De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

lib.

res tantopere floruerunt , ut uno tempore

studium hoc & inchoasse videantur , &perfecisse , nisi quia paucissimos libros habebant , quibus se addicerent , vel nonis dum editis tot voluminibus , vel nondum satis librariorum opera propagatis . Nunc vero quanta undique succrevit librorum seges s quam multae , atque operosae ossicinae t quot publicae privataeoue bibliothecae, non modo ad litterarum studia , sed quod ostentationis est: non ferendae , ad parietum quoque Ornamentum s Quae copia multo quidem major , quam a nobis exisplicari possit, vel fastidium parit, vel levem illam legendi curam , quae sn

ullo eloquentiae fructu , atque adeo cum detrimento plerumque expletur . Cavete , Adolescentes , magna animi provisione cavete. Insidiar vobis ubique parantur, eoque periculosores, quod parantur ab amicis . Nolite animum pravis libris vitiare , nolite turbare multis. Habete rationem aetatis, habete smidiorum , habete etiam aliquam Voluntaris in vos meae , quae nihil me sinit aut cogitare , aut efficere, quod non ante cognoverim certis exploratisque argumentis institutioni vestrae profuturum. Illos ipsos , oui aetate jam sunt confirma' ta, non musta legere, sed multum , ex veteri proverbio Plinius jubet: quanto vos minus vagari oportet, atque in varia discurrere,

qui nunc primum ire aggressi , de via si paullum deflectitis, tanto magis errabitis , quanto solent esse aberrationes a scopo itineris

52쪽

AD HUMANIT. 3s

neris initio longiores. Unum vobis QE-cere Ciceronem viri in hac arte peritissimi existimarunt. Querebimini : largius egi

mus: Caesarem concessimus , Terentium ,

Nepotem. Non satis suit: Horatium addidimus , & virgilium. Pergentibus altius &Livium , & Curtium, & Ovidium , & alios praeterea deinceps praebebimus. Sint a. lii de se solliciti: nihil vobis deesse potest, ubi tam multi libertatis obliti vestra caussa laborant, ubi Princeps liberalissimus laborare jubet. Quamdiu nos per aetatem ac valetudinem gravissima onera sustinebimus , quamdiu ille , qui nequit a seipso desciscere , sustinentibus benefaciet, non

libros, non typos , non praeceptores , non alia studiorum vestrorum adjumenta desiderabilis.

Edita est patavii an. 17i . deinde alibi, addita hac Auctoris Epistola

lolitiorum litterarum cogniti nem , quod ad ho-ω n turium ac dignitatem supra ceteras artes ac disiciplinas pertineret, meteres Humanitatem V pellarunt: nos communem sicuti schol C rum

53쪽

rum nostrarum usium , eam dicimus Humanitatem, quae Metoraces elementa

tradit , hoc est reste conficiendae periodi

ornandaeque praecepta . Huic proludere cum deberem , eam remoti librorum copiam , quae puerorum stilum aut retardare , aut mitiare poterat tanto quia

dem periculosius, quanto tectius magna petie boni commendata tricautis nocere solet . Ubi aetas ac stilus con firmata sisnt, non ego homines a legendo detem reo : tametsi Plinius alter , fu alter Seneca, tametsi Franciscus Petrarcha mirutroque illo praeterquam annis nihilo minor , cuilibet aetati ad solidam sonarum artium gloriam contendenti paucos libros

concedunt. Sed alia fortasse aliis studiis

atque temporibus praecipienda sunt. lnt ram ego pueros instituo ; nec porro pergo, nisi ubi aliquorum mitia a pueritia contracta , prataeque consuetudines jubent me viros senesique ad exemplum producere , tres alia ab aliis ducendo per omnes aetates discurrere. Tu, si quid rectius habes , noli modeste petenti denegare, mel

danti, quod habet, fluccensiere.

54쪽

AD RHETORICAM

Praecipua Rhetoris cura debet esse

mersorum . Tsi de primis puerorum studiis ciam dicerem, non prorsus timore carebam , quem abjicere totum hoc in loco nemo potest, nisi prius verecundiam abjecerit ; attamen res ipsa per se parva non tantam eloquentiae vim postulare videbatur , nec tantam movere hominum expectationem, tamquam in magno discrimine manimarer . Nunc vero longius progressus, ad Rhetoricen cum pervenerim , tantumque dicendi genus augere debeam, quanto re

de qua dico , sublimior est ; incredibili

quodam timore persundor , nec animum qua ratione confirmem in hac mearum virium imbecillitate omnino reperio . Miserum est enim, ne dicam turpe , de Rhetorica disputantem nihil afferre posse Rhetorica dignum ; illamque orationis eXilbratem arti ceterarum principi accommodare, quae , de minutis rebus cum sermo esset, vix toleranda videbatur. Licuit de Grammatica sive summisse , sive temperate

