장음표시 사용
42쪽
R. Antoni' Pagani Veneti , mi. obser. - pro Ecblesia reformatione,
ICET Patres amplissimi, ac praestantissimi orbis iudices) no parua sit admiratione dignum , quod sancta illa, & mystica Suon , terra inclyta Israel, munita Dei ciuitas , atque praedilecta sponsa Christi ecclesia,quaedam a suo sponso sanguine illius pretioso fuit redempta, tot muneribus ditata, eiusdemq; tum praesentia, tum protectione honorata, decorata miraculis, & diuinis delicijs educata; hodie proh dolos in tam miserabili, atque flebili statu appariat, ut eam quasi a Deo reiectam, repudiatamq; , ac uelut teraram desertam, incultam, & inhabitabilem conspiciamus; cum inter tot tam haereticorum,quam impiorum christianorum turmas undique conturbetur, oppugnetur, di despiciatur: attamen, si recto mentis oculo i tueamur; si praeterita praesentibus conserantur; si prumitiuae illius ecclesiae obseruantiae, dogmata, mores atque plurima uirtutum exercitia, frequens sacramen A torum
43쪽
torum usus, charitatis seruor, orationum assiduitas, eleemosinarum, ieiuniorunaque,& caeterorum pietatis operum exhibitio ponderentur: & si e conuerso praesentis ipsius echlesiae temporis statum, deprauatos hominum mores, uitiorum omnium turpitudinem, sacramentorum despectum,tepiditatem animorum,otium, solam curam terrenorum, &ctaestium bonorum, t tiusque christianae pietatis obliuionem consideremus;
facile quisque ipsius abiectionis, depressionisque causam diiudicabit. Nam illa sane fidelis Christi sponsa, quae ad imitationem capitis, & sponsi sui dilectissimi,
iam in paupertate ditata fuit, modo in diuitiis argena facta est; illa quae in humilitate exaltata fuit, nunc inmundi honoribus deprimitur;& quae iam in christiana simplicitate proficiebat, modo per carnis prudentiam,& inanem , tumentemque philo phiam in curiosis multorum quaestionibus evanescit; atque ipsa quae perdendo, & sustinendo iam diu uicerat, postmodum uincendo multa perdidit quae denique in aduersitatu q,i. fu bus firmabatur, in otio periclitari uidetur. Ipsa nan- μ - ' catholica, & uniuersalis ecclesia per totum Orbem iam dilatata, non humana potentia, aut sapientia creuit, se uangelii praedicatione,diuinae potentiae nairaculis,uirtutum exemplis, sanctorum patientia,Pericu
lis, & laboribus,& sanguinis effusione atque uariis passionum, di tribulationum generibus stabilita, & aucta est. Quales autem primi illi euangelii concionatores fuerint, per quos mundus credidit, & ecclesia per i tum orbem diffusa fuit, notum est; quia non diuites,&potentes in saeculo, sed pauperes; non sapientes, sed idiotae; neque nobiles & illustres, sed despecti, uiles
44쪽
piscatores fuere. Vnde Apostolus ad Corinthios ait: Quia non multi sapientes secundum carnem, non multipotentes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi,elegit Deus, ut confundat sapientes: & infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: & ignobilia mundi, & contemptibilia elegit Deus, & ea quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret. Et Damascenus ait. Evangelium cognitionis Dei praedicatum est,non bellis , & armis exercitum aduersariorum deuincensi sed pauci nudi, pauperes, & idiotae, persecutionem passi, uerberati, & mortificati, crucifixum in carne, & momtuum, & resurgentem praedicantes, sapientibus praeualuerunt.Sed si homines duodecim ait Chrysostomus
