장음표시 사용
271쪽
auctoritatem conciliavit , liberalitas vero gratiam & benevolentiam . Amicitiis usus est omnium ferme sui Wmporis litterat rum , multorum etiam nospitiis : nam id in primis curabat , ut hospites frequenter haberet ; cumque ipse tenuissimo victu uteretur , alios splendidissime excipiebat. Sed haec narratori satis: plura dabunt tam datores.
272쪽
AD C. U. JOANNEM FABRICIUM HELMSTADIENSEM
Edita ante Dissertat. OCΤ. FERRARII
Nunc prodit ad Auctoris mentem se exemplar autographum. Τsi non una de caussa statueram Dissertationem hanc Octavii Ferrarii τ η ην , quae de publico suggesto olim eracepra , perque manus hominum tradita , ad me denuque pervenit , intra domesticos parietes perpetuo retinere ', id tamen accidit pernosce dies , quod me sententiam mutare jussit, opesque privatas in medium prosem re . Cum enim legissem nuper emissum
Nicolai Calliachii de Mimis & Pantomimis libellum , videbar quodammodo mihi Ferrarii memoriae injuriam facere, nisi quae ille de eodem argumento lucubravit , in scenam producerem. Te porro libuit tamquam auspicem appellare, quod olim Fe rario familiarissime usus, hac ipsa de re Paravit disputantem audieris , & una fortasse audieris cum Calliachio . Fuit enim& ipse inter Ferrarii auditores , cujus prin
273쪽
ceptis ac disciplina tantum profecit, ut jus' defuncti locum occupare potuerit , &ad extremum usque spiritum magna cum laude tenere . Quod si nec ulla tibi cum viro illo immortali necessitudo fuisset, nec disputationibus ejus interfuisses umquam , tamen erat , cur ad te potissimum Ferra. rii opera mitterem , qui ea undique studiosissime colligis , typisque consignata ad hominum utilitatem producis. Consilium hoc nostrum probavit in primis ornatissimus vir Iulius Ferrarius , Octavii Filius, qui multa jamdiu patris sui D mωρηκοταφρον Π,ματα edidisset, tibique inscripsisset , nisi testamenti religione prohiberetur. Accidit etiam hoc peropportune ad meum in te studium singulare declarandum ut publice ostenderem , quanti a me fiereS, eaque potissimum re ostenderem , quae it ibi esset probatissima . Non debuit sane , neque potuit angustis Germaniae finibus nominis tui fama contineri , sed late vaga- ea , ut Omnes ubique , ita me praesertim in tui admirationem pertraxit; ut caussas saepe aliquas cupide quaesierim , quibus lit-
. terarum commercio & benevolentia coniungeremur . Ubi autem se primum Oz- ,
casio dedit , statim arripui . Siquid est ,
quod in hac nostra erga te voluntate proin bandum putes , mutuo primum amore significa , deinde iis rebus , quibus studia nostra Graecae Latinaeque humanitatis juvari possint. Vale. Prid. Id. Mart. MDCCXIV.
274쪽
Inas a te his quatuor servemtissmis diebus accepi litteras,& quidem latinas. Itane igitur neque tibi parcis , neque mihi λ Urget te scilicet Paeum sua caterva, monet in singulas horas , ac paene in judicium rapit, quod eum nepotem ex fratre dixeris , qui fratris filius dicendus erat . Quamquam mgo istorum hominum nullam esse habendam rationem duco , qui quod pauculas voces , in quibus vulgo peccari solet , a
Vossio sumserint , ac memoriae mandaverint , magnos se Cicerones putant , cetera indocti : attamen ostendere conabor , quomodo possis cornicum oculos configere . Sed tu vide, quid jubeas; ego enim spectabo aliud nihil, nisi ut paream. Aio igitur, Vocem Nepos , quae natura sua ad filios filiorum pertinet, ceterosque ex iis genitos , aliquando etiam ad fratris & 1ororis filios, & ab iis natos traduci posse, atque adeo debere ; ne hunc veluti scopulum plus nimio declinantes, ad alium appellamus , qui foedior sit ac periculosior.
