장음표시 사용
121쪽
Sponsus ego, & lachrymans carae dedit oscula sponta, Et voces suppressit amor ν succlamat Aristus: Si memor es Placide, haec olim ventura Thadaeus Praedixit vates, vicinae habitator Edessae, Et sponsam sponso reddendam, & pignora matri, Et bellum,& causas, tempusque, locumque notauit, Sub patre pugnantem prolem, ignotamque parenti. Ergo quaerendi juvenes, vel deteget aeras, Vel iuuenes ipsi forsan sua nomina dicent, Et matris multum, & fors an plus patris habebunt. Recta mones, inquit Placidus, tu Mater alumnos
Agnosces melius, forte illos duxit Hydaspes,
Et commendauit Clemens, ipse inter Ephaebos Admisit juvenes ambos, nec dissonat aetas,
Et vultus placuere mihi; accersatur uterque.
Vt juvenes vidit Placidus, speculatus utrumque, An inquit fratres estis, quae patria vobis Dicite, quod nomen qui vos genuere parentes ξTu maior natu, narra, dumque ora reibluit, obseruat vultum mater, vocemque loquentis, Et pater obseruat socium, eXploratque tacentem.
Vix, inquit, patriam noui, elarissime Princeps, Non genus & proauos, non ipsos nosco parentes, An socij, an fratres simus, vix arbitror esse, Hic genus, & nomen dicet, mihi nomen Agapus, . Si patriam memorare jubes, incertaque fari,
Ni fallit me fama loquax, mihi patria Roma est,
Nomen erat patri Placidus, matri Theopista, Sic saepe audiui patrem, matremque Vocari, . Et paruus mihi frater erat, sed nescio nomen. Tres annos emensus eram, nisi tempora fallunt, Adductum ad quemdam fluuium liquere parentes, Aut ego deserui, vicino e eolle leaena, Accurrens stimulante fame, absorbere parabat, Subsistit tandem, & puerum miserata gementem,
I urgentes gemma. infanti ostendit, & oti Applicuit,
122쪽
Applieuit ; trepidans,siccoque ardore laborans, Turgentes pressi mammas, atque ubera laxi, Et marris de lacte bibi ; persuncta leaena Munere nutricis, forsan reditura recessit: Sed factum admirans vicini pastor ovilis Accurrens, vidit puerum, & miseratus in aedem Traduxit propriam , &sponsae commisit alendum Suppleuitque patrem, & conjuX suscepit alumnum, Non ingratus ego bissenis circiter annis Pastoris munus gessi , placuique colonis, Grandior effectus veniam a pastore poposci Quaerendi patris; ille ensem donauit & arcum, Per nemora, & montes nullo ductore viarum Ch. nam casu veni, illic turba virorum Damnata exilio decisa e montibus altis Marmora scindebant, lapides etiam ipse secaut ι Illi e Clementem vidi, de vertice collis Designatum agni plantis educere fontem, Haec sitiens omnis populus miracula vidit, Hos latices etiam ipse bibi, & miracula sensi , Hic me Clementi sensus devinxit, & ille Me famulum admisit, Princeps donauit Hydaspi, Me tibi donauit Princeps, tu caetera nosti. At tibi quod nomen, quae patria, quive parente S ὶ Enarra juvenis : Dicam clarissime Princeps, Pupe vidi puer, & possum meminisse biennis,
Haec aetas non maior erat cum fata parentem Eripuere mihi, meque eripuere parenti, Nomen erat Theopus, se voce vocabar amica,
Deliciae genitricis eram, patrisque voluptas, Roma mihi patria, & clari genuere parentes, Mutauit fortuna vices, ex diuite pauper Effectus pater, externas pergebat in oras, Et me saepe humeris, de collo saepe gerebat, Ducebat fratrem genitrix, gressumque juvabat.
Post aliquot soles ad magni fiuminis oram' Appulimu h
123쪽
Appulimus , deinceps quid factum utrique parenae Ignoro, de me haec fidi dixere coloni, Expositum ad ripam fluuij audiuere gementem;
Mox saeuam ad pueri lachrymas, & catius odorem Vicino de colle lupam prodire furentem, Iamque propinquantem spectant , Verum ecce colonus
Proscindens terram exclamat, grandemque molossum Latrantem, morsumque lupae, mortemque minantem
Immittit, sequiturque armatus stipite longo ;Iamque ibat, fugit solitum lupa territa in antrum. Et praedam agricolae nunquam reditura reliquit. Ille sinu amplectens infantem asportat in antrum, Enarrat factum,& sponsae commendat alendum :Bissenos exegi annos pecora inter δέ arua, Et famulus vaccas, taurosque ad pascua duxi;
Agricola obseruans genium, molesque animumque, Expertumque diu natum ad maiora putauit, Tandemque instructum monitis permittit abire, ,
Et gladio, & funda, & jaculis donauit ae arcu.