orbem terrarum conuerterunt; quanta sit nostra malitia excosita, cum tanti existentes, eos qui reguntur non possumus corrigere, quos decem milibus mundis sufficere oportebat. Quod quidem no nisi ex nostra imperfectione euenire manifeste constat.Nam paucos illos quid tam potentes tamque mirabilis mundo ostendit ξ forte sola miracula ξ cum nec sapientia, nec potentia mundi eis adessetὸ certe etsi signa secerint,non ea tainen eos tam mirabiles, & magnos secerunt, quoniam&prophetantes,&miracula facientes quandoque tam ab hominibus, quam a Deo damnati, & reprobi facti sunt: sed eos tantum magnificauit tum mundanae gloriae despectus, diuitiarum, deliciarum omniumq; mundanarum rerum contemptus, atque ab omnibus saecularis uitae negotiis, & tumultibus sequestratio, pers elaque animi abdicatio: tum uero animarum Zelus,seruens charitas,& uirtutum omnium disciplina: sine quibus minime prosecissent. Sed post quiescentes perseculi 1 tiones,
45쪽
tiones post mundi conuersionem,post populorum concursus, temporalia bona accreverunt, & spiritualia defecerunt: & quamuis ecclesiastico imperio,cui maiora subsunt,etiam minima, hoc est temporales opes , tam digne,quam copiose iam addictae& subiectae fuerint: cum & congruum,& necessarium sit,ut sicut anima corporaliter uiuens temporalibus membris in suis actionibus iuuatur; ita etiam temporalium rerum subsidia, &iministeria spiritualibus famulenturiquia tamen in amplo Ecclesiae regno complures affluentibus diuitiis cor
apposuerunt i, ideo dum ii auxerunt aurum,m in Herunt gentem , dum impleuerunt peram, euacuaverunt conscientiam;&dum sola mundana prudentia, & potentia regnum augere ecclesiae putabant,uix in angulo occidentis restrictam eam uiderunt. Et id contigit, quia sola doctrinae authoritate,& non etiam uitae exemplo &solis temporalibus armis,atque materialibus,& non etiam spiritualibus eam defendere, & conseruare studuerunt: non oratione, &lachrymis; quae arma sunt christianorum,& ecclesiae praesidia : non continentia quae est cingulum lumborum eius: non iustitia,quae lorica eius est: non sanctorum exemplis, quae calciamenta sua sunt: non etiam fide, quae est scutum, & spe,
quae est galea; & uerbo Dei, quod eiusdem gladius est. Et quamuis gladii uerbi Dei armatura sibi semper remanserit, eo tamen quam plurimi ecclesiae filii sese confodiunt,qui dicunt & non faciunt i & inde est, ut quorum uita despicitur , eorum quoque praedicatio comtemnatur ; & mundus eos conculcat quia mundanos
eos aspicit. Nam quomodo ecclesiae filii de medio eius malum auferre poterunt, qui in simile delicium corruunt
46쪽
r CCL gs1M REFORMATIONE. 'sunt & qua fronte, qua uirtute, & quo uitii odio pe
cantes corrigere poterunt,qui tacite sibi respondent eadem quae corripiunt se commisisse, & ad ea toto animo. affectos esse Θ & quonam pacto oratores esse poterunt castitatis, immunditiae patratores atque quomodo auaritiae odium, & largitatis amorem in aliorum animos inferre, & efficaci spiritu imprimere, qui in pecuniis toto corde versantur oportet etenim, ut mundast manus, quae aliorum sordes diluere curat, ne tacta hes. sel quoque deterius inquinet, si sordida remaneat: nam is c.1. necessane contra carnis immunditiam efficaciter loquetur, ' contrariam uirtutem suadebit,& uictor in aliis remanebit, qui in se prius libidinis ignem depresserit,& Zel
