De ortu infantium contra naturam, per sectionem caesaream, tractatio: qua reliqui item conscientiae nodi ad matrem aluo gerentem, ac foetum, eiusque partum spectantes, solide & accurate expediuntur; a r. p. Theophilo Raynaudo ... Accessit Discussio e

발행: 1637년

분량: 443페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 34 Error Populam

est necesse , nisi ut olvis praescriptum exequaturi quo praestito , ii ue ipse si gratus Deo , siue mortali peccato sordeat; dc sue bene ac optimo, siue negligenter& in accurato,aut etiam pessime sit dispositus; Pontifex per modum piae subuentionis, applicat destincto ex thesauio communi pretium quo eget, ut subleuetur; quae est doctrina Theologis r ceptissima. Ita enim Gabriel addit. ad lectionem 37. in Canonem, adducens S. Thomam atque Richardum. idem habet Corduba l. de Indulg. q. 16. Suare S t. . . p. d. SI. s. . num. 6. Fili luctus trach. 8.num. 2i 3. Jc Bonac. disp. 6. q. l. p. 6. num. II. Ex

quo liquet, quam vanum sit, quod aduersari j comminiscuntur de tempore communionis iuuandis per Indulgentiam defunctis maxime idoneo, ob Oprimum runc starum hominis.

Emugium tertium , de solo opere operantis, defunctis attributo.

Tertia denique euasio , facile praecludetur. Admitto enim manducationem in qua sitns est usus Eucharistiae praeter opus operatum Sacramenti siue merita Christi quibus veluti foeta est, habere communes fruchus bonorum quorum uis Op Tum nostrorum, atque ad ed elle meritoriam , satisfactori .am, tu impetratoriam. Nego tamen inde firmari communionem pro mortuis in sensu propo- sto. Cur admittam vires morales propositas cerni in manducatione,non est obscurum. Non enim ex eo quod Christus dominus actui alicui libero hominis conseruerit ac mirarierit merita sua, eumque homini fructuosium reddiderit ex opeie operato;qequum

382쪽

te communione pro mortuis. 333

aequum est adimi illi actui dotes quibus alioqui

colluceret, nisi praerogativa operis operati ditatus esset. Atque ita iuxta veram sententiam , contritio quae in peccatore accedente ad Sacramentum poenitentiae, compingit illud Sacramentum ut pars eius materialis & intrinseca, habet sibi respondentem peculiarem gratiae mensuram in ratione partis Sacramenti, distinctam ab ea quae aeque rependeretur eidem actui, si extra Sacramentum poenitentiae eliceretur: quia iustum non est,ut actus ex eo quod . adhibeatur ad Sacramenti compadtionem , defraudetur eo fruetu gratiae , cuius ferax elisit, si absque accestii absolutionis Sacramentalis prodiisset a voluntate libera, praeuenta & adiuta diuinitus. Et quanquam Bonacina disp. l. de Sacram . q. q. p. . in sine, neget idem et se de attritione, eo quod at- 'tritioni, si a peccatore eliceretur semota usurpati O- . ne ad con Chionem Sacramenti ; atque adeo spectato in ea nudo opere operantis, nulla gratiae portio responderet: Tamen supposita ea assii ptionei attritionis ad compingendum Sacramentum, idemi reipsa de ea diccndum ei1e quoad feracitatem pei culiaris gratiae ex opere operanti S rependendae , aci id de contritione alteritur; recte agnoscit Suares l. I 2. de gratia cap. 28. num. 3 . & inde liquere videtur, quod sicut contritioni in posteriori natura

debetur gloria, quia per gratiam vi illius actus in

priori naturae congrue ad hiectam, homo lain est iustus ; quod sussicit ut eodem temporis momento, in posteriore naturae instanti mereatur gloriam

, condigne & proprie: Ita attritioni peccatoris, eo j ipso momento quo assumitur ad compingendum Sacramentum ; cum scilicet sormatur accessu ab-

Z 1 sol iitionis,

383쪽

3 36 Error Popularis

selutionis, in debetur gratia ex opere operantis, in posteriori naturae quo subiungitur operi operato Sacramenti. In eo quippe posteriore naturae instanti , est aistus hominis itisti, cui debetur gratia; dependenter quidem a gratia ex opere operato collata, atque ad eb in secundo tantum instanti naturae; sed tamen illo ipso instanti temporis quo ea gratiavi Sacramenti confertur, vere que differens ab ea: quia ista respondet actui prout est actus hominis iusti ex gratia operantis , illa vero respondet a stulvi foeto meritis Christi , 8c compingenti Sacramentum. Hanc porro duplicem vim causandi gratiam in actu qui est materialis pars Sacramenti poenitentiae , esse distinctam & separabilem ; patet, quia si actus ille esset venialiter malus, nullam gratiam ex opere operantis conveheret, nec tamen

fraudaretur gratia debita ex orere operato, quam sela mortalis culpa intercludit.

