장음표시 사용
101쪽
Et quidquid telum esse potest jaculatur in hostem,
Scandentesque manus, humerosque a moenibus arce Irrident iras Romani, injectaque tela Objectis concia clypeis, scutisque repellunt. At Placidus muros indefessis ariete pulsat, Et lapides, & saxa ruunt, auulsaque terra, Iamque urbem, laceramque arcem nulla ostia claudunt, Et miles signum expectat penetrare paratus. Ante tamen Placidus captam iubet ire columbam; Post geminos cum sole dies : e mi sta columba Arbellam redit, & captiuas e Xplicat Mas. Accurrunt omnes, ubi schedam euoluit Iarchas, Haec legit: obsessae succurrere non licet urbi. O socij, obsessae succurrere non licet urbi, Respondent Reges, haec fert responsa columba. Vitam ergo seruare licet, seruauimus urbem, Dum licuit, vitam socij posuere trecenti ,
Pugnatum est, vacuam telis exhausimus vibem, Et laxa, & lapides, terramque & viscera terrae, Et muros, & pene ipsam projecimus arcem: Omnia nunc nobis desunt,& moenia,& arma,
Vrbs vrbi pen E ipsa deest ; projectus ab hoste
Ignis sulphureus, turres, arcesque domosque Corrupit, domuumque trabes, impostaque tecta, , Desulat nune domibus ciues, dc ciuibus aedes, Victoli caedes & praeda patemus inulta, Dicite quis sensus vobis, si sanguine nostro Seruari ciues possint, moriamur amici, Praeclarum est pro elue mori; sed vita superstes Si prodesse potest, nee vincere possumus hostem, Vivamus victi, & pacem, Vitamque petamus. Assensere omnes, pacem a victore petendam. His dictis, septem ciues delegat Iarchas.. Qui vitam a Placido libertatemque precentur. Hanc, inquit Placidus, victrix Albella negaret , ,
102쪽
tramque hanc dono, miles discedat inermis, i bellae ciues vivant sub Caesare tuti.
PUNA VM tres Reges Arbellam pergunt, ut
eam ab obsidione liberent, Iarchas vr- Praefecit; ι occurrens Regibus Arbellam post acrem defensionem. captam nuntiat . Datm Rex bages Iarcham obtruncat , σώ-'cios Iarcha ab exercitu occidi imperat , iam ineacies utrimque in conssectum venerant : Asia-ges suos ad certam victoriam , Placidus suos bortatur ad pugnam ; ante pugnam permittitur velitatio duorum utrimque Iuuenum. Theopus
ct Agum duo Placidi liberi , sed adhue incogniti juperant geminos aemulos , A fedargem ct Ragem Parthos. Pos hanc velitationem inchoa-tur praeium a Bessuis: Ramirus elephantum su-- ferat, Alexis leonem, Diorix νοι- Irati Re-
103쪽
ges imperant sagittarum pluuiam , qua primo impetu milites turbant, deinde cupeis, ct scutiat excipiuntur a milite,'fere ridentur; ob hanc jaculapionem prouocatur Trajanm ab Amare ad certamensingulare, supplet absentem Trajanum Placidus , ct armis Asyagem exuit ; H dasses Arsacidem Regem Persarum laedit scapit ; Phraates Rex Medorum insequentem Helenum reflexo ense iadit, ct ab Heleni sociis
capitur. Pugnatur deinde acriter ab utroque exercitu : post acrem pugnam fugatur triplex Reyum exercitus ; denique Tesiphon urbs regia .editur, Placidis uni Deo victoriam tribtiit.