tor fuerit castitatis; is contra uenena superbiae,& ambitionis remedia caeteris facile propinabit, qui humilitatis exercitia in seipso exercuerit, & amauerit: atque is denique contra aurum palmam habebit, qui postam Eccl. 33 rum non abierit propter quod Apostoli inopes, & mendici aureos,& auratos huius saeculi Principes conuerterunt,quia aurum repudiauerunt, suppeditaverunt, dixeruntque cum Petro. Argentum, & aurum non est no Are 3 bis. Et idem Petrus Simoni mago dicebat. Pecunia tua Ααλ tecum sit in perditione. Atque ita sanctissimi illi Patres eorum paupertate,humilitate,patientia,abstinentia, cassitate,puritate,innocentia,misericordia,&ueritate; que insuper iustitia, temperantia, fortitudine, prudemtia,fide,spe, charitate, caeterisque uirtutibus,&exem- Pplis angelicae conuersationis, &uitae, sanctam ecclesiam plantaverunt, propagauerunt,& in persectam uirtutum gloriam prouexerunt. At vero Draco ille, qui Apoe. t. de caelo cecidit,& tertiam partem stellarum secum d
47쪽
ORATIO PRO traxit ipsus ecclesiae Christi sponsae ab initio insidians,
non solum inferioribus eius membris ; sed nobiliori lius magis aduersatus est. Cum enim quis inimicum suum aggrediens prosternere atque interficere cupit, principatiores illius partes, eaque membra, in quibus anima magis residet,& magis potens est,attendit, ut ficilius cum superet.Vnde Sathan ipse contra Principes christianae reipublicae, & contra animarum rectores t tius suae malitiae uires semper uertit; quia Ducibus Gxercitus deuictis, milites facile debellari posse autuma uit. Proptereaque in libris Regum scriptum est, quod cum Rex Israel cum Iosaphat Rege Iuda ad pugna dum contra Regem Syriae se contulisset, cumque oppositi exercitus inuicem appropinquarent ; Rex Syriae Principibus, ct Ducibus suis iussit, ut non contra inseriores , sed contra Regem Israel omnes uires intendorent. Rex Syriae diabolus est; qui sublimis interpretatur,quia ipse per superbiam in se sublimis,& Rex super
omnes filios superbiae euectus suit. Principes uero, &Duces sui sunt caeterae insernales potestates, & omnes administratorii spiritus a Lucifero ipso in ministerium missi contra eos, qui haereditatem capiunt salutis; quibus ille iubet, atque eorum omnium maligna haec intentio est, ut contra caput, & contra sublimiora ccci sae membra, hoc est contra Praelatos insidias omnes,&omnem pugnam conuertant, ut illis debellatis subdi .
ii quique facilius prosternantur. Vnde ait Grego.Cum Pastor per abrupta uitiorum graditur, necesse est ut in praecipitium greX sequatur. ita quod totum praelii pondus est in Praelatos,quoniam illis deuictis,consequens
pectauir in subditos uictoria, qui ad maiorum exem
48쪽
r CCL UgIAE REFORMATIONE. νpla semper aspiciunt, & quae in superioribus exerceri uident, sibi licere facile putant, ad Christi docume
tum non attendentes, qui ait. Quaecunque dicunt facute, secundum autem opera eorum nolite facere. Et sic peccatum peccato trahitur,& tam inferiorum,quam superiorum criminibus christiana respublica deterior fir & sponis Christi decor obscuratur. Qua de causa non est mirum,si undique perturbationes,undique persecutiones, & haereses, & mala innumera ecclesiae nauiculam inquietent,& confundant;quoniam uulgata est apud omnes sententia, quod propter peccata eueniant
aduersa. Atque ideo dum peccata nostra in omni statu non cohibentur, irati Dei flagellum nos puniens perseuerat cum iam superabundet iniquitas,& charitas multorum refrigeat. Nam schristianae reipublicae status omnes discutiamus, eos a recti, & ueri tramite non parum excidisse inueniemus; & non solos Praelatos, aut religiosos alios. sed temporales ipsos Dominos, & ci. ues, & plebeculam ipsam aspiciemus, quod quanto inmundanis negotiis,& temporalibus bonis,& dignitatibus,& honoribus,ingenia quotidie magis acuerc,uires extendere, spem, & fiduciam omnem in eis ponere, &ualde proficere appareant; tanto e conuerso in diuinis gratiis,in christianis uirtutibus,& deuotione,& caeteris
spiritualibus bonis in dies magis semper deficere, & ad
