R.P. Richardi Arsdekin ... Theologia tripartita sive resolutiones polemicae, speculativae, practicae, controversiarum, & quaestionum, etiam recentissimarum, quae in schola, & praxi per omnia usum praecipuum habent. ... Cum novo apparatu ad quamlibet

발행: 1682년

분량: 559페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

1 2 Cap. I. De iistratur Lilartinis

favore snceris Dei eultoribus concessi i tot pcθα nae sacrilegis ac,perjuris repente irrogata'. Quaero enim', A qua virtute aut potestate prodierunt supra vim naturae tot portenta olim Patrata,dum divisis instar muri hincri hinc oce

an fluctibus populus Israeliticus , duce Moysi,m fundum maris alveum sicco vestigio trans misit aut dum Iosue, inVocato Numinis auxili a medio aethere prorcipitem solis cursum ex templo Denavit. Et ut propinquiora memorem, quo author Christus coram multis cstibus a Tarum e monumento , filium viduae e feretro

plures alios luce orbatos ad Vitam repente suscitavit, Qua vi, aut potentia plures alii Dei cultorcs omni aevo ad nostra usque tempora, paria superioribus prodigia orbi palam spectanda exhibueriant i oruerunt scilicet homines Potuerunt clementa , potuit is occulta naturae ad hujusmodi prodigia suffcere', quae omnem naturae potestatem manifeste transcendunt. Diu sane multumque universae Naturae opem implorabis , antequam ea opitulante unius diagiti vulnus momento obducas. Sed ne tam potenti argumento ad praestandum Numini fidem cultumque adigaris , haec opinia ut historias falsas,aut oculorum ludibria,

cum Machiavclio , dicere non erubesces. Verum non advertis te pariter insano ausu omnium historiarum fidem, lumanum Comme cium e mundo relegare Gesta Regum , aut Caesarum unde nobis nisi ex conscriptis majorum monumentis recensebis ot , si tecum insanire velim, repudiabo universa. ProfereStestes ac tabulas plurimorum Authorum fide ac testimonio ad posteritatem transmissa Dicam

illico falsas historias , fictas tabulas , omnia

52쪽

Religi necessaria. is

hominum astu& Daude odornata. Nulla ergo deinceps in tabulis , nulla intestibus , nullinhominum dictis aut fustis fides residebit. Quod aliud non est , quam necessarium vitae humanae

Commercium, Momnem probanda Veritatis Viam penitus intercludere. En quo devenit ista hominum Vesania , quae dum tentat e mundo tollere fidem divinam 'omnem pariter destruit fidem humanam.

Die Quari , Ex radictis aperte evincitur

quemlibet Dei agnitionem , cultumque libere emantem. recte inter homineffatuum, aut

amentem reputari.

V. ras ut demonstrem,assum principium a Philosepho traditum o Ethicorum ,

ab omnibus summo consensu receptum Quod universis videtur,id verum esse debet. Hoc enim principio sublato , facile negabo , bonum esse Vivere malum mori . mel dicendum dulce se amarum. De hoc autem si dubitavero tuus illico appellabor , quia hoc universis Videtur natura ipsa loquitur , me scilicet dulce, se vero amarum esses Nam ut verissime Tullius , de quo omnium natura consentit id Verum esse necesse est. Nunc ulterius sebsumor Atqui universis mente sana praeditis semper vi detur, semperque visum est , dari in mundo a Iiquod Numen debita religione colendum.Con nat enim ex omnium gentilam historiis , et in Ientae fuerint nationes quae vitam duxerint sinoe

domibus , sine vestibus , aliisque hominum com modo

53쪽

r cap. L Demonstratur Libertinus

modo ac naturae consentaneis nusquam tamen extare gentem , aut urbem,cui nullus sit Deus

