Petri L'Abbe' è Societate Iesu Eustachius seu Placidus, heros christianus poema epicum, ex legibus antiquis & nouis. Eiusdem Panegyrici, Syluae, & Eclogae, Miscellanea, Solitudo, editio secunda, erratis quibus scatebat purgata

발행: 1672년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

H8 PANEGYRICI

Et saepe excussi nexus, ut sponte perirem In damnum generosa meum ; sum causa ruinae Sola meae, nec scala tamen sum causa salutis: Intus agit, firmatque Deus, sequor ipsa vocantem Non praeverto Deum. Sic nobilis aeris hospes Ales Apus, sola ex patriis delabitur auris, Descensum natura iuuat, pennaeque ministrant ;At reuocare gradum, & patrio se reddere caelo Sola nequit volucris, et ephirosque expectat & auras. Supplentemque pedes statum, remisque repandis Alarum captat flatus, aurasque iuuantes, Et reducem caelo facit ales, & aura volatum. Sic ego non sola alarum virtute resurgo, Et sola virtute cado.

Gratia uniuersim.

Tu quoque diuinas enarra Gratia dotes, Et vires describe tuas ; mihi spiritus, inquit, Est Pater, hic gemini postremus origine puncti Aecipit exhaustam Deitatem, & Numine pleno, Cui spiret similem non inuenit intus amorem: Hunc ego faecundum facio, spirataque dicor

Gratia, communi quamuis inlpirer amore, Et totus sit causa Deus. Altera causa mei Christus, meme ille resecit Dum meruit, meritamque humano reddidit orbi.

Conjugibus mundi primis, & Regibus orbis Me Deus aeterni pignus donauit amoris, Haeredesque sui fecit, dum foedere pacto Haeredes dedit esse mei; si pacta fideles

Seruassent, proli fueram promissa futurae, Haeredes factura Deos; peccauit Adamus, Et grauida gestans in libertate futuram Progeniem, inclusos hoc laesit vulnere natos Quo Patri nocuit, crimenque vocatur origo,

ille

132쪽

Et scelus est hominem nasci: miseratus Adamum Alter Adam , laesi reparauit iura Parentis, Et verbo carni unito, carnemque redemit, Placauitque Deum Deus; huius faedere pacis Reddita sum terris a duplexque amissa Parenti Restituor terris duplex ; pars altera nostri Est habitus, figi tque gradum, crescitque merendo, Haeredemque animum diuino munere complens, Pene hominem facit esse Deum. Pars altera lux est. Et radius qui praeueniens, comitansque, sequensque Excitat humanam mentem, attollitque iuuando: Ac velut exudans imber pervadit hiantem Terrae uterum lenetratque sinus,siccasque medullas, Et sterilem complet foecundo Iemine.vulvam, Telluremque facit matrem, si sertilis imbri Succedat scilia radius, qui semen alumnum Excitet, & vires addens per hiantia claustra Impellat, trudatque foras; sic Gratia menti, Et calor, de pluuia est, libertatemque parentem Prole facit diuina, & Caeli iura merentem. Hic meus in terras reditus; narrare labores, Et pugnas, atque arma placet, victique triumphos Humani Arbitri j, vincit dum vincitur a me, Dum superat cadit, & geminae fit causa ruinae, Et me dum perimit, mecum Perir,

Gratia si ficiens.

Principio nulli mortali Gratia desum Suffciens, emit toto me sanguine Christus , Et satis est mundo ille cruor ; sons esset auarus bi flueret paucis, & sufficit omnibus unda. Et nulli se Lympha negat. Vule omnes seruare Deus, nullique parauit Poenas ante scelus, praecessit Olympus Auernum, Vltoremque Deum miserans Deus: At quis Olympi Speret

133쪽

1ao PANEGYRIC .

