De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tinere conabor, sed illam illiteratissimam ultro abjiciam; quae tamen pro mores fortunatissima est , ridetque Theologiam nostram : si me divinatricem Astrologiam

ejurare jubebis, riurabo non invitus, quam nemo umquam coluit nisi stultus, vel iat stultos deciperet ἰ at interim non desinam de corporibus caelestibus quaerere, quid sint, ubi sint, quid essiciant, quomodo moveantur , quando concurrant .' quod genus A. stronomiam Vocant, nulli magis propriam, quam qui mente atque animo assurgere supra ceteros debet, ea contemplando , in quibus , vel ipso Tullio teste , divinae vita tutis ratio maxime apparet atque exstat. Tantus hic amplissimae disciplinae modus , tantopere castigatus ac sanus, video tamen quibus non probetur ; quorum haberi fortasse ratio non deberet: sed quandoquidem in animum induxi, ut omnibus per nos satisfieret, id ab illis peto , ut quam opinimnem animo comprehenderunt , si ego il- Iam hodie ratione labefactabo , tandem aliquando in hoc loco consessuque vestro deponant. Quodnam igitur est horum limminum de studiis nostris iudicium 3 Qua- Ie scilicet rudi aevo illorum fuit , qui nobilissima Graecarum Latinarumque litterarum monumenta undique conquisita, tamquam impura & exsecranda, devovebant; veriti ne se a divinarum rerum cogitatiΟ- ne averterent , aut etiam contagione aliqua religionis ejus , unde essent profecta, Contaminarent . Quantam tempeltate illa jactu-

212쪽

1acturam fecerimus , nihil attinet commemorare . Nunc id agitur, ut cognoscatis, unde isti praeclari monitores exierint, qui omnia perhorrescunt, quae.ad sacrarum rerum intelligentiam, aut morum compositionem aliquo modo non referantur . Hos

enim nobis fines praestituunt, a quibus Μathematicos judicant abesse longissime. At non hercle ita judicabat Origenes , qui ut est apud Eusebium ) quos maxime

idoneos ad sacra studia crederet , eos in Geometricis & Arithmeticis mature eXemcebat; ut tamquam praesidio aliquo eorum ingenia muniret , sitne quo multi defecissent . Verum non accipiunt Origenis i stimonium: credo quod erraverit in rebus maximis; at in hoc certo sapuit, in quo subscriptores approbatoresque habuit sine controversia sapientissimos , Hieronymum& Augustinum, qui in sacrorum librorum' interpretatione numerorum ac siderum scientiam tamquam ad multa necessariam adsciscunt. Sed quid opus est testibus, u-hi ratio non deest λ Mitto, quantum momenti habeant Geometrici atque Arithmetici calculi in disputationibus de Arca Noe, de Babelica turri , de Salomonis templo, de Holocaustorum altari: mitto, quam sibi partem vindicet Astronomia in contro, versis longe maximis de Hebraeorum annis Solaribus, & Lunaribus; de computo Diluviali , de principis Planetae motu vel inhibito, vel revocato ; de variis denique modis, quibus haec explicant Ptolemaici , N Coper-

213쪽

Copernicani, & qui Gigantum more cum Superis bella gerunt , Spinosistae : mitto etiam , quae novi Testa menti studiosos eviercere solent, Eclipsis Christi mortem consecuta , Magorum stella , caerimoniae ad Lunae tempora ordinatae, omnisque calendarum rario, quam Ecclesiae Proceres , non adhibitis in consilium Mathematicis , numquam constituissent e haec , inquam, mitto omnia , non quod exigua snt, sed quia nimis nota, multi sque usurpata. Unum illud in praesenti vestris judiciis subjicio , de quo nescio an multi cogitent , sed mihi tamen gravissimum est : siquis Mathematicus pro ea , quae nunc gliscit in dies magis , hujus facultatis propagandae cupiditate fortasse nimia , ut mox ostendam; siquis, inquam, tantum sibi sumat ,

ut sacrorum mysteriorum veritatem Geometricis momentis expendere velit, hun ne feremus arma tractare nobis ignota οῦ

nec solum Ecclesiasticam poenam, ubi jus laedat Religionis, sed etiam judicium effugere ρ Non hic vanus metus est . Vidi ego, qui tamen in alio pulvere versor, lepidulum libellum , cui titulus , Neologiae Chri stianae principia Matbematica ; quibus callidimimus auctor Joannes Craigius caelestis doctrinae fidem non tam ex divino testimonio, quam ex rerum humanarum conditione metitur , & utriusque Testamenti auctoritatem specie confirmantis infirmat . Anne haec sua quadam lingua & notis arcanis scripta Theologi nostri ita ignorabunt,

ut ne

214쪽

tat ne legere quidem valeant δ Nihil ne juvabit, cum eiusmodi bella ingruent , esse ex hoc ordine , qui resistere possit λ Non