nulli ritus , nulla sacrificia. deis ut inter regiones postremo saeculo in novo quasi orbe repertas , nulla sine religione aliqua vixerit, quamvis in caeteris vix a belluis differre viderentur. Neque potest communis ille hominum sensita ac consensit ab alia causa enasci, quama quadam luce, ac communi dictamine ab Authore naturae omnibus impressi, ut illum an quam primum originis sitae principium sibi quae rendum ac colendum agnoscerent. Quod .autem a natura duce ingenita omnibus luce prosciscitur, id absque dubitatione Verum ce tumque a quovis ratione praedito judicari ne ceta est. Adeo ut si quis praefiacte obluetctur, aliud existimari nequeat, quam hominem illum laeso rurbatoque cerebro,vim judicandi amisisse, qua let verum a falso disterni. Atque hinc ulterius confici, contra curam debitam inquirenda Religionis, ab authoritate Libertinorum nullum posse praetendi argumen rum,quos hic in delirantium numerum redigendos eis jam demonstra' i. Nulla sane Diuitas est sine aliquo similis cerebri patrono , neque tamen rebus communi orbis judicio receptis quidquam derogare solent clis na paucorum deliria Communis certusque est hominum sensus, vitam suam cuilibet aestimandam. tamen inventi sunt aliqui, qui violentas manus sibi intulerunt. Quid magis cerrum, iam nos aliquid certi cognoscere , id tamen a Scepticis praefracte negatur Veritas est lumine naturae nota, me non posse simul scribere,vi non scribere, sedec hoc a Parmenide pro falsosabetur. Nulla denique Untra adeo lucida est, ut ad eam proic

54쪽

Religio necessariae. s

va quorumdam ingenia non caligent nodsi ad obducendam critati caliginem , illa paucorum Caecitas sussiceret , jam pridem omnis emundo Veritas exularet. Hoc interea ex dictis ii quel iri nullo rationis dictamine , Communem, orbis undversi sensum magis convenire,quam in admittendo aliquo Numine ac Religione, quam quisque ex sola naturae luce ac magisterio sibi colendam esse decernit. Unde demum confici tur,nihil posse obtendi quo minus inter fatuos aut emotae mentis homines esse censeantur , qui Contra veritatem adeo apertam paucos sequuntur Libertinos, quos in hoc judicii impotes esso,& in media luce caecutire, jam palam fecimus, ωplaribus insea confirmandum erit.

Dico Quinto Ex argumentis hactenus astatiseerro concluditur, ex nιglecta Fidei, cultvique dipini, sequi panam ignis aterni. P Rimo, Quia communi orbis consensu ex his,& sequentibus argumentis , OmRes non modo Christiani, sed etiam Iudaei, Turcae, ac pleraeque Gentes Barbarie omni aevo hanc ii dubitatam intulere sententiam ui negligit

Deum in hae ita digne eolere , in altera vita condidine punietur. Sicut ergo violatae fidelitatis erga Regiam Majestatem condigna poena est , ferri aut flammae tortura , definito temporc durat ra, ita neglectus fidei debkae Regi aeterno,co dignum supplicium est cruciatus ignis aeterni. Quia Dei Majestas excellentia cujussibet Prim

cipis discuato. antis gradibus antecellit.

55쪽

IS Cap. I. Demon stratur Libertinis

Hoc cum ita sit , quo modo Potero ego ad hanc totius Universi vocem ob1urdesceres, aut in hoc prete omnibus Vicae negotiis curamin cogitarionem non intendere , ut divinae Majestati debitam fidem cultumque per2 am. Si enim in periculis vitae praesentis brevi finiendae,Omni studio remedia quaeruntur tutissima, quanto magis id agendum est in praecavenda jactura vitae aeternae . vitandis paenis perpetuo dura

Secundo Prieter hala totius naturae o

cem , Deus ipse per voces Irophetarum hanC doctrinam omni arvo hominibus propalavit, dc novissime locutus est nobis in Chrs Filio suo

qui in testimonium H in veritatis a se revelatae, in publica orbis luces, caecis a nativitate Vistim, claudis incessiim , mortuis plurimis vitam, mento restituit. Qui in daemones, in elemenra, in morbos omnes , sola Voce aut nutu, absolutissimum exercuit imperium. In cujus morte supra omnem naturae ordinem , orbis universus densa caligine obduinis est in tota terrae machina horrendo tremore concussa , petris scissis mortuorum sepulchris divina Virtute reseratis. Qui dentove post mortem redivivus,

pluribus palam spectandus, palpandus apparuit ac demum divina luce remigens , coram multis testibus, in caelum propria virtute conscendit. Quae omnia , pariter cum sua Doctrina probatissimis divinarum Scripturarum monumentis di innumeris per Evangelii praecones Miraeulis confirmata,adeo omnibus manisesta relinuit, ut maxima pars orbis, non vi aut armis, sed ape ta veritatis luce adacta ejus doctrina quantumvis arduam accipere , di suo singuine consignare

56쪽

Religi necessaria. 1

signare non dubitaverit. Doctrinae autem a Christo traditae Primm Principium hoc est Deum debita fide cultu agno1cere recusantibus paratum esse post hanc vitam supplicium ignis aeterni. Sic enim loquitur Christus Matthaicis. v. i. Ite maledicti in ignem aeternum,& v. 6. Ibunt hi in supplicium aeternum , justi autem in

vitam aeternam.