B A N T Arbellam Reges,Regumque phalanges, .s Obsessamque urbem,vallatasque aggere fossas , Murisque oppositos muros, atque arcibus arces, Ridebant, soloque audito nomine Regum Casuras terrae moles, vallosque putabant. Nec pugnam, aiebant, castris tentare relictis Audebunt Crassi memores, cladisque receptae, Si tamen expectent Reges, & praelia tentent, Sola trium Regum Romam praesentia vincet. Haec dum ventosi iactant, occurrit Iarchas,
Et miserae sortem Albellae, & lugubria fata Nuntiat, & lachrymis loquitur: Pugnauimus,inquit, Dum viros natura dedit, superauimus artem ,
104쪽
Et quidquid natura docet; lapidesque, domosque, Et turres, & pene ipsam projecimus arcem , EL Iuidquid telum ei te potest, nec fugimus hostem. Et fugit nos saepe hostis, per spicula & hastas,
Tela per Sc nudos enses, fractasque secures, Per flammas, mediosque ignes inuasimus hostem, Et primos, mediosque hostes, totasque cohorte DF regimus, & poterant hostilia castra fugari, Et vinci Romana acies, si victor adesset, Sed numerus paucos vicit non aemula virtus, Milleni infirmam bello seruauimus Vrbem, Et vallum, & murus fuimus, periere trecenti Dum totam inuadunt aciem, pars eae tera langue Illaesus nemo vivit, dum nulla salutis Spes superest, cicurem emisi per inane columbam, Qvie miseram Arbellae sortem, fatumque doceret,
Et celerem imploraret opem, reuocata columba
Reddite, sub tremulis hoc vectum reddidit alis. Imperiis ergo vestris excessimus urbe Inuiti, & cineres urbis dimisimus hosti, Id solum Romanus habet capta urbe superstes Arbellae ciuereri Vt captam Astyages Arbellam audiuit, Iarcham Ore truci aspectans: Ergo, inquit, proditor hosti Donasti At bellae cineres, hoc ense peribis , Et cinis, & Parthis fies infame cadauer,
Et vos Praesecti ignauam mactate cateruam,
Et Parthi & Medi distant, Persaeque fideles ,
Vincendum, aut vitam probrosa morte piandam, Pergamus Reges, leuis est victoria Romae Infirmam cepisse urbem, de finibus orbis Pugnandum est, pendebit ab hoc certamine Roma Et victus eum Roma orbis : nec lentius ira Succensi exclamant Reges, quaenam illa superba. Trajani ambitio Eoas ambire coronas
Et vectigalem Romae submittere solem h
105쪽
Vincendi nunc tempus adest, nunc publicus hostis Regnorum praedo, mundique utriusque t7rannus Vincendus, nostroque procul pellendus ab orbe es SΤutores estote orbis, lolisque patroni, Sol noster vult esse cliens, & subditus orbis. Quid Romae & nobis, quid in orbem Caesar Eoum, Et Placidus quid iuris habet, victusque Lucullus, Et Crassus, Lepidusque docent quid iuris haberent; Vineamus solitos vinci, & ne Roma redire Audeat, occiduo Romam vincamus in orbe , Haec pugna ostendet Romam, & victoria ducet. Tres Reges bello assueti cum mi Iite pugnanr, Quid timeat sub Rege cliens, sine Caesare pugnat Romanus miles : vinci Trajane tImebas, Et tamen hoc probrum est, ne Rex vincatur abe', Praesentemque mori Regem eum milite laus est, omnia nobiscum pugnant, elementa, Diique,
Naturaeque aut hor Mitras, authorque Deorum,
Et pugnam brura ipsa iuuant, visque, leonesque, Et Romae, & sociis populis ignoti elephanti. Ite elephantorum domini, pugnate priores,
Attonitos turbate hostes, nos territa monstria Agmina caedemus gladiis, serroque metemus. Succedent ursi audaces, magnique leones ,
Discerpentque hostes timidos, morsuque vorabuntst Nos spolia occidui mundi, Romaeque legemus. At Placidus blando socios sermone salutans et Ergo, inquit, pugnare audent, pugnemus amici, Et victos vincamus ad Euc, haec ultima pugna est, Roma hodie mundum vincet si vincimus hostes :Ignaros belli Reges, aciemque sugacem Aggredimur, iaculis pugnant, leuibusque sagittis, Et fugiunt timidi, & tergo non pectore pugnant , Excipite emissas objecto umbune sagittas, Hastisque & gladiis fugientia figite terga, Immittent in castra seras, ursosque. leonesque, lum a
106쪽
Immanesque lygres, & praegrandes elephantos :Αt vinci possunt elephanti, ursique domari, EIos vicistis tygres, saevosque leones, Virtutem monstra ipsa timent. Macti ergo sodales, Vincite iam victos hostes, Sc vincite mundum ;Αccelera Trajane viam, tibi mundus uterque, Et Ganges, Indusque patent. Dixerat, armatusque elephas producitur ingens, Impositum dorso castrum, castroque capaci Inclusain gestans aciem, quae tela per auras Projicit in densas casu ruitura phalanges; Aspectans armatam aciem sera bellua barrit,
Et furit, & mortem irato clamore minatur.