275쪽
Ea enim interdum animi sensa exprimenda sunt, quorum ratio non aliter constet, quam sit hoc nomine declarentur . Siquidem vasta illa verborum circumductio, &smilium casuum continuatio , qua morosi isti aureae latinitatis custodes fraternas cognationes describunt, sermonem non solum enervat, sed plerumque etiam obscurat , ut paucis post diebus ne ipsi quidem intelligant, qui scripserunt . Ego itaque non in singulis latinae linguae particulis,
sed universi in toto genere aurum requiro : ac saepe quidem animadverti, ex auis reis verbis luteam orationem fuisse conflaistam . Sed nunc tuis istis obtrectatoribus , quandoquidem nihil detrimenti latinitas Capit, morem geramus; valeat in minima quoque vocula aurum ἰ indulgeamusque tam splendidae cupiditati; verumtamen ira, ut conveniat inter nos quid sit aureum. Augusti obitus, inquiunt, auream clausit aetatem . Ecce tibi igitur aurum ab ovudio, qui Cupidinem pro Augusti felicitate
precatur , eX Ponto lib. g. Eleg. 3. V. 6 I. Sic regat imperium, terrasque coerceat omnes Caesar, ab AEnea qui tibi fratre nepos.
Vides , ut Poeta elegantissimus Caesarem Augustum appellet nepotem Cupidinis , quod genus duceret ab ejus fratre , idest ab AEnea Veneris filio ζ Quid si dicant ,
inquis, tam alte peti cognationem hanc, ut in nomina minus propria degeneraverit φ Id si dicant , pulchre eludent, seu potius eludere tentabunt o sed ne nos qui-
276쪽
AD N . 26sdem ex toto gladiaturam ignoramus. Nimirum quo stirpes longius procedunt, nepotes quidem minus propinqui sunt , sed
tamen nepotes cognatio minuitur, non Variatur . Uerum agamus cum iis liberalia
ter . Nosti , opinor , qua sit Plautus a ctoritate , cujus ore Romanas Musas prisco illo saeculo locutas ferunt et hic igitur tam locuples auctor in Amphitr. Act. 4.sc. uuis tam viso &c. sic habet : ego ille
idem Jum Amphitruo, Gorgopbones nepos , -- perator Thebanorum. Fuit autem Gorgoph
ne Amphitruonis amita, quia soror Alcei ejus patris. Videturne tibi satis propinqua Cognatio , quae tueri vocabulorum dignitatem possit λ Hic tu me etiam rides h minem semidoctum , qui carmina supposuta a Plautinis non distinguam. Rideas licet , dummodo illud mihi primum concedas , Comoediae hujus Supposta omnia latini hominis esse, & quidem antiqui, ut Grammatici peritissimi constituunt; deinde moneri te sinas, hanc , quae Suppositorum ultima scena est , Plauti germanam judicari cum ab Iano Gulielmio in quaest. Plaut. c. 7. tum ab aliis Criticis viris, quos refert Frid. Taubmannus in Plauti commentario. Quod si quam nos liberales su
mus , tam Paedianus tuus aequus esse velit, nec aureis tantum verbis , sed argenteis
quoque, &, quod multos fecisse video politisi simos scriptores , etiam aeneis locum a. liquem in Latio concedat, jam ea illi ex Omni memoria exempla proponam, quibus
277쪽
fidem negare non possit. Quid enim δ An
illum Quintiliani auctoritas parum movebit , qui , si aetatem quaeris , ab ipso Ner Dis exitu florere coepit; si doctrinam & Gruditionem , viginti annos erudiendar juventuti impendit , tanta aestimatione ingenii, ut & talarium e fisco , & senatoriam dignitatem , & consularia ornamenta conis secutus sit Θ Hic igitur tantus eloquentiae magister in prooemio , quae pars orationis cultum & elegantiam maxime postulat, in prooemio, inquam, libri quarti suarum Institutionum , mulinam se debere profitetur Domitiano Imperatori, quod sibi sororis suae nepotum curam delegaverit. Ad quem locum accipe Turnebi animadversionem : μυedixit sororis Nepotes pro Nepores ex sorore. Neque enim dubitari debet, quin isti fuerint Flavii Clementis filii , quos etiam tum parvulos Domitianus successores destinaverat , ut narrat Suetonius in Domit. cap. xs Hujus autem Clementis uxorem fuisse Domitillam Domitiani sororem refert Philostratus in vita Apollonii Tyan. lib. 8. c.
e. Interfecit Clementem virum Consularem, cui sororem suam collocaverar . At enim Suet nius in vespas. c. 3. unam dumtaXat mea
morat Domitillam Flaviae filiam , Domitiani sororem , quae, Vivo adhuc imo &privato vespasiano patre, diem obiit, cum Domitilla Clementis uAor, in insulam Pandatariam a Domitiano relegata, illi super-
278쪽
AD N as stes fuerit. Esto, num iccirco neganda Philostrato fides, qui proXima aetate vixit, &in ipsa domo Augusta epistolarum magisterfuit ζ Fortasse alteram hanc Domitillain Vespasianus suscepit ex Caenide, quam, mortua Flavia , paene justae uxoris loco habuit, ut est in eodem Suetonii loco . Fortasse hanc quoque Flavia genuit , sed ex Statilio Capella , quo tempore in ejus coni hernio erat .' quod in caussa esse potest, ut a Dione , seu potius X iphilino , non ἀδε - , sed , idest cognata Domitiani dicatur . Nonnulli Philestrati auctoritatem subruere conati sunt, sed adhuc inani conatu ; ac ne timorem quidem ullum tibi injicere debent , nisi siquando ipsius verba tollicitare incipient, ut Vem tant in ', hoc est sororem in sororis filiam : nam suit altera Domitilla Domitillae filia , de qua inscriptio apud Gruter. p.
24s. n. s. FLAVIA DOMITILLA FLLIA FLAVIAE DOMITILLAE IMP. CAESARIS VespasANI NEPTIS . Ma-jus illi negotium exhibent, qui nos ad Grammaticorum subsellia vocant, just que sacramento contendunt , genus hoc constructionis aut aliud significare, ac nos existimamus, aut, quod Turnebus animadvertit , i ab usitata latini sermonis cotia suetudine abesse . Ergo si Quintilianus x potes ex sorore dixisset, manus darent. At
mihi diligenter perquirenti, idiotismus hic toties Occurrit, ut fidentissime statuam sororis meae filium a Latinis scriptoribus tam recte
279쪽
recte dici sororis nepotem, quam nepotem ex sorore , aut nepotcm per sororem ' omnino ut vernaculo sermone dicimus mio nipote di
forella , vel nipore per via di soralia . Quod ita ostendam , ut non solum Turnebo, homini quam erudito , tam etiam facili satisfiat, sed illis quoque, qui vocem Nepos omnibus prorsus ex fratre ac sorore genitis denegant, sive sola sit, sive adjunctis ex fratre , aut per fraήrem , ex sorore, aut per sororem applicata . Suetonius in Caes. c. 83. Trei , inquit , constituit beredes , sor rum nepotet , C. Octavium , Pedium , L. Pinarium. En tibi, Turnebe , nepos sororis . pro nepos ex sorore: nam Pedius & Pinarius ex Julia majore geniti erant Caesaris sorore : Oct avius autem , natus eX Atia Juliae minoris filia , nequid de hujus loci sensu dubites , simpliciter ac sine ulla adisjectione Caesaris nepos dicitur ab Eutropioin Brevia r. l. 7. c. i. & in nostra Epitomae Liviana editione lib. II 6. Caesaris nepos ex sorore . sanavero Tacitus prodeat, dignus etiam 'sortasse, qui Suetonio praeiret. Crispum inquit annal l. 3. c. go. equestri oratum loco C. Sallustius rerum Eomanamum florentissimus auctor soror ii nepotem in nomen adiascivit. Fuit autem Crispi mater Sallustia C. Sallustii Historici soror, ut videre potes in Glandorpii Onomastico . Prodeat Spartianus , qui sic habet in Hadriano , c. 2. Nepte per sororem Trajani uxore accepta . h. e. Sabina nepte Traiani per sororem ejus Μa clanam. Prodeat denique cetera turba, sed
280쪽
non sine nomine. Orosius l. 7. c. 28. Lici nius adolescens, Licinii gustι filius, Constanorini autem ex sorore nepos . Vetus monumentum , Gallieno imperante positum , apud Reines Clas . 3. num. 37. AVUNCULUS NEPOTI B. ME. Ambrosius l. 6. epist. ad
Pater. num. 43. Avunculus iste illius, ista bim jus neptis vocatur. Venant. Fortunatus l. 6. Carm. 4. V. 16. Non cecidit patruus , dum
stat in Urbe nepos . Sed jam ad ea tempora Pervenimus, quibus ferme nemo latine scripsit, quin promiscue nepotem dixerit cum filii, tum fratris filium: quod ita notum est omnibus, ut ridiculum sit auctoritates congerere . Illud cave, ne tibi persuadeant, Latinam Iinguam exinde interiisse, quae quamvis in communi loquendi consuetudine esse desierit, attamen in Scholis, in Academiis, in publicis monumentis , & universe in optimo quoque scriptionis genere , quae singula populari locutioni infinito intervallo praestant, semper viguit ac dominata est: qua de re multa jamdiu animo volvo, sed ea non capit epistola . Etiamne igitur quis
dubitabit de hujus vocabuli potestate I seque miris modis contorquebit , quoties fratris , aut sororis filium unica Voce notare /voluerit , aut etiam pluribus, sed quae tamen cognationem hanc sine magno vemborum circuitu, ac sine ambiguitate significent δ Μuretus sui saeculi Tullius, ex spulejo quoque, ac Sidonio quaedam esse petenda scribit lib. 1. Epist. 3 6. nos vero ne