3 . Et quod dictum est de vi meritoria gratiae

ex opere operantis, concomitanter iuncta feracitati gratiae ex opere operato, in adhu suscipientis Sacramentum poenitenti te, aeque dicendum est de vi satisfaistoria & impetratoria eiusdem actus : quas dotes ex natura rei adiunctas actui sic elicito, nihil

est quod eidem actui adimat ; idcirco quod ex

Christi institutione copulata ei fuerit vis producendi gratiam ex opere operato. Itaque omnibus illis dotibus aeque potitur, ac si solitarius esset, nec poenitentiae Sacramentum compingeret. Et idem est de actibus compingentibus substantialiter Sacramentum Matrimonij: hoc est de consensibus externo signo expressas, qui sub ratione traditionis& acceptationis, sunt sibi mutuo proxima materia de

384쪽

Comnyunione pro mortuis. 3 67

& sma Sacramenti Matrimoni, Nam praeter praerogatiuam ad quam a Christo subuecti sunt,cdnferendi scilicet gratiam ex opere operato , cui non officit labes venialis forte interueniens, etiamsi actibus illis interna , eosque vitians ; illud insuper habent, si supernaturales ac undecunque boni sint, iustoque & sancto subiecto aduenientes t gratiam peculiarem eidem concilient; sintque fructus satisfactoris ;& impetrationis feraces , non minusquam si abiuncti ab opere operato Sacramenti illis conserto eliciti fuissent a persona iusta & sancta, ex seperiariirali motiuo,undecunque nitentes.No-J auit hoc Gabriel lech. 37. in Canonein litera

gnos utur fructus communionis M

opere operantis. Hinc manifeste habetur, actum manducationis,qui est non quidem pars essentialis, ut male censuit Aureolus in . dist. 8. q. I. artic. r. sed usus& perceptio Sacramenti Eucharistiae , cui perceptioni adiunctum est ex Christi institutione opus operatum licius Sacramenti ;) cum sit actus humanus , possitque supernaturalis undecunque bonus esse, non priuari iure omnibus iustorum actibus communi: ac proii de si eas conditiones habeat, quae deposcuntur ad opus condigne meritorium , sut sane perfacile ac seequentissimum est ut eas habeat, in convehere percipienti Eucharistiam , peculiare munus gratiae, respondens operi operantis ; it Smque satisfactorium , impetratorium esse, eo modo quo omnes nostri actus supernaturalitec boni. Et quamuis gratia sanctificans,

385쪽

338 Error Populans

quae homini Eucharistiam percipienti accedit per

actuin illum quatenus adtus eius: est, necessario immaneat recipienti Sacramentum , aeque ac gratia collata vi Sacramenti prout continentis merita Christi , siue ex opere operato; Tamen vis satisfactoria actui manducationis adiuncta, itemque vis impetratoria potest in alterius bonum sedere de consensu operantis , iuxta receptissimam de stiffragiis 3c Christiana communione do strinam, cui immerito unus vel alter superiore seculo obstrepuit. Manifeste vero ex his esticitur, actum manducationis in ratione satisfactor ij & impetratorio, posse applicari animabus Purgatorij, si ita ferat voluntas manducantis & percipientis Eucharistiam, reque his animabus fructuosum. Et ita diserte Gabriel lech. s . in Can. litera G. Iol lius Angles in A. q. de suffragiis artic. r. disticuli. 3. & SuareZ t. 3. 3. p. d. 63. fio. in sine. Hoc lubens admitto. Et nihilominus nego , quod hinc tertio inferebatur; nempe ullum esse in hac veritate perfugium abusui quem

nunc exagitamus circa communionem pro mortuis : quod primum uniuersu, tum sigillatim expensis duabus illis manducationis viribus moralibus, satisfactiva & impetratoria, monstratum eo.