Nec procul iratus leo cauda suscitat iras, Rugitque, de rictu, de plantis iam proterit hostem Nec longe ad cornu laeuum producitur ursus, Luctari solitus, primisque apprehendere plantis, Et suffocatum discerpere dentibus hostem. Ut vidit Placidus variarum monstra seratum, Macti, inquit, socij, possunt haec monstra domari: Vos Arabes, dc vos herbas, plantasque Sabaei, Quosque elephas horrere solet nouistis odores, Hos vacuas sparsim succos iactate per auras,
Quos ubi gustarit longo promulsidis ore,
Ebrius ad Parthos elephas, Medosque recurret, Et dominos olim Parthos, nunc proteret hostes. Nec mora, vicinas implent suffitibus auras, Haurit odorem elephas, Sc plenus odoribus haustis Suspirat, lentoque gradu celerique mouetur, Ebrius, & dormit vigil, aut dormire videtur. Hic te hostis Ramire vocat, tu interfice monstrum, Et plures victo monstro superabis in uno. Obseruans gres umque ferae, motumque Ramirus, Accedit sensim, & proboscidem odore madentem Vulnerat, & mediam ferro praescindit acuto,
Scilicet euigilans depulso bellua somno , Ed
107쪽
Et plagam planta attrectans, & sanguine rorans, Insequitur fugientem hostem, laniare paratus Unguibus, & stratum irata supplodere planta. Iamque tenebatur, sed mutata arte Ramirus Ingressiis latebras vasti sub fornice ventris , Extrema vastae molis se protegit umbra. Intra hostem latitans hostis, tum corpore prono Obseruat gestus omnes, motusque elephantis, Et sequitur, partesque agilis se voluit in omnes, Defellus tandem pronis incedere membris,
Arrepto sensim gladio ferit ilia ventris , Et secat, emissus lato de vulnere sanguis
Effluit,& late terram, pronumque colorat Ramirum,languet tandem titubatque elephantus Ramirus casum metuens, pondusque ruinae
Exilit, & molem impellit iam sponte ruentem , Sternitur,& procumbit humi, moriturque elephantus, Inclusus dorso miles ruit, armaque tradit; Ramirus plausu excipitur, plausumque meretur.
Nee procul apparet saeuus leo praelia spirans,
Hie loricatas cernens ex ordine turmas,
Et scuta, & clypeos, regales eXcitat iras, Renesque excutiens, & cauda terga flagellans,
Arrectisque surore jubis , rictuque patenti,
Rugit, & insuetos rugitu territat hostes, Et Regem se voce probat. Quis strenuus audet Regali, clamat Placidus, contendere pugna Prodeat, & velox prodit generosus Alexis, Arrectasque jubas colli, rictumque patentem Aspiciens, dextramque parans subito impete eollum Arripiens, gutturque premens, faucesque patentes occludens, dextraque premens vitalibus auris Intercludit iter, vitaeque obtruncat hiatus. Vt sensit leo se collo ac ceruice teneri, Scilicet arrectis plantis assurgit in hostem, Exertat dentes, unguesque extendit aduncos, Luctatur,
108쪽
Luctatur, prenditque hostem, & prosternere tentat, Et pugnat qua parte potest, sed cautus Alexisci Aersum retinet corpus, collumque, caputque Ne noceat, de X traque premens, totaque sinistra Sumo cat luctantem animam, mortemque timentem et Deficiente anima, corpusque & membra rigescunt.