Speret iter. tentetque gradum, si Gratia desit Sufficiens, spiransque animos, viresque ministrans, Et faciens, monstransque viam. Nee iustas homini poenas Deus inseret ultor, Quod titubet qui stare nequit, nec iusta iubebit Si superent iusta arbitrium, nec Gratia vires Suffciat, tendatque manum, .& comitetur euntem, Et iussum moderetur iter : sic Alitis haeres Fulmines, nondum instructus vibrantibus alis Prodire ex nido nequit, & pendente cubili, Ni Pater exponat Caelo, attollatque volantem, Solisque opponat radiis, nidoque reportet Infantem, & socias infirmo accommodet alas: Ni faeiat sceptro innocuus privabitur haeres, Et probrum genitoris erit.

Hie meus ille labor libertati addere vires, Ut possit, si posse velit ; nec me ista grauaret Cura ministeri, si prompta audire voluntas, Vellet iussa sequi, sed saepe oblita salutis.

Saepe memor, ridet nutus, & verba monentis ;o quoties monui errantem, bland ue prehensam Restitui 3 quoties stimulis, flagrisque cecidi At quoties Domino arbitrio, fraenosque momordit, Et stimulos fremitu, & saltu calcaria risit Quis numeret quot probra tuli, tristesque repulsas Nec tamen abstinui monitis, imitataque Christum Morte sua complexum omnes, nullique negantem lEt vitae, & mortis meritum, sic omnibus ipsa Auxilium, viresque nouas inspiro, libensque Tot mortes quot probra sero.

Gratia escax.

Ast ego victilees effectrix Gratia lauros, Et palmas inuicta sero, nunquam obstitit hostis, Di temper potuit 3 sua vulnera laeses amauit,

Effeci

134쪽

Esse ei ut vinci vellet, vicique volentem. Quas autem insidias, cassesque, hamosque tetendi Arbitrio, ut falli vellet, neque falleret hamum, Quem semper nudum expoliti, ne caeca Voluntas Eligeret quod non videt, affectuque coacto Libertas rueret praeceps, atque impete caeco , Et vellet quod nollet amor. Propterea e Xploro nutus, flexusque, recessusque Humani Arbitri j, quid amet, quid vellet amare, Quid cupiat dum nil cupit 1, affectusque futuros Aspicio monstrante Deo, & pendentia Vota, Et libertatem volituram reddo volentem, Dum praeeo, nutumque sequor ; nec cogitur ire Libertas quae sponte venit , nec lactea erba. Et molles aditus, & congrua tempora fandi, Arbitrium cogunt, praeuidi pondera, nutusque, Et vacuos, nudosque sinus, & amabile semen Injicio, quo sponte sua grauidata voluntas, Communes mecum foetus parit ; ac velut arcem Providus explorat ductor, qua parte struendus Agger erit, qua parte eludet verbera murus, Admittetve globos, ubi subterranea fossia Pulvereum excipiet semen , quo vulnere flammae Erumpent, fractasque voment ad sydera turre Plura quoque explorat ductor, curaque sagaci Ante capit capiendam arcem : sic Gratia victri Arbitrij nutus, atque hoc discrimine capto, Obsideo volituram arcem, expugnoque volentem. Non tales Salomon artes describit amandi, Nec tales sponsi & sponsae meditantur amoreS ,

Has ego dictaui insidias, & cantica scripsi,

At noster cautatur amor.

F. Concordia

135쪽

I 22

PANEGYRICI.

Concordia gratia , ct Liberi Arbitriq

imbra. Hae e ego de vobis sensi , & concordia vestri Vna mihi doctrina fuit: gerit utraque sceptrum, Utrique imperium seruaui, & iura coronae, Et fines utrique suos: nec gratia victrix Arbitrij regnum minuit, nec victa voluntas Imperij iura amittit, communibus armis Vincitis, & palmam victrix, & Victa meretur.