id ab omnibus requiro e at esse tamen alia quos singulis aetatibus necesse est, qui communem caussam quoquo modo petitam , ubi res postulet, aequis armis defendant . Non deerunt exempla , quae sequantur , Riccius, de Cusa, Caramuel , Cavalerius, Ricciolius , Petavius , Tacquetius, Me sennus , Villalpandus, & praeterea multi Pietatis ac doctrinae fama nobiles, qui Cum se sacramento obligatos Ecclesiae dedissent, non ideo tamen existimarunt , Mathematicam palaestram sibi esse praeclusam. Sive autem operam suam Religioni navarunt, sive navandi defuit occasio , nemo certe repertus est , qui non eos magnopere admiraretur , summisque honoribus dignos Censeret. Numquid habent, quod istis objiciant, qui nos ab eorum imitatione deterrent δ Nam quod a Seneca sumunt, ni-

hil Mathematicis doctrinis inesse frugis ;quod a Polyaeno & Aristippo , nihil veri. 2ς-tatis ; cum tam sit aperte falsum , miror & Λ equidem, cur Stoica & Sophistica ingenia non agnoscant . De toto hoc genere hominum anno superiore diximus: neque opus est pluribus , in his praesertim angustiis , in quibus alteri quoque parti initio sitae debet esse locus . Jam vero ad ilisim venio, quam pro modo temporis mihi ad dicendum constituti brevissime absolvam, magis ut rem tantam attigisse ubdea

215쪽

dear, quam tractasse. Neque vero mihi in animo est illos arguere, qui cum sibi Mathematicam laudandam proponunt , eam

in omnes artes ac doctrinas, maximas minimasque , nobiles atque ignobiles , tamquam necessariam inducere conantur , ut neque bonus aliptes, neque coquuS , ne-

ue pistor esse possit , nisi Mathematicosiligenter audierit . Vetus est haec, comis munis , protrita laudatorum consuetudo , ut nihil 1e dixisse putent, nisi omnia r rum genera comprehendant , fidemque hominum , & naturae modum praetergrediantur . Non deerit alius querelis locus , quae neque cessabunt umquam, neque pro- scient. Illa me hoc tempore cura sollicitat, quid tandem in mentem Venerit M dicar artis prosessoribus , ut sua omnia ad Mathematicam reserant ; nihil jam Io- quantur, nisi particularum figuras; fluida, lolida, media, quaecumque corpori adhaerent , aut corpus Constituunt, ex pondere , eX nisu , ex mole, ex numero pensitent; medicamentorum vim & facultatem , bonam malamve corporis habitudinem, ipsum quoque spiritus motum Geometricis notis definiant; tandem illud essiciant, Μ dicum esse neminem, in quem Euclidis anima non migrarit. Non sum nescius, Hippocratem quoque ad Thessalum filium scripsisse, ut animum ad Geometriam & Arithmeticam converteret, unde esset aliquis in Medicina facienda usus .' at nunc eo

res adducta est, ut non jam Medicus studia

216쪽

dia sua Geometricis ornet , sed totus Geometra sit. Illud etiam fateor, morbos pla-

DC omnes , eorumque curationes formulis

explicari posse ex arte Mechanica ductis ,scui tantum sit otii, ut nihil novi ad hominum salutem cum afferat , usitata vemba mutare velit: verumtamen cum id se-Cerit , tam certum erit, Medicum iccirco esse Mathematicum Oportere, quam certum est , sutorem ac teXtorem esse Geometram , quod sutrina ac textrina Ge

metricis formis explicari possint . Non v reor , ne nimio plus dicam, quoties reputo , Joannem Fernelium , qui ad Cellum elegantia , doctrina ad Hippocratem proxime accessit , nihil Mathematicum suis scriptis, quibus universam Medicinam comis plexus est, aspergere voluisse, cum tamen ita duetias natura ipsa, omnes industriae nervos in Mathematica contenderet , &quamdiu per uxorem licuit, multo maXi- Fetnia.

mam diei partem, & domesticas fortunas in hoc studium insumeret . Quid λ Huncine admirabili ingenio virum , non suae modo aetatis, sed omnis ab illa memoriae Medicum praestantissimum , cum omnes, morborum caussas & remedia persequeretur, possetque unus, siquis umquam, Mathematicis 1peculationibus scientissime uti, penitus abstinuisse , nostros vero ne red viam quidem sine illis curare λ Discrimen hoc tantum unde sit, alii viderint .' interim accipite, quid cum a nobis urgentur, minus tecti respondeant. Saeculum causis