Par ratio , aliorum Sacramentorum. 36. In primis igitur nihil hic seritur aut metitur aduersariis,quos vidimus agere de opere operato Sacramenti Eucharistiae; quod autem hic adducitur , est opus operantis. Saltat autem extrachorum , qui in causa operis operati, profert opus

operantis, quae sunt distinctissima,& causis ac pro-

e 4 prietatibus

386쪽

ie communione pro mort iis. 3 3 9

prietatibus seiunctissima. Deinde sistendo in opere operantis , quod notari potest in viti Sacramenti Eucharistiae, liquet ex aritodictis, simile opus operantis deprehendi polle in substantia Sacramentipamitentiae & Matri motu j. usique enim actus o . quibus Sacramentorum illorum subitantia compingitur, sunt actus liberi, ac feraces gratiae, Scsatisfactionis ac impetrationis , si conuestiantur idoneis ad has dotes ornamentis. asquc item vis

eorum sitis factiva & ini petrativa potest ad animas purgator ij transfundi , si ita serat xoluntas suscipientium illa fac ramenta. Nihil igitur peculiare habet liac in parte Eucharistia. Ac proinde quorsum aduersarii nunquam inuitant ac stimulant fideles ad ineundum pro mortuis conitigium, vel ad adeundum Confessionis Sacramentum pro defunctis ; tantopere autem feria et eorum studium circa solam communionem ὶ Manifeste profecto deprehenduntur, sat egisse pro C pere operato Sacramenti Eucharistiae fructuoso defunctis censuisse. sicut Missae sic rificium ex opere operato , dc quaecunque sit celebrantis sacerdotis conditio &dispositio, iuuat defunctos; ita Sacramenti Eucharistiae perceptionem absque respectu ad conditiones & statum suscipientis, prodelse defunctis, si in

eorum commodum referatur susceptio. Frustra igitur, cum argumento vigentur , Obtendunt opus operanti S.

Perexigua his satisfactio. ,

Iam vero vis satis Lictoria manducationis & . susceptionis cibi Eucharistici prout hominis actio 'i Z est,

387쪽

3co Error Popularu

est, aded tenuis x exigua deprehendetur, si recte

peripiciatur, ut sollicitandus videatur aduersariorum pudor, si ex hac parte premantur I ostenda- tiirque vix fuisse cur pro tantula satisfactione in defunctos transfundenda urgetent superstites ad communionem , si vere pro vi satisfactiva operi operantis respondente, & non pro fructu satisfa. chorio ad opus operatum pertinente , sategissent. Nam iuxta receptistimam Doctorum sententiam, opus eatenus est satisfactorium , quatenus est poenale , dc exercenti operosum ; & pro ratione p*nalitatis, augetur vis operis satisfactiva , ut recte

asserunt Suales t. . 3. p. d. 37. s. s. num . . & fecit. 6.num. 7. Henrique S l. 2. de poenit. cap. I9. num. 1. 3Torres t. I. in a. a. disp. 7O. dub. s. qui alios praeterea adducit in eam sententiam. Et ratio est perspicua, quia satisfactio repensa Deo ad expungendum debitum poenae temporalis, sita est in ultione ob violatum ius diuinum,quae vitio manifeste sonat poenali ratcm eius in quo exercetur. Fateor tamen satisfac' ionem pro culpa vel iniuria Deci il- Iata , qualemcunque tandem exhibere Deo possumus,) aliter se habere ; nec eam vim satisne tuam, esse in adhus nostri utcunque satisfacientis poenalitate locandam , vel augendam pro ratione poenalitatis insitae tali a tui. Nam actus charitatis , qui est ad eam sitis factionem aptissimus , minos poenalis est, quam ab; plerique despicatiores actus. idoue

tes vim a stus sati, fictivam , esse ad me mendam ad eius poenalitatem. Sud nos hoc loco aetimus de vi . satisfactiva

388쪽

V e communione pro mortus. 361

satisfactiva pro debito poenae temporalis,quod expungendum restat post ablatam maculam,& iniuriam in Deum. M3 8. Huiusmodi ergo vis satisfactiva, iustitis celebraretur in actibus constituentibus Sacramentum Poenitentiae, eo quod sint valde poenales , quam in manducatione Eucharistiae. Quantus enim labor est, exponere peccata apud Confessarium, & de eis ex intimo animi sensu dolere,qui sunt actus constituentes Sacramentum poenitentiae ex parte suscipientis 3 E contrario manducatio, vix ac ne vix quidem, poenalis est. Ausim etiam, prae ea magnae poenalitatis notare consensus connubiales. Vox enim Apostoli est, qui coniugium ineunt tribui tionem carnis habituros; id est, interprete S. Pa lino epistola sinem, & S. Gregorio I 2. m