Post humiles grates habitas, oblataque Vota, , Hospitio tandem, villaque egressus agresti Haerebam incertus vitae, ignarusque viarum, Ter caelum aspexi tristis, ter poplite flexo Numen adoravit pronus, comitemque poposci. Nec mora, formosus iuuenis, puto ab acie lapsus' Promisit comitem qu eunque accede Ie Vellem, , Ad genua ex humeris pendebat caerula vestis, Ne ventum exciperet, stringebat Eona fluentem, Caesaries neglecta caput, eollumque tegebar,
Huic ego me famulum addixi quodcumque juberet Et comitem quocumque iret , iubrisit amanter , Non famulus, sed frater eris, simul ibimus, inquit, Chelsonam pergo, & caros inuiso sodales, Damnati exilio lapides ω marmora scindunt, Romanae fidei testes; & marmore digni;
Ipse etiam Clemens Romani distoi ouilis, Successor
124쪽
Meeessor Petri, petras & marmora scindit, Huic ego te tradam domino, fideique magistro.
Ivimus, an per aquas, terrasqu , aut aera Vecti. .
Nescio, Clementi me commendauit alumnum, Et me deseruit, rejecitque ire volentem, Et puto caelestes velox revolavit in auras,
Invisusque fuit , Clemens me adjunxit Agapo, Huic ego fortunam dixi, narrauit & ille, Et similis sortuna fuit, seruiuimus ambo Clementi, nos ille pari dilexit amore:
Hic fratres nos fecit amor, miracula sontis Vidimus, & sacras dudum potauimus undaSν-Haec nuper sontis miracula vidit Hydasipes , Heniochus Princeps, & saeris credidit undis, Huic nos armigeros Clemens donauit Ephaebos DDonauit nos ille tibi. Tu caetera nosti. Haec dum miratur Placidus, vatisque Thadaei ,
Verba animo reputat, tacitus miracula adorar,
Et credit quae non caperet, nisi facta videret, Et Christum fecisse putat, maioraque sperat. At juvenes, orat Theo Pista, ostendite dextras, , ostendunt, videt illa cruces E languine rubras, . Ad commissuram pugni, sinesque lacerti Admirans, crucibusque sacris pia basia libans. .
Has eg0, ait; punxi venas, haec vulnera feci, Impressique cruces, postquam inter cornua Cervii Apparens Placido pendens eκ arbore, Christus, . Promi sit Patri, M Natis crucis asma, mihique,
Promissis nune ille stetit 3 Procumbite Nati, Hie vester Placidus Pater est, agnoscite Patrem, Haee vobis Theopista parens, data basia matri. At Placidus genibus pronis, S supplice vultu, Numen adoremus Christi, venerandaque sgna Arboris, ex qua aut hor vitae Deus ipse pependit. . o nos selices quos per miracula Christus .
Diuisit. iunxitque simul, selicia sata, .: si i
125쪽
Si liceat quondam pendere ex arbore Christi, Proque Deo moriente morit sata illa beata Christe ostendisti Placido, fata illa vovemus.
Suppressit voces amor, admiratio muta, . Et lachrymae, & laeti dixerunt eae tera fletus.