217쪽

santur Methodicis aversum potentum mores nihil probantium, quod ipsi intelligant; divitum avaritiam , unde abradi pecunia nequeat, nisi per istiusmodi miraculorum ambages. Hactenus sapiunt: pergant, quod bene vertat, in hoc curriculo . Huc addunt , magnam suae Arti injuriam fieri ,s ejus criminis postuletur , quod sibi forirasse aliquam levitatis notam inurit , at in Politicis , in Theologis, in Iurisperitis, quorum jam multi audire Mathematici volunt , capitale est. Ne hic quidem prorsus aberrant a vero . Quas enim praestigias afferat necesse est, qui sibi imperavit mo- Vere omnia , quaecumque ingenio possit , xlestie-ut Theologicas doctrinas , omnemque ci- 'et' vilem & Ecclesiasticam gubernandi ratio- i. ii t nem Mathematicis momentis adstringat pineino. Tituli ipsi horum librorum, de quibus ni-α - ' hil amplius commemoro, offendunt ocu-I QPQ Ios , & in quo se putant gratiam & au- Lond. ctoritatem Mathematicae conciliare, in eo δ' ' plane ipso fastidium pariunt & satietatem. Atqui malum malo mederi nequit . Non dico , Medicos tantum aliud agere : utinam quidem soli peccarent; at illi tamen, quod est in primis grave , nostro periculo peccant. Ceterum in libros quoque Philosophorum jam nimis multae videntur mihi irrepsisse Μathematicae tabulae quamvis alioquin non tam ipsae inter se Philos, phiae partes conjunctie sint, quam earum quaedam , ut paullo ante dixi , cum Mathematica . .Sit artibus ac disciplinis inter

218쪽

ipsas conjunctio & societas , sed cujusmodi solet esse foederatis civitatibus, quarum unaquaeque suo jure utitur . Quid in rem quamlibet Mathematicos appellas; quid eorum methodum ad omnem disputationem traducis quid jura perturbas λ Non est

ille ad veritatem latis numerorum line rumque apparatus . Neque enim Μath

matica demonstrandi ratio tantam sibi fidem & auctoritatem acquisivit , quod Perlineas & numeros conficiatur, Ied quod principiis fulta certissimis , quae ex his colligit , ea quoque certa esse necesse est. Linearis & numerica probatio in omnem fere artem ac disciplinam adduci potest . principia poni Mathematicis aequalia vix alicubi possunt. Quoties igitur in magna illa volumina incidimus , quae in latentibus caussis & naturae obscuritate versantur , nos quidem nihil moveant Geometricae figurae tabellis inscriptae elegantissimis, nihil illa Mathematica methodus tantopere jactata, si rebus inaedificetur natura labantibus , ut saepe usuvenit . Haud equidem ausim magnos Auctores nominare , praesertim & supra nos positos, & famae securos : at videte tamen , quam nihil ferre nimium possim . Ille ipse Artis

nostrae magister Quintilianus, Rhetorum resta. oculus ac deliciar, cum jubet oratorem ς δ' Geometrica percipere, ut ubi necessitas flagitet, de terminis ac mensuris apposite dicat , gestumque digitorum ad computationes accommodet , videtur mihi propemo dum

219쪽

Musicus debebit esse orator, ut de his artificiis verba facere possit , vocemque &manus ex arte moderari . Quid illi , qui

Grammaticum quoque ad Geometras mi tunt, Ut de orationis numero, & syllabarum quantitate recte judicet ζ Satis ne fani habendi sunt δ Sentio me magno quodam aestu commoveri & ab eo litore , cui sponte mea consilioque adhaesi , in autum quodammodo abripi: sed iam , ut in lubrico , nimis multa . Summa sit; Mathematica studia patere latissime; nec ipsa per se solum , quae colantur , dignissima esse, sed aliis praeterea multis suuragari nobis vero in primis amplectenda videri , illustranda, promovenda ; quod status hic vulgari conditione exemtus, & in illustri

fastigio collocatus, rebus ornari debeat omnibus, quaecumque humani ingenii solertia parari possunt , ut non muneris rantum dignitate atque excellentia Ceteros mortales Clericus superet , sed seipsum qu

que dignum ostendat, cui tale tantumqu munus committeretur. His se igitur disi bunt adolescentes nostri, modo, quod Fabius de Graeco sermone praecipit , ne usque ad superstitionem. Facio equidem minus libenter , ut eorum industriae modum

Ponam , cum ceteroquin aliunde non C

reant desidiae invitamentis: sed nihil in' mill vita tam laedit ossicium , quam quod

extrem

220쪽

extremum est. Magnum crimen istius aetatis , atque adeo aetatum omnium, igna

via; sed nihilo tamen minus ingenii ostentatio : tametsi utrumque fortuna, orbis terrae domina, suis bonis saepissime cumulet . Ego illos in omni re & actione v ritatem & honestatem sequi volo, nec in innino spectare aliud , quam quod tibi , P. Eminentissime , in cujus tutela positi sunt , mea voce declarandum videtur.

Edita est Patavii an. 1 αα. addita

hac Auctoris Epistola AD LECTOREM.

I se admodum tuli, quosdam se altera hujus orationis pam te iases putasse , quos ego nec fando

auiueram , neque omnimo suspicabar M dicos esse . Dispeream , siquid egi m litisse . Cum illa sim rem, grami quodam maletudinis genere con*ctabar: Ataque dolor iram concitatis, ira mer talem expressit. Cum re te maleo, Memdicos ommes , eorumque technas sentissime laudo ; sed quaedam aegrotanti con donanda sunt . yam extra Iocum. GD equidem societatis ejus , quae Medι-

cina

SEARCH

MENU NAVIGATION