55쪽

te dicere, licuit de Humanitate: nunc auatem nisi rerum ubertate ac magnitudine , nisi verborum ac sententiarum splendore, nisi vocis & gestus dignitate ostendimus eloquentiam ipsam in rostris esse , ossicio abutimur ac nomine tanto , abutimur celebritate hac , tempore , loco , patientia vestra plane abutimur. Neque vero tacere licet , ubi facultas haec nostra malevolorum obtrectationibus in magnam invidiam

adducta , nobilissima sui parre , hoc est

elocutione periclitatur Increbuit enim se ino , latiusque ad ignaviam lavendam quotidie disseminatur , eloquentiae nervos &gravitatem infringi verborum ornatu, stu-1traque adolescentes in elocutione paranda ad multam aetatem laborare . Id ego si mihi obtrudi patiar, saxeus plane sim ; si me tacente , obtrudi aliis , turpissime videar mearum partium oblitus. Excusso igitur timore omni , ipsaque erectus Scho. lae vindicandae necessitate, hoc ipsum comtendo in Rhetorica tradenda praecipuum esse , quod isti minimum putant, delectum& collocationem verborum: idque ita contendo , ut nisi penitus in aures vestras animosque inseruero , totum hunc studio. rum nostrorum ordinem improbari velim, meque meosque omnes ab hoc intento cur1u ad litterarum elementa tanquam ad

carceres revocari.

Age, congrediamur. Quid est quod aegre ferant , nos in verborum cura tantoispere occupari r Quoniam, inquiunt, ex

triis

56쪽

tribus eloquentiae partibus invenire ac dic ponere prima sunt , eloqui vero postreismum, minimique laboris, minimaeque dignitatis . Hic ego non tam doleo , quod in illam artem disputant, cujus naturam,& rationem ignorant, quam quod nomina ipsa rerum non assequuntur , sibique per summam imprudentiam contraria dicunt . Cur enim eloquentiam appellant , cujus eloqui postrema pars est , cum possint ac debeant a principe parte suae facultati nomen dare λ Non decet gravissimos homines eorum auctoritate moveri , qui cum statuissent eloquendi virtutem in

Oratore supra ceteras eminere , non eum inventorem, non compositorem , sed eloquentem appellarunt. Quid non ludum , Ox x.

periunt λ Quid tamdiu suam illam doctri- '' nam nobis invident Θ Quid dubitant exire, veteresque inagistros , mutatis & rebus ,& rerum nominibus, docendi gloria discipulisque spoliare λ O te beatum , J. Cae- apud

sar , si tales vel Romae praeceptores, vel Athenis invenire potuisses . Profecto non o .c. scripsisses, verborum delectum originem esse e- '' loquentiae . Miseret me tui, M. Tulli, qui tibi persuades , ac litteris mandas, inbenistionem ac dispositionem prudentis hominis esse, in o eloquentiam oratoris. Non hos audire potui- '' ς sti arcana doctrina viros. Tu quoque, Μ. ' Fabi, doctore indiges, cujus ea vox est ,

elocutionis rationem partem operis discissimam bii b. e. esse , idque inter omnes oratores convenire .

Falleris; non convenit inter nostros. Ego equiis

57쪽

Φ mala malis

cura. I .

equidem, Auditores, cum diu multumquct cogitassem , unde tantum esset quibusdam hominibus eloquendi fastidium , mallemque ratione aliqua excusare , quam stultitiae tribuere , illud unum inveniebam , quod logodaedali nescio qui , omissa rerum cura , verbis se totos dedant , quaestionesque gravissimas molli & effeminato dicendi genere sine ulla verecundia tractent. Peccant hi quoque eX parte altera, gravissime peccant , quod debeat esse aliquid , ut in rebus omnibus , ita in eloc tione satis et sed tamen turpissimum est ,

quod Graeci dicunt , κ-ἀ κιμοῖς ἰλ θιυ , eoque ornamento oratoriam artem spoliare , quo ferme uno ab aliis distinguitur , & in suo quodam genere collocatur. Qui

nimius est in ornando , quamvis non ita bonus , tamen orator est ; nec sane aliare ulla , nisi verborum copia & elegantia in Oratorum numerum pervenisse Curionem , Oratorum Princeps judicavit . Qui vero invenire potest, sed ornare non pot

est , is disputator est , Dialecticus est ,

quidvis est potius quam orator: ut si quaeras a M. Tullio de Pisistrato, de Solone , de Clisthene, deque aliis omnibus, qui Λ-thenis dixerunt ante Periclem & Thucydidem , neget oratores fuisse ; non quod Civitati omnium bonarum artium parenti Per tot annos desuerit ingenium, sed quia defuit ingenium ad eloquendum . Poterant illi quidem , quemadmodum Romae M. Scaurus, ct P. Rutilius, res optimas