deteriora prolabi uideantur. Nam ubi unquam tot fuerunt in saeculo Tribunalia, de minor iustitia Lubi umquam tot Senatores & magistratus,& minor cura reipublicae ξ quando plures fuerunt leges, & statuta, & constitutiones,&causae secundum iuris ordinem minus ab
49쪽
3 RATIO PRO& notariorum turmae & tumultus, & minus accepta
causa uiduae & pupilli, & pauperis agricolae, & idiotae
iura minus defensa ac denique ubi maior pauperum multitudo,& minor diuitum pietas & ubi maiores diauitiae, & pauciores fuerunt eleemosinae ξ Neque clerticos,& monacos sub silentio omnino praeteribo , qui depraescriptis sibi terminis & regulis a canonico iure, ea, ad quam tenentur, persectione & diligentia, parum seruant. Inter quos saepe numero saecularium rerum cura,& solicitudo deuotionem humilitatem,seruorem spiritus, uirtutuin exercitia, & alias christianae persectionis conditiones praepediunt. Vnde est,quod, post ecclesiae initia nullo unquam tempore sic de sacris literis in praedicatione ; siue etiam de euangelicis dictis inter plebeias ipsas personas ita tractatum fuit nunquam bonorum operum actio minus subsecuta. I aceo publica adulteria, stupra, rapinas; praetereo tantam chi istiani sanguinis effusionem indebitas exactiones, uectigalia gratis superaddita: aut quavis ex causa iam introducta, abs re tamen perseuerantia: & innumeras huiuscemodi oppressiones: praetermitto etiam superbam ii Dium pompam, superuacaneos ultra status decentiam
sumptus, ebrietates, crapulas , atque enormes luxuriari deditates, quales a saeculo non fuere. Quia nunquam sarmineus se&us lasciuior,& inuerecundior; nunquam hiuentus effrenatior, &indisciplinatior; & nunquam indevotior,&insipientior senectus; atque, in summa, nunquam minor fuit in omnibus Dei timor,honestas, uirtus, & modestia, & nunquam maior in omni statu carnis libertas, abuso, atque exorbitantia. Nam quae maior in mundo exoibitantia,& abuso excogitari po-
50쪽
test: quam Pata,rsne uigilantia, praedicator sine oper .ribus s. iudex sine aequitate; iureconsultus sine consilio magistratus sine regimine; leges sine obseruantia; pΟ- .pulus sne obedientia; religiolus sine deuotione: diues sine misericordia: pauper sine humilitate; mulier sine uerecundia, iuuenis sine disciplina , senex sine prudentia; & christianus quisque sine religioneΘPr aeterea Dauid dicebat. Deus de caelo prospexit supe3 nlios homi Ps
num, ut uideat s est intelligens, aut requirens Deum; omnes declinauerunt, simul inutiles fatii sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et Hiere- Hiere. 6.mias ait. A minore quippe usque ad maiorem, omnes auaritiae student: & a propheta utque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum : & curabant contritionem filiae
populi mei cum ignominia dicentes, pax pax, & non
erat pax: consus sunt, quia abominationem fecerunt qui potius confusione non sunt confusi ,&crubescere nescierunt. Et sapiens dicit. Non est enim homo im Ecctristus in terra, qui faciat bonum, & non peccet; & causam superius allegat dicens. Iustus perit in iustitia sua;& impius multo uiuit tempore in malitia sua. Ita quod boni opprimuntur, & impii exaltantur; uirtutes despiaciuntur, & uitia pro eis in mundo regnant. Vnde Ose- ose. . M pro.dicit.Non est enim ueritas,& non est miserico dia, de non est scientia Dei in terra: maledictum,&mendacium, de homicidium, & furtum, & adulterium imandauerunt ,r & sanguis sanguinem tetigit. Haec igitur, & simissa hominum crimina, quae istorem usque ad caelum emittunt, causa sunt, cur a Deo tribui tionibus , & flagellis corripiamur: atque tanto duriora aggravantur sagella, quanto grauiora committun- , ΔΒ tur