Dura, inquies , haec sententia est. At in mum sententia est. Nulla Ecclesia, nulla inter Christiauos Secta umquam dubitavit , sine vera fide impossibile esse Deo placere , aut ignis aeterni poenas eVadere is quis eam rite propotatam sua culpa admittere recuset. Nunc igitur animum collige , apud ei fiam expende , quanxum hactenus curae adhibueris in deligenda illa Fide ac Religione , in

qua possis Deo placere, in ignis aeterni tormen ta effugere emis viator sine ullo examine ingreditur quamlibet viam primo occurrentem, nisi sponte velit iri errorem, interitum incidere Non ideo via ad salutem recta est , quia lata, quia jucunda cum ipsa Veritas moneat Matthin. v. I . Angusta est via quae ducit ad vitam in pauci sunt qui inveniunt eam. Quia nempe viam verae fidei pauci serio investigant , sed illam ingrediunm ad quam vel commodum i- tete,Vel lucrum, vel oscium , vel amicorum inemplum invitar. Et tamen in altera Vita , nec officium , nec lucrum, nec amici ulli , sed iades vera sincera poterit te ab ignis aeterni poena praeserVare. Inter g igitur eipsum iis verbis quibus a Christo interrogaris Matth. I .v. 6. Quid Pro de hommi si unive sum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur . Cras

57쪽

18 Art. 2. Eneruantur

sorte stabis aute tribunal supremi Iudicis fidei

tuae rationem redditurus , tibi in momento accipies extremam sententiam , unde pendet tota

AEternitas Acthibe ergo nunc in inquirenda eritatis via illam curam ac studium , quod serio a te adhibitum non fuisse , sero lugebis. in hoc enim puncto ad vitae finem ultro errare , aliud

non est quam aeternum perire.

ARTICULUS SECUNDUS

Fuιπantur paria Argumentat effugia contra baca Libertinis opponev a. R Esrondebunt pro sua , suorum' err

rum desensione , atheorum more , horum temporum Libertini: Hominem ex jure Hignitate naturae suae in res fissilunares liberum dominatum issimque obtinere. Durum proinde videri , a superiori aliquo Numine , nullo co- ente,tot legum divinarum Vincula subire,quae naturali hominis libertati ac felicitati in Creaturarum usu maxime praejudicant : ideoque nolle se ex doctrina sibi incerta , de libertatis suae certa possessione deturbari. Sed ut tuo etiam, Libertines, commodo consulamus, abs te quaero An non tibi multo dorius videatur eam de Deo , ejusque legibus doctrinam abjicere, quae si vera sit, absque ullo in futurum remedio , tibi allatura est calamita tem perpetuo duraturam; si vero Disa,nihil eam profitcnti in hac,aut altera vita nocitura cae Si enim nullum existat numen, nullus quoque erit hominum qui post hanc vitam , tuum tibi in celando Numine errorem exprobrabit: illo

autem

58쪽

Argumenta apposita. In

gutem existentes, una cum preti Nuministione , consurget adversum te tota hominummulaitudo, quae ab orbe condito Deum rite, luit , tuaeque vesaniae , quod a communi orbis sensu ultro aberraveris , meritissimo jure insultabit. Securum igitur te reddit Numinis Veneratio a gravissima, Lassicis perpetuo sormida da, atque insuper spem parit ingentis praemii su Ceris Dei cultoribus , communi orbis judicio in perpotuum destinati. Et quamvis quod fieri nequit tuum de existentia Numinis jururum

