De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

aog ORATIO X. cim cum Mathematica intercedit, utilitatem agnoseo, fateor, inculco; nec mi

hi aliud propositum fuit, quam quod nia

miam evideretur , oratorio stilo notare. Si quis hoc tamen in crimen iocabit

nam mussam nihil est satis is sciat,

rem sibi cum homine fore neque Media

co , neque Mathematico, at certe rerum humanarum non prorsus ignaro. Vale

222쪽

IN FUNERE

Eminenti . ac Remerendi

EPISCOPI PATAVINI.

Oratio XL

Habita in AEde Cathedrali idib. Aug.l Ideo vos, NN, scuti praeater consuetudinem minis stos ac sordidatos, ita in me oculis animoque defixos valde mirari , qu modo possim tam misero ac luctuoso tempore, non sicam verba facere , sed in hanc lucem acerbissimo casu contaminatam prodire ;eumque jacentem aspicere , qui me a prima aetate educavit; quicum perpetuo vixi ; quem , in ipso adolescentiae flore parentibus orbatus, parentis loco habui; cui uni tantum debeo , quantum homo homini proxime ac secundum naturam debere potest . At si quis umquam filius, duod & Tiberium admodum juvenem , & multos praeterea veterum Romanorumo m

223쪽

more atque instituto fecisse accepimus, siquis, inquam, filius in patris funere tamdiu compescere lacrimas potuit , dum illi

oratione parentaret, haoc mihi , quaeso vos atque Obsecro, Veniam date, ut cum praeter ceteros quaerere sordes ac latebras ad explendum dolorem debeam , tamen aliquantisper in hominum conspectum procedam, ea dicturus , quae ad deplorandum

GEORGII CARDINALIS CORNELII

Episcopi nostri interitum ego illi tam multis rebus addictus pertinere existimabo . Nullum jam est eximiae virtutis ac nobilitatis testimonium , quod levitas & adulatio non vulgarit ; ipsaoue haec laudandi funeris consuetudo iamdiu ab antiqua institutione descivit, & ad multitudinem trais ducta est: ex quo fit, ut cum honor ipse obsoleverit , non videatur Principibus viris dignus , nisi pondus aliquod ab eo , qui dicit, ad hominum existimationem j diciumque accipiat. Atque in me quidem neque ullus dignitatis titulus, quarum T rum numquam studiosus sui ; neque praestabilis dicendi facultas, quam mihi comparare pro hac ingenii tenuitate non potui ; neque aliad quippiam ad speciem &pompam ornamenti est : sed ea tamen semper fuit observantiae ac pietatis meae erga Principem beneficentissimum vis &magnitudo, tam diuturna , tam constans, tam omnibus nota , ut hoc ipsum , quod

ego loqui , quod hiscere, quod respirare in tanta calamitate possina, mirabile quid.

224쪽

dam sit, vestrisque cogitationibus & pciis

sterorum memoria aliquo modo dignum ac celebrandum . Itaque haec ne laudatio

quidem dici poterit , sed debita quaedam moeroris ac luctus publico in loco significatio; in qua si vobis, quemadmodum spero , satisfecero , mihi tamen certe numquam satisfaciam : quia cum plus etiam contendero, quam possim, minus tamen

semper, quam debere me intelligo , ipse mihi contendisse videbor . Non deerunt memoriae tanti viri laudatores, donec stabit virtuti honos ; eoque plures erunt , quod tale genus , dum viveret, pati non poterat : ego ea dicam, quae ipse quoques vivus adesset, atque audiret, improbare non posset ; quaeque boni filii & ossicii memoris, non viri callidi & ad dicendum exercitati iudicentur . Sustinete me tanto dolori imparem, atque identidem deficientem , humanitate & auctoritate vestra , Nobiles ae Reυerendissimi Viri, princeps hujus Ecclesiae pars, in quorum fidem ac tutelam Patavina sacra , & sacrorum Ministri concesserunt , sustinete, inquam, me, atque adeste supremo hoe in illum M. Cio, qui vos universos perpetuae concordiae dc caritatis vinculo complexus , plurimi semper fecit atque adamavit; qui multos ex vobis in cel1am hanc amplitudinis sedem evexit , similiariter adhibuit, privatis publicisque benevolentiae testimoniis Granavit neque plus quippiam postuletis, quam quantum . a moesto turbatoque inge-