Dissicile angustis retinentur gaudia te is, Scilicet erumpunt, & publica reddere gaudet Fama loquax, totis vulgauit garrula castris Venisse uxorem Placidi, multosque per armos Amissam prolem ad carum rediisse parentem. Tum vero ad Placidum ex tota concurritur vIbe, Laetari Proceres belli, gaudere Τribuni, Turmaeque, & laetae passim eXultare cohortes: Nec celare potest Placidus, nec Vera tacere, osterila est conjux, dedit, accepitque salutem, Et placuit simplex habitus, neglectaque forma, Et juueues Patri ignoti, cum iussa parentis Exciperent alacres, palmasque ex hoste reserrent. Admirari omnes sortem, & miracula sortis, Narrati Placidi fortuna, ex diui in pauper, Eκ duce cultor agri, ex agro reuocatus ad arma, Militiae Princeps , alter sub Caesare Caesar. Inquiri rerum causae, euentusque, vicesque, ostensus Placido cerui inter cornua Christus in cruce dependens, & crux promissa videnti, Laudari virtus Placidi per dura laborum , Per probra, jacturas rerum, poenasque, clueesque, Auri instar per fornaces, ignesque probati, Exemploque Dei victor post omnia victa, Laudari Cntistus, per damna, per aspera fata, Exercens meritam Virtutem, & praemia reddens, Hoe demum est Christum esse Deum;nec vana fuerunt Verba ducum, placuit multis exercita virtus Casibus aduersis, & compensata beatis, compensansque Deus. Placidus subjecit amanter.
o Proceres, o si fidei mysteria vcrae Sciretis.
126쪽
sciretis, vobis Proceres Deus unicus esset.
Christus homo , Christusque Deus: peecauit Adamus Humanae prolis genitor ; damnabile pomum
Gustauit pater, & nati sensere venenum sLaelaverat Pater aeternus, culpaeque piandae Nemo aequalis erat; nec soluere solus Adamus, Nec poterat debere Deus. Quis debita soluet ZAudiat humanum genus, & miretur amorem ;Humanam assumpsit carnem de Virgine Christus, Ut posset sub carne mori, mortalis Obi uir,
Placauitque Deum moriens Deus, & crucis arbor Peccati toleravit onus, mundumque redemit,
Christum hominem , Christumque Deum miracula
Haec Helenus Christi miraeula vidit Edessae, Haec ad Chersonam miracula vidit Hydaspes, Nune etiam verae fidei miraeula patrat Euxinis exul Clemen Romanus in oris :Haec Florus, Proceresque alij miracula credunt: Ο ei j hare mecum miracula Credite Christi, Ipse olim Gentilis eram, nunc credo fidelis, Expertusque crucem sensi miracula Christi, Et nati sensere mei. Has inter laudes optata utrimque salute Secessere duces, Placidus regalia tecta Cum sponsa & natis subiit, praecessit Aristus Et lautas epulas Matri, Natisque parauir. Accumbunt hilares, Placidus succedere sponsam Ad dextram jubet, & natos sub matre sedere, Fercula erant,lautaeque dapes,& persica vina , Laetitiae, & lachrymae, gustus, potusque fuere. Post epulas pene intactas, mensamque remotam sHis Placidum & sponsam verbis affatur Aristus: Seruatori hominum gratas expendite laudes, Qui vos ut regni socios caelestis adoptet
Conformes vult esse sibi, cruce regna redemir, Haeredes
127쪽
Maeredes vult esse crucis. Macti ergo sodales Athletae fidei, pro Christo magna tulistis , Vos grauiora manent; casus audite futuros. Quis tibi ad Edessam socium donauit Aristum, Scis Placide, at nescis quis sit donatus Aristus, Incola sum caeli ex geniis eaelestibus unus, Quos hominum eurae assignat Deus, hactenus es Tutelam curamque tui, nunc munere functus Ad caelum redeo ; Ad verba haec caelestis Ephaebi procubuere omnes timidi : nolite timere, Adjecit Genius, easus audite futuros. Imperli Princeps mortem Trajanus obivit, Crastinus haec cursor dicet, tu coge cohortes, Et Regem vixisse doce ; tibi miles amicus
Imperium deferre volet, tu sceptra recusa, Te regnum expectae melius, te Roma Vocabit, victricemque aciem Tarpeias victor ad arces duces. currumque tuum, lactumque triumphum innatanr eaptaeque arces, Urbesque receptae,