58쪽

invenire, apteque locare; verumtamen cut ipsus Ciceronis verbis utar non refert via Ibid

aere, quid dicendum sit , nisi id queas Diateoe suaυiter dicere . Est enim alia quaedam dicendi ratio , loquendi alia ; nec debent Rhetorica , & Dialectica iisdem terminis

concludi, unaque definiri facultate , quae αντίςροφοι ab Aristotele dictae sunt . Idem est utrique propositum , ut quid unaquae- G 'que res sit, definiendo explicet; ut separet ab ambiguis: ut in suas partes tribuat ; ut

ECnera, ut species , Ut quae antecedunt ,

Uaeque consequuntur , notare possit , &singula singulis conferendo diiudicare. intraque interrogat ac respondet, probat &improbat, impugnat ac defendit : sed altera anguste & exiliter, altera copiose &ornate ; illa disputatione, nostra haec oratione . Quod cum Zeno Stoicorum Prin- Cie.inceps Ostendere vellet, manus similitudine 'ζi. Utebatur, eamdemque contractam dicebat esse Dialecticam, explicatam esse Rhetoricam . Quam ego multos putissimos Dial cticos arguere possem , qui olim hac ipsa in urbe habiti sunt oratores , non quidem a vobis, qui recte sapitis, sed a multis tamen non infimi ordinis hominibus, quod ambiguas quaestiones ad rostra afferentes ais cute subtiliterque dissererent. Sed nolo in eam invidiam recidere , quae tum mihi conflata est, quod eos oratores non puta rem . Prodeat in medium Brutus ille, cui tantum tribuere solebat M. Tullius , ut libros de hac arte pulcherrimos ejus maxi

59쪽

me caussa scripserit, & ad eum instituerit:

ille, ille, inquam , prodeat in medium , qui ab omni periculo invidiae tutus assir-hapud mare non dubitabit , Stoicos sere omnes alis ''& suae civitatis, & Graecos prudenti sti mos ς 3 fuisse in disputando , sed eosdem traductos a disputando ad dicendum inopes ecia repertos. Itane igitur sapientissimi viri

cum de rerum humanarum contem tu dicerent, de magnitudine animi, de modo, de gravitate , de indolentia , deque aliis hujusmodi ; cumque tam multi essent , Omnesque ea viderent , quae in re qualibet optima sunt , & ad persuadendum a

ptissima; nemo tamen unus ex iis aut elo

qui potuit , aut sine elocutione placere λNihil existimo afferri posse clarius , nihil certius, ut non solum intelligatis, sed oculis prope ipsis videaris, tantam illam oratoriae artis magnitudinem ac dissicultatem, quanta essicere potuit , Ut ex omni meis moria temporum ac populorum vetera r petentes nihil rarius, quam praestantes Oratores inveniamus, in una propemodum esse elocutione . Haec oratores facit ; haec

illos a ceteris, ipsosque inter se per varia genera, variosque, ut ita dicam , colores vel sola, vel paene sola distinguit. Etenim cum dicimus orationis genus aliud esse sublime, aliud medium , aliud infimum ;' cumque in his ipsis generibus Asianos oratores a Laconicis, & Atticos ab utrisque distinguimus, non de iis, quae dicuntur

cogitamus, sed de modo dicendi; non de

re Disisti Cooste

60쪽

orat

rebus, sed de stilo, qui unus est in magna

similitudine rerum pro cujusque natura &exercitatione diversiis At enim stili nomine non verba solum, sed sententiae otioque fgnificantur. Ita videlicet: sed nulla tamen sententia illustris est , nulla oratore 1.3. iis digna sine apta comprehensione verborum. Tuae sunt omnes , M. Tulli, singulares , ::. exquisitae, ac prope divinae sententiae: ipsae e tamen illae & cum dicerentur , ingenti Populi Romani admiratione exceptae , &cum scriptae sunt , totius orbis omniumque aetatum consensione probatae , si dura inquinata aut Apuleji, aut Tertulliani, aut Marcellini dictione foedentur , non secus ac pulcherrimae matronae obsoletis somdidisque vestibus indutae, pulchritudinem omnem ac dignitatem amittent . Contra vero nulla est tam minuta sententia , tam nulla vulgaris, quae Tulliana periodo com-srehensa, Tullianis floribus ornata, T ulisiano colore picta , non in aliam statim naturam migret , auresque hominum &novitate capiat, & suavitate detineat. Hoc vero non oratoribus proprium , sed etiam poetis esse commune cum ipsa probat artis utriusque cognatio , tum vir acutissimi ingenii T. Tagias animadvertit ; qui de Italico Casae epigrammate cum dissereret, ostenderetque praecipua ejus lumina esse verborum, sine ulla dubitatione assirmavit, communes trirasque sententias, elocutionis splendore illustratas , reconditis atque eximiis, sed luce carentibus & ornatu , lon, gissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION