장음표시 사용
201쪽
Ad emus eos, qui nimis paucis Mathe
matica studia concedunt ; tum ai Versus eos, qui nimis multis. Uod opus decem abhinc annis jussu δ auspiciotUO, P. E. , ex hoc illustri atque edito loco solemnibus verbis institui , tandem aliquando exaedi----- fico i Diisque immortaliabus grates ago , quod mihi homini valeatudinis parum firma V, ingenii vero infirmissimi , tantum virium vitaeque tribuerint , ut cursum hunc decennalem , quem ne ipse quidem , cum auspicarer , totumque prospicerem animo , conficere me posse sperabam , tamen confecerim & ad Mathematicam facultatem, , quae Orbem claudit ceterarum , non sne aliqua cerae felicitate, quantum ex hujus lectissimae coronae benevolentia conjicio , nunc demum pervenerim . Verum quod in magnis operibus sere accidit , ut ultima quaeque diss-cillima sint, aut fessis jam viribus difficillima videantur , hic me postremus quasi a-- ctus
202쪽
etus vehementer terret, graViore quadam, iit sentio, persona imposita, novaque obje-eta non laboris modo, sed etiam aissicultatis λc periculi specie. 8am de aliis quidem
cum dicerem facultatibus, id unum requiri videbam , ut quae cujusque tradendae ratio mihi maxime probaretur, ex animi sententia declararem : nunc ipsa rei possessio in controversiam vocatur , nec, jam Ostendere oportet, cujusmodi sti Mathmmatica scientia , aut quomodo comparetur, sed quem deceat, quemve dedeceat.
Scilicet non desulit. asperi homines ac di siciles , qui eam nobis invideant; & cum ipsi inter se de toto hoc genere sermoneSconferant minime aequos , tum no sumque ipsos , .ut sibi videntur arguti . alia
quando interrogent, ecquid juventutem in spem Ecclesiae nobis concreditam , in amgulis ac triangulis dimetiendis inaniter Oc-Cupemus . His ego animis tam parcis &angustis , ut magnam partem generis humani , eandemque . studiosissimam ad Euclidem & Archimedem accedere nolint, . aliud quoddam genus hominum Dpponere
cons*eVi, qui neminem doctum virum e--.Xistimanti, justumque sit ordinis, si do- ωinis careat Mathematicis . Cum enim utrique abeant ad extrema, ipsi se mutuo conficiunt . Sed jam eSo quoque manus conserere tamquam in sudicio constituo , . nec solum priores illos propellere, qui nos
aggrediuntur , sed hos quoque Iacessere , quorum Opinionem utilem quidem nostris
203쪽
rationibus ad tempus duxi , umisero au.' rem numquam probabilem . Quod ut rarione & ordine siciam , duplex mihi via non diversa modo , sed etiam adversa in. eunda est , quarum prima veluti defensio ne constet, altera accusatione. Defendam operam & industriam nostram , quae in Mathematicis disciplinis impenditur; accusabo labores eorum nimis, ut ita dicam, ambitiosos, qui has ipsas disciplinas in a. Iiarum fines inducunt, infinitaque contentione suscepta , quae Dii Deaeque separa. runt, communi vinculo iungere & copulare conantur. Ae defendendi quidem propositum sve sit necessarium, tive supervacuum , quod nolo in praesenti quaerere, an emine reprehendi potest i illud vero ae.
cusandi cum re ipsa , tum nomine Odi sum ita moderabor, ut omnes intelligant. non me levitate aut perturbatione aliqua ductum , sed studio veritatis ac justitiae . suis finibus Mathematicam terminarct ; quos dum tenebit, in maximo ubique honore
erit ; ubi egredi incipiat, multas in se
gravesque offensiones concitabit, Id vero quemadmodum se habeat, non ausim mehercule in hac luce exponere , nisi vestrae sapientiae multis mihi rebus perspectae magnopere confiderem ; qua 'me una tam quam scuto adversus invidiam tuebor , siquis forte tam caecus atque audax obtreis clator erit, ut cum audierit, quo ego sim in Artem plane nostram animo , quam
benevolo , quam studioso, quam illius amis
204쪽
plificandae cupido , mihi tamen crimini tribuat , quod omnem litterariam provinciam per fas nefasve occupatam Matheismatico non condonem . Nemo profecto
est , qui possit de re ulla publice dicere
sine periculo 2 at me praeter ceteros timeis re oportet , qui quod sentio , non circutitione & anfractu tegere, non ad gratiam& voluntatem audientium temperare possum , sed cujusquemodi est , ex ossicio &gravitate personae, quam hoc loco sustineo , perinde proferre debeo , ac si aram tenerena . Atque haec valuere semper: illud vero hujus anni proprium ac peculiare est , quod peregrinus atque hospes in dissicillimam regionem venio ; nec duce re argumenta nisi ex universo genere potiatum & ex communi quadam ratione, inquam litterae omnes ac disciplinae conveniunt . In his dissicultatibus atque angustiis siquid essicere tamen potero , Plane , intelligetis, neque nobis Ecclesiasticam vitae rationem ingressis omittenda esse Mathematica studia , neque- ulli ultra modum & rerum naturam promoVCnda. Qui 'in hanc sacultatem alieno sunt animo , apertasque gerunt inimicitias . nihil sane afferunt valde firmum , sed tamen ita multa dicunt ut 'si respondere singulis velim , in re non tam dissicili , quam longa & molesta nullo litterarum bono tempus teram . At est callidum quoddam& insidiosum genus hominum , quod ut coguOscam , Auditores , indigeo lapientia