Tygrisque, Euphradesque fluent, lub imagine victi, Et Tyberim dominum agnoscent, Arbella rebellis, Et Tesphon capta, & Reges, captivaque regna, victorem Placidum Roma plaudente sequentur. At mundi quo spectat honos, & gloria fallax Post tot delicias, & publiea gaudia Romae Coguris dare thura Iovi,& si thura recuses, Thus & flamma Ioui fies, & vissima Marti. Verum macte animis Eustachi, haec ultima erux est . Crux olim promissa tibi, grauis illa ferendo Si solus ferres, solabitur ille serentem PQui dedit ut serres, fiet leue pondus onusto,
Partem oneris tolerante Deo; nec dura tacebo,
objiciere feris, ursi, immanesque leones Principio saeuire volent, dentesque parabunt, Rictusque & plantas, bc crura, unguesque recurvoS, Spectabit rabiem circus, metuetque theatIum , An
128쪽
At vos brutorum saeuas ridebitis itas, Mox ubi virtutem agnoscent, vos bruta timebunt, Accedet supplex ursus, pronique leones Incedent, & sacra pedum vestigia lingent, Succedet brutis immanis taurus ahenus Saevior inclusas inter praecordia flammas Ore vomens, illic inter flammantia tecta . Clauderis vivus, venter tibi carcer & aedes,
Et thalamus genialis erit. Quod acerbius igne est,
Et conjux tecum,& nati claudemur eodem Carcere, fumantis saeua inter viscera tauri. Nec tamen hic calcer Theopista, aut viscera tauri Te moueant, nec Vos juvenes hic terreat ignis, Mutabit naturam ignis, ros fiet amoenus,
Et poenae flores fient , & lilia flammae, Et taurus Matri & Natis illustre sepulchrum, Et Placido fiet bos nobile mausoleum, Et vivo sedes exit inter sydera caelo. Viuite felices, vos eaelum expectat x astra, Pugnantes laetus sipectabit ab aethere Chiistus, Et vires addet, promissaque praemia reddet, Et vos indigetes tellus ad vota vocabit, Et Romae patroni eritis, tutelaque mundi. Vincite, ego sedes patrias, caelumque reviso.
Dum vobis praesens aderam coenare videbat, Verum immortales genios alit altera mensa. Dixit, M in tenues velox euanuit auras,
Nec visus Placido deinde est, x ab aethere vidi
129쪽
VMBRA AUGUSTIN LPanerarisin libertatis o gratia , o
* M B R. A Augustini terras Irata reulso
lu6 vltura meum, violataque Gratia iraeeum, Laesaque libertas mecum redit: utraque dicet Doctrinam de utraque meam; sciat orbis oportet Mentem Augustini, falsas Iansenius umbras Supposuit mundo, Verax ego eorporis Vmbra, Atque antini docta Vmbra loquori . 1
Die age libertas, quales tibi Gratia dotes, Et quales Natura dedit γ mihi tradidit, inquit, Iimperium natura suum, me Gratia captat Assensus studiosa mei ; Deus ipse futuros Arbitrij explorat nutus, quid iola voluntas Eligeret, si sola esset, dextramque juvantem, Auκiliumque suum praeulsis nutibus aptat , Et
130쪽
Et nutus sunt nondum actus: praenoscit agenda, Et mecum peragit; posset subducere dextram Ne vellem, tota non posset cogere dextra
V t quod nolo velim, nolo quod nolo, votoque Quod volo, Reginam secit qui condidit Author, Nee Regina essem, si sceptra aliena gubernans Non estem Regina mei.
Non satis in laudem dixi, suspendere possiam, Et motus animi, & curas, & gaudia, & ipsum Arbitrὴ imperium A dum sic suspensa quiesco
Tunc operor, pensique expers operosa laboro , Et volo tunc aliquid dum nil volo ; scilicet ut Arbitrio, dum nolo uti, S dum .libera cessis Me dominam tunc esse probo: Plus aliquid dico, possum contraria velle, Et mortem, vitamque sequi, nocet ignibus unda, Et nocet ignis aquis, neuter mihi noxius hostis, Hostis uterque sita: fallax me saepe sesellit Vmbra boni, saepe umbra mali: neutra Vmbra coegis Arbitrium violenta meum : non si omnia sceptra Promittat daemon, non si omnia damna minetur, Invitam vis nulla trahit: falli Eua volebat, Et fraudi consensit Adam, si ustilat uterque, Staret uterque horti dominus, fortunaque mundi Staret adhuc, serpens terras morderet, & Orcum Mortalisque sator vitae succederet Astris Non yltra moriturus Adam: damnabile pomum Gustauit Pater, & Nati sensere Venenum, Dum tamen hae esca victa est humana voluntas, Libertas inuicta stetit, lapsique parentis Arbitrium in mediis tenuit sua iura ruinis, Exul Adam, liberque suit; miserique nepotes, Et reges mansere sui. Denique saepe vocat blandis me Gratia verbis, Et saepe illecebris victam trahit ire volentem , Si vellem uultis traheret .me Gratia vinclis,