ral. cap. I . aerumnarum molem , undecunque obsepturam& oppressiiram miseros coniuges. Vt non abs re Isidorus Pelus. l. 3. epist. 33 I. eam ab Apostolo propositam tribulationem carnis expendens, Vocet coniugium , arborem ramos Proferensem, cum quibus re curae ct maerores e rescunt, supra omnes rhamnos & paliuros spinosam , & attrectatu mOlestam. Videsis quae in eam sententiam protuli in opere de Martyrio p. r. cap. 6. a num. I. agens de seculi martyribus. Qui. igitur has tantas coniugu

pinas perspicit; s& vel insciosus absque dissicultate perspicit, in onus super se tollit, cum de ineundo coniugio agit. Onus tantum, ut autore Clemente Alexandrino 2. Strom. 'e in fine, ac Theodoreto l. I a. contra Graecos, Democritus & Epicurus aliique sectas molles & laboribus ae molestiis,acuas pruelsi , t M auersando coniugio dogma Z s sanxeIint.

389쪽

sanxerint. Quanto ergo iustius celebraretur vis sa tisfactiva consensuum connubialium Matrimonij Sacramentum constituentium , quibus horito in tot se aculeos ac spinas induit, quam manducationis exiguarum specierum , quibus Christi corpus occulitur, in qua vix licet aliquid laboris & posnalitatis deprehendere per se loquendo, imo potius voluptatem ΘIgitur si tantum habita esset ratio virtutis satis. factivae assectantis usum Sacramenti Eucharistiae ex opere operantis , dc non potius virtutis satisfactivae adiunctae eidem usui ex opere operato,Vt aduersarij a Christo factum censuerunt, vix ausi essent inuitare & urgere fideles,ad commimicandum in gratiam mortuorum : Longeque praestitisset,eos inuitare ad consessionem de matrimonium in eundem finem. Vt taceam flagellationes , cilicia, chameunias , ieiunia, aliasque ut cum Tertulliano dicam, imbonitates ; quibus utpote valde poenalibus expeditius subleuarentur animae Purgatorij, si earum ter actus satisfactorios iuuandarum cupido incessat. Cum tamen aduersarij de his subsidiis in gratiam afilictissimarum animarum adhibendis, , Vix unquam audiantur agere; iuges vero sint ac toti in obtrudenda & persuadenda ad eum finem

communione.

Impetratio, qualis.

39. Reliqua est vis impetrativa eiusdem actus, prout actus noster est. Nam sumptionem Eucharistiae ex opere operato non esse impetratoriam,

inde liquet,quod Eucharistia qua Sacramentum est,

390쪽

Communione pro mortu . 3 63

non ad impetrandum , sed ad sanctificandum addicitur. Esto interponi a nobis possit ad exorandum Deum , & consequenda varia beneficia obiectu Christi in eo Sacramento contenti, Deo fidenter oblati ad securius impetrandum.Nihilominus enim ea vis impetrandi , germen est actus nostri quo Christum offerimus , non ipsius Christi quem ad id offerimus. Competetque actui nostro eadem per Christum impetrandi proprietas, si extra communionem homo ad sacrum altare venerabundus

Christum ibi latentem Deo offerat; Vel si Christum in propria specie spectatum, exhibeat Deo ad

impetrandum quod petit. Non est igitur hoc loco sermo de morali facultate , siue proprietate impetrandi , conserta sumptioni Eucharistiae ex opere operato, sed prout est germen sumptionis, quatenus ipsa sumptio est actus noster bonus & supernaturalis, cui usinodi actus omnes, pollent impetrandi facultate, ex receptissima doctrina in tractatione de bonis operibus ac merito. Vbi tamen monstratur, vim hanc impetrandi, non esse semper formalem uel directam, qualis in oratione cernitur; sed si desit actus reflexus imperans aut dirigens actum bonum ab oratione distinctu ad impetrandum , vis impetrativa actus illius boni, non erit nisi obiectiva Id est, actus ille assiciens hominem, tametsi tithil de impetrando eius intuitu cogitantem, mouere poterit Deum , ut intuitu boni operis quod

elicuit, suppeditet illi homini beneficia quibus

eget , elimve nouis donis ac coelestibus opibus cumulet , prout diuinae beneuolentiae propensio

tulerit.

O. Hinc eruendum est, quam tenue subsidium animabus

SEARCH

MENU NAVIGATION