225쪽

χΙχ LAUDATIO

nio in tam magna ac recenti aegritudine

praestari potest. Quantum igitur ad humana ac divina prassidium in unius hominis morte amisimus, Auditorest Amisit patria Civem omnatissimum suae nobilitatis & gloriae amplificatorem amisit Christiana respublica Cardinalem religionis studio , consilii m

gnitudine, rerum gerendarum experientia praestantem I amisit Pontificem Patavina Ecclesia pro Deum atque hominum fidem, quo tempore , quam importuno i amisit tamen Pontificem integritate morum, Pietate, intelligentia, vigilantia, liberalitate dignum prorsus, qui Uen. Gregorii Barbadici exemplum , non in hujus tantum Civitatis oculis, sed in totius Europae luce positum unus exciperet , ipse-iae aliis, qui succederent, exemplo esset. acturam hanc tantam si quis ex nostsis λne lacrimis ac lamentatione ferre potest , siquis cogitando non commoveri , non plorare , non ingemiscere , is duritia &immanitate efferatus , ne inter homines quidem , nedum inter nostros habendus est. Sed ut tantisper a nobis discedamus ,

eique , Urbi ac Familiae donemus aliquid ,

unde ortum Georgius duxit , quem esse

putatis in vulnere tam acerbo Venetorum

civium sensum, eorum praesertim, qui illi cognatione aliqua conjuncti suere , hoc est nobilissimorum p quem Serenissimi Fratris uno eodemque tempore , nescio quo siderum consentu & conjuratione , Ut Ο-

226쪽

FUNEBRIS. 213 nania dira essent , letali morbo prostrati pSed qua ego te voce appellem , optime Princeps , amantissime Frater , Joannes Corneliorum decus atque ornamentum , qui jam vel mortuus , vel morti proximus , squalori squalorem addis p o nos miseros atque perditos s Ita ne duo lumina patriae suae longe maxima , tam ill 1tria, tam 1plendida, tam benefica uno par- ne articulo temporis obscurata jacere λ Ita ne Imperium nostrum , ac Sacerdotium uno ictu repente perculsum funebri specie sordibusque foedari δ o tempora nobis aspera, o fata fera, o dies atri s Quis ita rerum humanarum sensu caret , ut cogitatione mali fatalibus caussis impliciti non frangatur λ Quis si non privata, at communi saltem caussa non dolet y Quis Dei praepotentis indignationem non sentit; aut si sentit , cur non placare atque avertere conatur ζ Subeat animos vestros Gentis hujus splendor tam antiquus , quam patria ipsa, tam magnus, quam qui esse in privata fortuna potesst , tam late fusus ac sublimis , ut non supremum modo Civitatis suae gradum iterum ac saepius occupaverit, sed ad Regium quoque fastigium

- pertingere potuerit hic porro vetusta qua, - que nomina uno intuitu praetereuntes, duo

haec aetatis nostrae decora splendidissima mentibus vestris infigite , attenteque contemplamini , Joannem Venetorum Ducem, Georgium Cardinalem Patavinorum

Episcopum; utrumque altissimo loco posi-O 3 tum,

227쪽

,1 LAUDATIO

tum , eique parem i utrumque Complo. Xum virtutes omnes , maximas minimasiaque , quae tantam dignitatem ornarent ,

utilemque humano generi facerent ; sed

ea praesertim animorum ac voluntatum consensione , eoque amore conjunctos ,

qui sanguinis vim & naturam ipsam quodammodo su peraret tum Vero reputate ,

par hoc Principum tam insigne , & pro

temporum ratione plane unicum , eodem fere articulo temporis, quod certe ne posterorum quidem admiratione carebit, e dem inquam articulo sublatum . Me muserum atque infelicem , cui haec tam finis da atque ominosa commemorare contin.

et ' Vereor, ne aliquid in tantis terrorius lateat , quod nobis irati Superi hac

ratione denuntient , ut ad veterem disciplinam moresque redeamus . verum quo

me rapit doloris impetus Dii meliora . Exeamus jam patria, in qua satis querelarum, satis moestitiae luctusque est. Te, Roma, te inquam jam appello , altera veluti Georgii patria, quam sibi ipse divino consilio elegit , ubi gravissimos Μagistratus gessit, cujus nomine celeberrimam Legationem ad Lusitaniae Regem obivit, cui suffragio suo bis Principem ac Pontificem Maximum dedit, visus ipse non longo intervallo abesse ab illo dignitatum omnium culmine, si quantum valebat animo , tantum etiam corporis viribus de lvaletudinis firmitate valuisset. Audiat summus religionis Antistes, idemque optimus,

