praesentia SS. Martyrum , itόmque religiosum eorum cultum ex pia sacrorum mysteriorum usurpatione inibi facta. 9. Et eodem referebantur epulae , in eundem

locum illatae I S. Monica. Nam cum dapes super fidelium sepulturam inferebantur ad eorum suble-

. Uationem;

406쪽

we Communione pro mortuis. 3 s.

uationem,non participabantur ab inferentibus, sed cedebant in usum pauperum ae sacrisum ministrociam, qua de re plene tractando legitima & il- legitima defunctorum subsidia,in opere cui titulus,

I Ea ct inferia piis arambin Epulae igitur anica illatae , quibus eam sobrie participasse scribit

S. Augustinus, spectabant cultum Sanctorum, &religiosam hilaritatem vescentium, ex prisco usu primum 1 Patribus inducto ad abolendas sacrilegas Gentilium epulas in honorem Deorumin mulcendam rudem plebem tunc primum Christo aggregatam , concessione benigna epulandi in honorem Sanctorum ; ut habetur ex S. Paulino Natali 9. S. Felicis, ac Nysseno in vita Thaumaturgi, &aliis quos protuli in opere de Martyris p. q. cap. 6.num. r . Nihil ergo epulae illae , eisque praemissa S. Monica communio , ad subleuationem def-ctorum

Io. Petrus Vener bilis qui D. Augustino subiungebatur, cum dixit Cluniacenses iussu S. Hugonis iuvisse animam defuncti, Sacramentis; per Sacramenta, manifeste intelligit sacrificium Misse. Ibidem enim referens mandatum S. Hugonis, quo edixit animam illam quae apparuerat, & se iuuari expetierat, subleuari adhibitis remediis quae rogauerat sibi suppeditari; addit, ea remedia fuisse ele mosynas, & lacrificium incruentum ; nec meminit communionis extra sacrificium. Itaque quod eodem loco habet, animam illam petiisse iuuari Sacramentis, & iisdem adiutam fuisse iubente S. Hugone, accipiendum est de nomine Saciramentorum iuxta antiquum morem usurpato. Quia enim ad si-crificium duplex exigitur consecratio , & qualibet

consecratione

407쪽

38o Errores Popularis

consecratione unum numero Sacramentum emcitur, materialiter distinctum ab eo quod alteri consecrationi respondet,salua formali & specifica unitate ducenda ex analogia ad integram & plenam refectionem corpoream esculenta & poculenta

comprehendentem ; propterea non raro apud antiquos , sacrificium incruentum vocatur nomine Sacramentorum,ut manifestum est ex opere S. Ambrosis de sacrificio Mistae , cui titulum fecit de Sacramentis. Similiterque librum S. Gregorii de ritu Mime & orationibus super sacrificium recitandis, antiqui Codices inscribunt librum Sacramentorum, eoque nomine allegatur a Miciologo cap. 6 o. AIqSacramentarium inscribunt, sed corrupte. Extat item liber Sacramentorum , Grimoidi Abbatis,&liber Sacramentorum autore Alcesno eiusdem omnes argumenti ', hoc est de Missae sacrificios & tamen inscripti de S framentis. Estque id sacrificii Christiani apud veteres nomen adiungendum ad ea qua latε cumularunt Pamelius ad epistol. S. Cypriani num. 49. & ad librum Tertulliani de

cultu foemin. cap. I I. Uvalterus Coena 3. c. 63. So-

colouius ad cap. 33. censurae Hieremite Constantinopolitani ; Sanehesius in praefatione ad Graecorun Liturgias cap. 3. Matthaeus Galenus C p. I. de sacrificio. Graeci eodem sense vocant Missam, mycteria, vel cum addito tremenda myneria. Imo apud Chrysestomum homil. 18. in a. Cor. & l. 3. de sacerd. dicuntur horrendissima myneria, & omulum maxime horrenda, verendaque. Quare quod animam de neti Sacramentis Cluniacensium adiutam dixit Petrus Venerabilis, non est accipiendum de adiumento per usum Sacramenti Eucharistiae, sed per celebrationem

408쪽

we Communione pro mortuis. 38 Icelebrationem sacrificii Misis. Nec plura de argu

mentis pro sententia contraria,pexitis ab autoritate Doctorum & Patrum.

diuina visa, ct o dicti

Sanctorum. '

s I. Argumentum ex visis di irinis, ac reuelatio

nibus . quibus sancti aliqui & sanctae accepisIe fe

runtur, communionem vivorum, Eucharistiae in

eum finem participantium, defunctis prodesse ; facile elideret Sibyllanus, qui descripto late Henrico de Assia, valde eleuat fidem huiusmodi reuelationum , sexui molliori exhibitarum, ut apud ipsum Sibyllanum videre est in opere peregrinarum quaestionum decade I. cap. 8. q. 6. nec multo aliter, Franciscus Picus l. 9. de praenotione cap. 2.3c Canust. II. de locis cap. 6. qui ex pugna inter reuelationes ex quibusda piis mulieribus circa Deiparae conceptionem iactatas, argumentatur. Mihi salua reuerentia quae personis cum Deo familiarissime agentibus debetur maxima, dicendum videtur; ex iis quae in libris huiusmodi reuelationum produntur, nota peti argumentum certum vel ineluctabile ad aliquid stabiliendum : praesertim si urgens ratio,

vel Doctorum autoritas , sit in contrarium. Addit Caietanus t. I. opusc. tract. 23. q. 2. ad 2. quae

multo magis huiusmodi argumentationes ex illis reuelationibus ductas infirment.Nec negari potest, personas secris visis & reuelationibus assuetas, ea . interdum habere pro diuinis visis ac reuelationibus, quae reuera a Deo non didicerunt, sed ex proprio ingenio sunt commentae. Sciendum, sinquit S. Gregorius

409쪽

38α Error Populam

S. Gregorius homil. r. in Ezech.ὶ quod aliquandis Propheta sancti, dum consuluntur, ex magno usustro phetandi, quadam ex suo spiritu proferunt, ct se hae ex Prophetiastiritu dicere sufficantur. Luculentum in eam rem est exemplum Nathani 2. Reg. 7. quod D. Gregorius non omisit. Nam Davidi,voluntatem suam de templo aedificando aperienti, respondit tanquam in spiritu Dei, placere Deo Regis consilium : & tamen compertum postea est, Nathanum non ex Dei spiritu oraculum Dauidi prompsisse,sed humani aliquid passiim , cogitationem suam a vero alienam, pro diuino responso dedisse. 31. Cum igitur fortissimae rationes superius propositae, & Doctorum in Dei Ecclesia omni exceptione maiorum testimoniis,constet communionem sacram , fidelibus extra sacrificium perce. ptam , nihil defunctis proficere ex opere operato; cogimur dicere, si quae reuelationes habent, diuinitus monstratum este piis aliquibux persenis,praesertim o sexu infirmiore, communionem vi sita leuare desunctos,id non ex afflatu Spiritus sancti,sed ex ingenij humani negotiatione manasse. Id quod aeque dicere cogimur, de nonnullis placitis circa animas Purgatorij, quae eaedem sanctae quarum hic

autoritate grauamur,minus consentanee ad doctrinam Theologicam tradiderunt. Vt dico in tractarione de subleuatione defunctorum. Fortassis etiam per catachresim , aut vocum ampliationem vel la-Xationem , adiuncta communionis & perceptionis Eucharistiae, vocarum communionem. At adiuncta

illa esse plerunque defunctis fructuosissima, extra

Contro tersiam est.

Ea etiam ratione dilui potest, quod obiiciebatur

410쪽

ie communione pro mortuis. 38 3

ex lactis dictisve Sanctorum, qui aliquando leguntur communi calle pro defunctis, talemve communionis finem probaste, quod praeter adductos inter argumentandum vix ulli fecerunt. Dissimulo vere ne qui res gestas Sanctorum conscripserunt ea

locutionis seueritate adhibita aliquid in hoc genere ab illis factum expresserint, quo id ipsi sanctiore tenus prodiderant, vel in aduersaria & schedia

retulerant, unde concinnata sunt acta Sanctorum.

Sane Canus II. de locis cap. 6. plerosque in hoc genere , indignε, ac ut ille etiam contendit, maligne versatos, allatrauit atque momordit. Aliorum vero esto iudicium , quam procul absint ab ea indignitate in quam Canus genuinum infixit, qui hisce diebus, Sanctorum historias ea ratione conscribunt, ut quicquid verisimiliter excogitare posisunt ab eis factum dictumve , tanquam reipsa gestum ac dictum chartis committant. Dum enim dilatant phylacteria & magnificant fimbrias narrationum ; paucas inquam pagellas iam olim syncere ac simpliciter conscriptas , Atagunt diffundere iniustum volumen , rhetoricari coguntur non historicos agere, & ea sanctis affingere qua sit ab eis vere facta dictave,quae non nisi mentis & facundiae scriptorum partus sunt,nec re ipsa ad Sanctos attinent. Is tractandi modus innoxius haberi potest inter declamandum , ut notat Guerricus Abbas serm. a. de Astum pl. in Historico autem, praesertim sacro, non est serendus , tametsi a non nemine , hoc tempore

adhibetur. Quid si ergo eiusmodi est,quod alicubi, quanquam infrequentissime legitur ; sanctos, vel sanctas qua iam , communionem pro defunctis usurpasse, eisve profuturam pronunciasse rPrima

SEARCH

MENU NAVIGATION