Cum communi orbis consensa falleretur , per hoc praesentis vitae conditionem nihilo reddes deteriorem. Amens ergo sis fi doctrinam omnishus adeo comportam amplecti xccuses , quae te Paenae siccurum,ac perpetuo felicem reddere potest, miserum non potest. Α , inquies, quo modo in totius vitae do- cursi possum esse non miserrimus , si in omni actione vindicem supremi Numinis manumisia hi perpetuo imminentem agnoscam, a quo dum in libero rerum creatarum usu, aut abusu

futura supplicia pertimesco , statum praesentis vitae go mihi fabrico quovis gehennae periculo

deteriorem p

Pones ficile hanc mistriae formidinem quam praesentium illuccbrarum spectra injiciunt , 1 haud minorem esse hominis Christiani quam Athe , etiam in praesenti vita , felicit,tem , m cum aequa lance expendas. Vita hominis Athei, sive Libertini divinum cultum aD rnantis, perperuam patitur cum Vera ratione ictam ac climidium, dum advertit se, in repudiando Numinis obsequio,a communi orbis se su dissidere. Nullum habet in Dei providentiasblatium aut asylum , ad cujus praesidium in a

Vexsis

59쪽

2o Art. 2. Eneruuntur

versis confugiat nullum illi intercedit cum veris Dei cultoribus Religionis vinculum aut commercium omnium in hac vita odium opprobrium incurrit ac post mortem nullam alterius vitae talicitatem expectat. His autem solatiis ac gaudiis homo Christianus in praesenti vita tu

cunde perfruitur,lisque intra conscientiae sinum suavissime oblectatur .Liberum Vero rerum creatarum usum si spectes , hic quoque usiis in homine Christiano , quantum necesse est ad bene

beateque Vivendum, nulla ex parte desideratur. Praesto illi abunde sunt oblectationes innumerae divina lege concessae, quae tanto suavius ac se Curius mentem explent , quanto magis defaecatae sunt a bellaenis cupiditatum illecebris , a quibus ipsa natura , ratio abhorret. Non arcet illum sua in Deum Religio a communibus sertunae donis, a publicis in republica honoribus , ab opibus legitime acquirendis , a clari nominis fama ad posteritatem transmittenda in nulla donique parte licitatis humanae Christianus Atheo aut Libertino concedit: in hoc semper dispares, quod homo Libertinus habeat plurimum quod post hanc vitam timeat , nihil omnino quod sperare possit. Si sorte dicas , Onus tibi maximum, inu Tis Elna gravius apparerea captivum tradere intellectum ad obsequium fidei , in rebus captu

difficillimis , quae omnem intelligentiae tuae I cem effugiunt: ut est Deus unus trinus --nimae inmortalitas , alia non minus ardua

fidei mysteria. At quid si ego palam fecero, dum

Onus hoc amoliris in te nihil absque sensium CXperimento credere profiteris , assumpsisse te Onus credendi mysteria multo magis abstrusi, ab omni sensu α ratione remota , quatri

60쪽

Argumenta opposita arquae tibi per atheismiam excussisse videris Age imprimis homo Christianus credit exister Deum , qui sub ejus sensum aut aspeci umnon cadit Atheus vero , ut Dei demonstrationem enervet , admittit seriem causarum infinitam , aut occultas atomos , ex quarum Q tuito concursu omnia coalescahici hanc autem seriem infinitam , has atomos occultas , cinCCOncursum tam affabre 1 α tamen fortuito omnia formantem , nec illi Visus, nec sensiti, nec xatio ulla unquam spectandum exhibuit. Secundo , Christianae fidei prolata Animam hominis , quam nunquam spectaVit, immortalem agnostit Atheus animam post mortem in nihilum abire profitetur , quam tamen nunquam suis oculis in nihilum evanescem conspexit.

Christianus asserit omnia in hoc orbe suprema Dei sapientia disponim Atheus e contra sustiane res universas a solo Fato gubernari , neque tamen arbitror ipsum ullo hactenus sensu Fatum magis quam Deum percepisse Au non advertis, Libertine,quam recondita, & ab omni sensu aliena dogmata cum Atheo admittas , qui tamen profitetur se nihil agnoscere velles, nisi quod aperto sensuum testimonio comprobatur. Quod 1 in his figmentis tam abstrusis , non dubitat captivum tradere intellectiam, quid illum

in admittenda Numinis existentia remoratur pQuam ratio demonstrat quam Doctorum authoritas probat, quam Gentium paene omnium

consensus aperte testatur. Nunc tandem,ut te propius conveniam,qu-ro An hanc doctrinam pro tua agnoscas Veritas omnem vitae humatue ordinem iustis. tiam , honestatem perverti : Falsitasoptimum

in mundo ordinem , justitiam, honestatem inducit.

SEARCH

MENU NAVIGATION