228쪽

FUNEBRIS. ΣΙ. sextinctum sbi & Ecelesae Cardinalem , qui nihil umquam aggressus temere, fide

ac veritate sacra jura defendit, magnumque prudentiae exemplum litteris & post ritati mandandum reliquit. Scio equidem, quam ex iis multa, quae nobis admirationi esse solent, in urbe illa omnium principe

exigua sint; sed tempora ipsa iaciunt , ut cui aliqua Ecclesiae procuratio commissa est , is mirifica sapientia praeditus ibi qumque videri debeat, si in tot hominum cupiditatibus sine ullius offensione , ac sine turbis suam provinciam administret. Haec singularis prorsus Cornelii laus fuit, quod per annos quatuor dc viginti in regimine tam varie diffuso, ac dissicili nihil acciderit singulare. Neque enim tam periti Μedici eit accedentes morbos curare , quam ne accedant praecavere. Viderat hoc, multisque ad imitationem memorare solebat,

verum illud summi Sacerdotii exemplum cum antiquis comparandum, Clemens XI; in cujus egregia sensa successisse credendum est, qui in ipsam humanarum divinarumque rerum potestatem Dei optimi Maximi providentia successit Innocentius XIII. Atque hunc etiam multo magis vidisse exisistimo, qui olim Georgio in Lusitana Legatione suffectus , recentia adhuc admirabilis virtutis vestigia in florentissimo illo regno ad immortalitatem impressa legit ,& qualis quantusque esset, jam inde ab eo

tempore cognovit. Hic tamen tanti nominis tantaeque gloriae Cardinalis ereptus est,

229쪽

hic inquam tibi, Roma, ereptus senectute prima, qui ne extrema quidem sine bonorum querimonia decedere potuisset. Uerum ego quid diutius Romae jacturas queror , nostrarum immemor δ quid in tam lugubri hujus Civitatis conditione lugendi caussas aliunde peto λ Nobis ille , nobis ereptus est ; nostrum est totum hoc infortunium I Patavium amisit sacrorum praesidem, religionis custodem , pietatis assertorem , Pastorem , Patronum, Parentem. Revocate animo , quicumque Georgium

paullo familiarius cognovistis, compositam illam in tanta dignitate facilemque naturam , sensa illa in rem quamlibet prudentissima, acumen illud ingenii ad dissicillima quaeque expediti, intelligendi celeritatem, decernendi consilium, agendi industriam :reputate cum mentibus vestris perpetuam illam verborum vitaeque continentiam, flagrans ad omnia pietatis opera studium , sollicitam Christianae institutionis curam , effusam in egentos ac miseros benignitatem, totam denique illam optimae indolis rationem , quae ubi se alicui dederat , in eo statim admirationem & benevolentiam commovebat . id cujusmodi sit , intelligi magis potest, quam ex toto explicari: sed

multi tamen animadverterunt , hoc proprium ejus ac peculiare fuisse, ut minimae quoque virtutes excellentem quandam speciem ac dignitatem ab ejus moribus sumerent, & quod in aliis vulgare esset, in eo tamen inligne atque eximium appareret.

230쪽

'An ille, nisi tantus fuisset, aut etiam mainjor, Barbadici famam , ut modo dicebam, excipere potuisset , ejusque locum magna

Gmnium voluntate ac laetitia tenere , qui tamquam e caelo descendisse visus, eoque Tegressus unde Venerat, non humanis tantum laudibus , ted prope Superum voce ac Prodigiis celebrabatur Z Jacebat populus fere omnis ingentium damnorum memoria abjectus atque afflictus ; moerebant sacrorum Ministri praeteritorum memores. anxii trepidique futurorum , querebantur sacri mulierum ac virorum coetus in diem viventes, & ad incerta casuum solliciti ;ejulabat egentium Puellarum ac viduarum turba, tam certo 1ubsidio ad vitam tuemdam atque honestatem 'privata ; litterae quoque ac disciplinae tam secura spe dejectae atque exanimatae sibi metuebant . Hic tamen in tanto doloris ac timoris aestu superveniens , veluti Sol post atram ac turbidam tempestitem, omnium vultus CX-plicuit ; brevique effecit, ut hominem inisteriisse tota Civiras judicaret , non Virtutem . Nihil mutandum ratus eorum , quae invenisset a Viro illo divino constituta , candem ubique justitiae , disciplinae , reli-glanis viam tenuit , quidquid ingrueret , ad illius decreta & majorum consuetudinem confugere consuevit; ac si quando Gnascentes novi generis morbi nova reme dia postularunt , quae ipse egregie consti- rueret, maluit videri reperisse , quam fecisse . Quamquam ita quieta sub hoc Prat,sule

SEARCH

MENU NAVIGATION