205쪽
vestra , ut refellam , auctoritate & auxiatio . Soleo enim prO. munere hoc meo , quod neque ego tanta assiduitate ac vigilantia obirem , neque ullus obibit pro hac Terum temporumque.conditione, qui non se divinitus vocatum existimet, Deumque uuum K isontemtis mortalium consiliis , in
omni actione & procuratione sibi proponat ; soleo , inquam , diligenter omnia Circumspieere ; neque amicos solum , sed inimicos etiam , siqui sunt , audire , ut uantum fieri per me poteli , studia nora perficiam , & ab omni reprehensone Iiberem . Sunt igitur quidam ad litteras
juvandas voce atque ore praeclare com p
siti , qui Mathematicae dignitatem multis verbis extollunt , sed usum ajunti non Videri Clericis convenire . Quid hoc st, non satis explicant Iiaed ita tamen i murδ ips-hant, ut eos appareat profanum aliquid hoc nomine designare , quod in militari Architectura , aut in vana divinandi arte
positum sit. Quid dicam, Auditores λ quid
suspicer λ Eosne malitiose facere,iaut inde alios absterreant quo ipsi accedere non potuerunt f At illi certe non sunt ita vafri : quamvis non negem , esse aliquoS , ubicumque tandem sint sinam & Momo debet esse locus qui pulcherrima quaeque studia ob id unum carpere audent , quod se ab illis exclusos videant . Cum his nobis nulla res est , qui toti sunt a menda- Cio , quorum vita fallaciis.constat, quibus
squis unus fidem habet , is ipse tabula
206쪽
fiat . Ergo illud est reliquum, ut qui nos
a Mathematica revocant, non satis adver-riant, quam multa hoc nomen complectatur , quae cum hoc mostro vitae instituto
consentiunt optime . Age enim , quid est in Physica scientia , nisi sorte hanc quo- nobis denegant ; quid est, inquam,
ἱΛ Physica scientia tam Philosophi privatum' ac proprium, ut non magnam illius partem Mathematicus vindicet y Ratione quidem atque ordine contemplandi inter te differunt, rebus non differunt, nisi peris paucis . Quidquid numero , aut figura aliqua constat , quidquid sono judicatur, quidquid luce distinguitur , quidquid aliquo mensurae genere comprenendi potest in toto terrarum orbe , non tam Philoso
phici, quam Μathematici juris est. Atque haec ante pedes. Quid , quid astra, quid planetae , quid caelorum orbes ζ An haec ignorare Philosophus potest, aut sine Mathematico studio scire R Ego vero ne
satis quidem puto.ad philosophandi praestantiam haec studia conjungere z praecedant Μathematica necesse est , quae antimum a sensibus excitent , & ad intelligendi celeritatem exacuant; siquid modo vidisse Pythagoram credimus, qui nullum auditorem in sua illa Philosophica adyta ces admittebat , nisi prius Geometriam , Gno. ' ς' monicam , Musicam , Astronomiam didicisset . Hunc secutus est Plato , qui Ma- rqp thematicam iccirco vocat Pla- δ oni accesserunt Xenocrates , & Speusip-t , N ' pus,
207쪽
rq4 ORATIO X. pus, qui eisdem legibus Academiam postris i ipsum tenuerunt; tum. ipse quoque Arist teles, qui certe a Magistri sententia discessistet, si ullo modo radolestentem his auxiliis destitutum fieri posse Philosophum existimasset . Itaque homines isti divino imgenio praediti, non Philosophorum modo principes, sed Philosophiae parentes ea stabpta reliquerunt de Physicis rebus, quae ne legi quidem nisi a Mathematico possem . Aut igitur nobis tota interdicatur Physica
provincia, aut concedatur, ut in eam tamquam cives & habitatores , non ut servisuresve ingrediamur . Physica porro cominmemoro , non quod Logica & Metaphys.ca Mathematicis commodis careant, non
quod Ethica ipsa alicubi non indigeant, non quod facultates reliquae vim sitam omnem ac dignitatem sine illis obtinere pos- snt ; sed quia nihil afferre constitui , quod subtiliter excogitatum videatur , magis ad ingenium , squod sit in nobis , quam ad veritatem ostendendam. At enim Philosophi sunt , & valde etiam , si Diis placet , beati , qui ne i psum quidem quid significet
Mathematicae nomen , didicerunt . Esto . non tam bene cum litteris agirur, ut sapere non videantur , nisi qui sapiunt. Adhuc tamen est , quod nobis artatique nostrae gratulemur . Nam saeculis ante Galilaeum bene multis unum illud Philoso hicum studium privatas Acholas publicasque tenuit, quo isti boni viri videntur esse contenti.