Et languet sensim, & pallet, nutatque, tremitque, Et caderet, nisi nutantem retineret Alexis; Exhaustum tandem, & sensu, vitaque carentem Projicit, & caput abscindens, hastaque cruentum Assigens, Parthis monstrat regale trophaeum, Et posse ex hasta vivos pendere leones, Victorem amplectens Placidus laudauit Alexin, Laudauere omnes, litui cecinere, tubaeque. Nec longe gradiens ursus, patulo ore cruentos Exertat dentes, vi gressia prouocat hostem,
Aspiciens Placidum Diorix hunc poscit honorema Noui, inquit, vires ursi, fraudesque, dolosque,
Fallam artes ursi, nec me fera bellua fallet. Nec mora, procedunt aequis incessibus ambo, Arrectisque vrsus plantis, apprehendere collum, Et medios amplecti humeros, pectusque parabat, Succussumque hostem valido prosternere casu, Et stratum plantis terere, & proscindere dente. At dum ursus tentat primas attollere plantas, Arripiens collum Diorix. villosque prehendens, Iusilit in dorsum, & stringens pendentia crura, Arte noua plantis vrget stringentibus ursum, Ille furens equitem saltu dor loque fatigat,
Et furit, & rictu tentat mordere se fleXO ,Αt Diorix villos capitis, collique prehendens ,
Et mordens, dextraque premens, totaque sinistra, Insuetum moderatur equum; tum tempus utrumque Debile compressis repetito verbere dextrae Percutit, obtunditque caput, mollesque meatus
109쪽
Tum vero ferrum arripiens jugulo imprimit ensem,
Et repetens gemino transfigit Vulnere guttur, Deficiunt sensim vires, & deficit ursus, Profluit effusus cruor, & cum sanguine vita, Desissens Diorix victor pede proterit Vrsum, Plauditur, & totis Te sonat victoria castris. Irati Reges victum cecidisse leonem, Ingentemque vrsum, bellatoremque elephantum,
Exclamant: Ergo densas per inane sagittas Projicite 5 see ij, quae portante impete sursum,
Pondere natiuo recidant, hostesque trucident Subjectos, & ne ulla cadant innoxia tela, Inficite insuta letiralia tela Veneno, Cum telis mors ipsa cadat, perimatque cadendo. Protinus innumeris offunditur aethra sagittis,
Et telis pluit infusis lethalibus aether. Qualis ab aestiuo, brumalique aere grando In montes, sylvasque cadit, fit in aethere murmur, Sylva tremit, rami in partes & frusta secantur, Agricola & taurus fugit, & nisi lanea vestis
Protegeret, morerentur Oues, pastorque perirer.
Haud aliter densis aer pluit undique telis, Nec miles quo currat habet, galea, ensis, & Vmb , Et clypeus tectu in est, hac se vix protegit umbra. Postquam cessauit nocuis pluere aethra sagittis, Nunc animis, inquit Placidus, nunc ense, manuque Pugnandum est, locij, selix erit ordine pugna, Quisque locum observet, vincit qui vincere nouit: Vos Arabes,& vos agiles equitare Sabari, Ite leues, Parthosque equites, Medosque fugaces, Et Persas, hastisque viam, gladiisque parate. Haec tua sors Princeps Helene obseruare Phraatem,
Et vinci Rex ille potest: Tu sortis Hydaspes
Arsacidem vince, Astyage S mea prouocat arma. Haec Placidus, verum Astyages clamore superbo,
Vincamus Reges clamat, vilioria nostra est, Primus
110쪽
Primus ego totam vinco cum Caesare Romam, Trajanum voco TraJanuim; simul exit in hostem Extra aciem solus, cingit latus aureus ensis, Hastam dextra gerit, toto furor emicat Ore .
Subsultans sonipes albus, spumatque, furitque. Et quatit irato terram pede, & euocat hostem Audiuit fastum Placidus, gestuque modesto, Trajanum appellas, ego quamuis aemulus impar Supplebo tamen, & Trajani ulciscar honorem, Ecce adsum, pulchrum est magno cum Rege duellum. Et tu, inquit, pugnare audes cum Principe miles, Trajanum volui, & Regem cum Rege poposci, Pugnabo tamen, & famulum pro Caesare vincam, Et pro sole umbram e Placidus, sum Caesaris umbra. Et tenebrae lucem, & solem saepe umbra fefellit.
Iamque accedebant; acies utrimque paratae
Certamen spectant, & palma Vouetur Vtrimquet, Et victor tamen unus erit ι sic spectat utrimque Agmen apum, si parua licet componere magnis, Aeriam Regum pugnam, pro mellis honove: Procedunt ambo Reges extra agmen utrumque Et stimulis, bombisque micant, fugiuntque,fugantque, Et redeunt, totisque infligunt vulnera rostris.
Interea turba Vna tremit, tremit altera turba,
Et tacito sermone vovet: sic hostis uterque Expectat pugnae euentum, & victoria pendet Impatiens irae Astyages prior ore superbo, I sonipes clamat, celer ille excurrit in hostem Subsultans,& pene volans, Rex impete magno Auratam vibrans hastam, & iam proximus hosti Conatu ingenti Placidum transfigere tentat.
Inflexit corpus Placidus, plagamque fefellit:
At non effugies iteratum vulneris ictum, Rex ait, & lateri telum intorquere parabat ;Subsultans equus, & Regem attollensque,mouensque,