G bellum superis dignum i o concordia felix lEt gemini pugnant hostes, & Vterque triumphat, Et palmam superatus habet. Nec Gratia tantum Effici*ns addit robur, dextramque juvantem, Ipsa etiam vires inspirat, dc arma ministrat Gratia sufficiens, possetque adjuta voluntas Vincere si vinci vellet; nec defuit Euae Sufficiens virtus ementiti ora reuelans Serpentis, fictosque sonos, & callida verba ;Et poterat pomum ridere, Deosque futuros, Et victrix Diuae instar erat; tentauit Adamum Promissa in pomo Deitas ; & Gratia fraudes Explicuit, virusque latens, sed foemina vicit, Et pejor serpente suit: sic Gratia semper Efficiens vincit, sic semper vincere posset Gratia sufficiens di, quod semper fertilis illa, Haee semper sterilis, sterilem facit una voluntas, Foecundam non sola facit. Haec ego dum docui, quis nunc Ian senius audet

Doctrinam violare meam ὶ cur rumpere nomen,

Partirique fidem ὶ scripsi quod Roma probauit,

Et damno quod Roma negat; cur quaerit amicum

Ypra Augustinum, si Roma opponitur Yprae, Aut Ypram nisi Roma probat Z fraus illa, dolusque est Velle

136쪽

Velle Augustinum A uctorem, ne sentiat hostem. Quid mihi cum monstris fidei, qui monstra subeo Antiqua, & monstris indixi bella suturis 3

Venturosque hostes vici praesentibus armis, Vincendique artem docui: cessate Lutheri, Caluini. Beraeque noui praeteXere nomen , Doctrinamque meam, nec diligit haeresin umbra, Atque Vmbram timet illa meam : die Gratia verax, u quoque Libertas an verum dixerit Vmbra.

Gratia ct Libertas.

DiκIsti quae nune oculis sine nube beatis, Ita Verbo splendere vides, speculumque tueris, Monstrantemque Deum speculum.

137쪽

LUDOVICO XIII.

CARMEN PANEGYRICUM

ob expugnatam Rupellam.

PARS PRIMA.

APPARATUS AD BELLUM, o factiosa rebelgium confidia , haeresis Rupes, furit , rebellionem consiulit, in Angliam traiicit, bellam suadet, ridie Volcas dum petit, Lugdunum peste Ἀ-

scit, Nemausum turbat, Rupesiam redit, unde dum nuntius Anglus redibit capiendus praedicitur.

φE ANTONICI Domina oceani, Regina rebellis Rupellae,Allobrogis proles, & Alumna Genevae, Haeresis, ut fama vulgante, & conscia corda Flagitij stimulante metu sibi bella parari Sensit & vltrices poenas. Nunc haeresis inquit Grande aliquod molire nefas,quod erimine partum est elue,uI sectere imperium ι quid lenta veretis An

138쪽

pANEGYRICI. 12s

An scelus, an Regem λ magnae haec ludibrἰa mentis, Cui semel in ludo Deus est; ex quo impia Regem, Et graue praegnanti excussi de pectore Numen Nalla animum iam culpa grauat i, mihi Numinis instar Arbitrium,& viiij ac virtutis norma libido est :Quod si quae virtutis adhuc per lumina mentis Elamma micat, bello intereat ; fit martia virtus Quod pacis graue crimen erat ἱ macte inquit ErynnIs, Quid metuis 3 si prema licent cui extrema parantur Z Vndique silppetias coge, Undique sydera,terras, Atque Erebum sub signa voca, quodcunque fauebit, Hoc Regem, Numenque puta : si desit olympus,

Tartarus auxilio veniat, cui noxia virtus Huic crimen Deus esse potest; mors, funera, caedes,

Pestis, δι inno euae ditissima nomina pacis Saepe inclinatis sunt prospera nomina rebus. Dixit,3c horrendum infrendens tota vi be rebelles In Regem sutias despumat, prima veneni Incantamenta afflati sensεre Ministri, Gens impostorum est alienae addicta ruinae, Cui fratrum pretiosa fides, virtusque, salusque, Vitaque praetentae luduntur imagine sormae. Hinc viduam Matrem petit, huic duo pignora lecti, Eurusque & boreas, nec inani nomine dicti, Hos mulier vana ad dextram laevamque locare, In medio ipsa velit solio Zebedaea sedere ,

Haereticae tria fulcra domus y haec regia votat aere sis, & sacros regnandi exsuscitat ignes. En ait, aequales vobis fortuna coronas, Et triplex diadema parat 3 qui maximus annis Australes Volcarum oras, Albamque,Nemausumqu2Imperio regat, & Romae monimenta vetustae Euertat, statuatque nouae mi steria Romae; Oceani fines Aquilo, terrasque natantes, Littoraque & regnis trabeat vicina Britannis, Rex minor Oceani: Rupellae Regia Mater.