Habete autem, quale fuerit. Sectae hostili odio
208쪽
. . AD ΜΑΤΗΕΜ. Issodio invicem infestae; ingenia certis hominibus sacramento addim s impotens atque infinita pugnandi libido ; nova rebus nomina indita ad lites alendas ex compacto institutas ; fallaces & captiosae argumentationes ; insanae formulae , quibus nihil subesset nisi strepitus; subtiles & acutae speculationes de iis , quae numquam fuissent, aut vero esse possent ; perpetuae & ad ra- vim usque productae disputationes, seu potius rixae s omnia prius quaesita , quam Veis ritas & natura . Videtis familias Gladiatorias nolo enim Scholasticas dicere , quod nomen est , aut esse debet honestissimi orudinis at hae tamen ipsae , silentibus Mathematicis , famam occuparunt Philosophiae ; cum caput Μathematica extulit , suasque vires Physicae adjunxit , tum veluti renovato orbe, magni illi extitere naturae interpretes cum omni antiquitate comparandi, Galilaeus, Cartesius, Gassendus , Neutonus , BOrellus , Hugenius ,
Leibnitius; & qui horum secuti vestigia ,
Philosophi re vera sunt, & habentur .. Quis igitur nobis tam erit infensus , ut inventis frugibus, rursus ad glandes mittat λ Ergo si tempus & industriam vanis conteritionibus impendamus, simul Physici , simul Clerici nomen praeclare tuebimur ; si naturam serio scrutemur , saltabimus extra chorum p voces & nomina
persequi licebit, res non licebit λ pro sectae studio disrumpi gloriosum erit , pro studio veritatis indecorum philosophari ἐ
209쪽
Nihilo plus dico, quam quilibet unus eximis litterarum subselliis cognoscere possit,
modo non ignoret , quam viam & rationem Philosophi teneant , ex quo iidem Mathematici esse coeperunt , suisque speculationibus sensuum testimonia & mechanicam operam adfecerunt. Atqui ego nimis exiguam laudem Μathematicis studiis tribuo, si nobis eatenus retinenda statuo , ut Physicis opem ferant: stant ipsa merito suo, eoque in primis magno atque admirabili , quod nullum vitae statum nullumque ingenium respuunt . Si enim is non inditus arte, sed animis innatus scientiae amor , ouo cuncti exardescimus , honestissimus est , locisque omnibus ac reminPoribus aptus , quid est, quod Clericus ignorare illa debeat , quae cum maxime ad discendum referantur , praestabile hoc disciplinae genus constituerunt, non a re bus ipsis . quas comprehenderet , sed τ' nuncupatae Θ Poeniteret me profecito conditionis hujus, si mihi naturam adiis meret , qua impellor ad sciendum; aut si cum multa ad ingenium eXercendum concedat , sive levia , sive fallacia, sive ambigua , hoc tamen intercluderet, quod unum propemodum cadit in seientiam. Habeant sibi Peripatetici contentiones suas , habeant Academici, Sceptici, Dogmatici, Nominales; volumina voluminibuS Opse nant , factiones factionibus , aetates artatibus , omnia sollicitent, turbent, misceant.
ut non solum sempiternis laboribus nihili sciant,
210쪽
sciant, sed illud etiam dubium faciant i, utrum sciri possit aliquid . Mathematica
sane una ab incertis certa separat ; ubicumque sit veritas , eo accedit; non dotempore , non de loco , non de secta laborat ; Iibera , soluta , expedita , uti est Unumquidque , seu album seu nigrum, sine ambage demonstrat . Hanc nobis qui auferunt , si nullum praeterea litterarum genus relinquunt , parum abest , quin pecudes faciant ; sin autem & Poetica , &Critica , & Dialectica , & Philosophica omnia liberaliter condonant, quid est quod illa excipiant , quae ad doctrinam & eruditionem omnium certissima atque exploratissima sunt λ Nisi forte , ut initio significavi , quod multae Mathematicae partes sint , aliquae vero etiam hominum vitio Corruptae , unius aut alterius invidiam ad Univorsas traducunt . Ita siquidem fit in rebus omnibus , ut cujusque laus ac reprehensio sumatur ex prQximo . In quo ego tam communi malo nihil nobis praesertim dolendum puto : tantum dico , siqua sunt in Mathematicis, quae cum hoc nostro instituto non apte cohaereant , ea , judicio &temperatione adhibita secerni posse , &quatenus expediat, conciliari. Si me a militari Architectura abstinere volueris, par bo lubens si a civili quoque , honeste resistam e si Musicam extorquebis , nobilissimam illius partem mihi reservabo , mollem ac theatralem sponte remittam e si Λ-rithmeticam interdices , Pythagoricam re-