139쪽

116 PANEGYRICI.

AE ternam Imperij sedem, & Capitolia fundet,

Ipsa orbi Papa,& Mystes oracula reddat, Gallia Caluino credat, Rhenusque Luthero. Haec mea metis, & si pendentem euoluere nubem Bellorum liceat, vobis haec aurea fila Lanifieae, triplex properant diadema Sorores; Ecce sed in vestram armatur iurata ruinam Gallia, praetentas instigat Roma querelas, Exequitur rubeus Cardo : ReX credere pronus,

Et facilis quocunque sequi; gens prodiga vitae Nobilitas, rubri sequitur vexilla galeri, Et pax in trabea, totumque in Cardine bellum est.

Opponenda armis sunt arma, altaribus arae,

Romanae Rupella petrae, Rupique tuendae Patroni tutela orbis ; si calce superbo Subjectum proculco solum, inclamatus ad arma Tartarus, & iussi surgent ad bella Gigantes: Sed nihil auxiliis opus est, cui publicus aether Militat, Oceanus famulas ad iussa procellas, Et vectigales aduoluit ad ostia fluctus rQuid claudi Rupella times, cui mundus aperto

oceano, latoque fluunt Elementa canali Quare age Rupclla generosa includere Mater, Oceano volitet Boreas, ego Regna Britanni Perlustro, hinc Volcas adeo, Rupemque reviso. Haee ait, & blandum inspirat per membra venenum , Infremuit Mater, pestemque admisit amicam. Infelix mulier, magni infelicia partus Pignora i magnanimae quae non decora inclyta famae

Ferretis si rectus amor vestra arma moueret, Nunc mendax vos Zelus agit, nunc bella parantur,

In quibus & vinci turpe, & victoria probrum est. Eia agite, & Regi heroi s vos subdite vestro ;Tunc ego praeteritae delebo opprobria famae, Et Matrem, natosque, & auitae laudis honores, Transcribam memori ventura ad saecula laude. Interea

140쪽

Interea Oceano furiata excedit Erynnis, Fatalis quacunque inseri vestigia plantae, Fatalis spargit lethalia grana veneni: Contactu intumuit pelagus, videre natantem mantonicae ripae, Visuque hausere venenum; Itius obstupuit portus, dumque eminus alba Lilia miratur picto efflorescere dorso, Non inquit pietas, non haec tibi lilia virtus Impressit tergo, non hic decora illa geruntur, Periurae memini voluisti imponere fronti Hoc scelus. & tergo insculptae vestigia culpae; I mala in extremos nunquam reditura Britannos. Ipsa Anglos penetrat gestus mentita decoros , Nobilis incessum Franci, barbaeque trisulcum Cuspidem, & errantes humeris, colloque capillos, Oraque, millenoque oculatas lumine vestes, Hoe tantum dispar, iusti haec mendacia vultus, Nu Francus mendacis habet ; tum sorte recentis villerius nondum deterso puluere probri, Aptabat laceras Raeana e clade carinas, Relliquias Schomber te tuas, tua fortia facta Toeras, Sc praelusa meae certamina Musae. Sollicitum,& moestae tergentem opprobria scontis

Sic eques aggreditur, quid te dubij alea Mari s

Sollicitat λ casu Francus, tu marte secundo

Vicisti, quod nox hosti, quod profuit aestus

Oceani, quod non nocuit temerarius error, Hic ludus sortuna tuus ; quod nauibus aequor, Quod per te alitibus fuerit vix peruitis arer,

Quod bello accisae vires, quod turpis egestas, Dedendae leges, & faedera scripserat arcis, Haec animi sunt signa tui ; sed vicerit hostis Hoe si vieisse est Raea excessisse B itannum, Haec reditu delenda fuga est, non altera Raea Est castris vallanda tuis, Rupella tenenta est, Illa tuos supplex ad propugnacula Pardos

SEARCH

MENU NAVIGATION