De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

EXERCITATIO ILDe studio linguae Graecae .

AEpe ego constitui, siquando mihi dicendi copia apud vos d

retur , in dis prationem voc re , cur Graecae litterae, florentiabus Romanorum rebus, tam m Ie audirem, ur mores corrumpere crederemtur I tametsi nemo esset unus, qui negaret, disciplinas artesquo omnes ad civilem cutitum libero homini necessarias ex illis prosectas esse . Ut enim nihil de Satyrarum scriptoribus dicam , morosis ingeniis a que acerbis , quorum princeps Iuvenalis si modo princeps appellari debeest neque hominibus Graecis, neque verbis Pepercit; nonne Cato ille Censorius, gravitatis αl ti . sapientiae imago, ad Marcum filium scripsit, Mnam esse Graecas litteras inspicere, non perdiscere 3 Quid M. Cicero oratoris pater Nonne hujus viri omnium opinione prudentissimi illud est, quod refertur in libris ς de Orati a Filio conscriptis, in quisque ptime Graece scit, ita esu nequissimam φ Quod vero mihi magis mirum videtur, tantume....,bfuit ut Voces istae Romanorum studiaben... retardarent , ut ipse quoque Cato , nihil

302쪽

li constantiae famam veritus, inclinata jam aetate Graecas litteras avidissime secutus sit. quas recta firmaque improbaverat . Uerum id totum ut excutiatur , suisque mois mentis in partem omnem examinetur . longioris disputationis est , multoque gravioris , quam ut a nobis suscipi possit, de in horae spatium vel paullo amplius imcludi . Itaque ad nostra potius tempora conriversi, de illis queramur, quod Graecae litaterae , incredibili rerum ac voluntatum inuis ratione facta, laudatoribus abundent, Culistoribus vero magnopere egeant , Neque enim nos eas colere dicendi sumus , quo. rum plerique inviti nolentesque accedimus . tantumque operae illis tribuimus , quam tuni ferulae metu tribuere cogimur i Sic enim fit , ut eorum , quae quotidie discimus, nihil animo adhaereat , & cum unia versum scholarum cursum obierimus , ad huc de Grammaticis elementis timide dirubitanterque respondeamus . Fastidium hoc rerum optimarum gravissimi morbi indiaetum est cui demum ut aliqua latione occurramus , declamationem adversus nosipsos praesenti exercitatione . instituimus .

Quo quidem stimuli genere siquid nos ad

ignaviam abigendam proficere intelligernus, reliquas omnes litterarii negotii pa tes hunc in locum asseremus, eamdemqu2 singulis, operam di diligentiam adhibebiamus .

. . - .

303쪽

DEclamationem instituite aciversus iblos, quit Graeearum litterarum studia vel prorsus oderunt , vel segniter colunt: quod commode praestabitis earumdem litis

terarum laudatione. . G

In duo genera dividi possunt, quae faciunt in rem hanc ; alterum est eorum , ex quibus emcitur Graecarum litterarum dignitas, eorum alterum , ex quibus utilitas existit et rΙ. Pars. A nobilitate rerum , quae Graece scriptae sunt . Ea lingua plena est dignitatis ac splendoris , qua usi sunt principes, liberalium artium ac disciplinarum auctores : atqui a Graecis omnes fere a res ac disciplinas accepimus : ergo eorum lingua , &C. Ab antiquitate. Antiquissima litterarum monumenta, si sacra Biblia excipias, Gret ca sunt. Ab his autem reliqua omnia sunt Propagata , Latina praesertim. A multitudine Scriptorum. Magnus est eorum numerus , qui in quolibet rerum genere Graece scrip1erunt e unde in hanClinguam tanta verborum copia redundaVir, tam varia declinandi, . componendi , figurandi ratio ; tot schemata , tot dialecti ,

A testimonio . Romani , omnium aetatum omnisque memoriae prudentissima natios

304쪽

tio , tantum honoris Graecis litteris det terunt , ut iis ferme unis Per annos qui gentos usi sint. & cum i gentes . Omnes , quibus imperabant , barbaras direrens. Gra cos tamen, & honorifice appellare consueverunt , & vel 'in sv mma potentia bonarum artium magistros habuerunt. II. Pars . ostendite ad solidam eruditionem non satis esse Latinas litteras: sed

quia res nosti, revi invidia , antCquam rationibus confirmetur, , praemittite magnorum virorum testimonia o Familiam ducat M. Varro , qui apud Cic. Academ. I. C. a. eos qui Graece scirent , aoctos appellavit,

Varronem sequatur Cicero, qui in Bruto C. 43. alti, C. Tuium eo perυenisso , quo pote si Latinus orator sine . Grις is listeris.

His adsungatur orator saeculi sui eloquentissimus idemque doctissimus Μ, An tonius Murems, ςujus: haec sunt verba lib.

2. Var. lech. c. o. Sine Graeci Iermonis cogniatione manca omηis S mutila est doeirina : Squi ejus expertes si xt'. ab eis ne Latine quia aem scripta penitus percipiunIur. Tum rationes in medium asserte. Nam pulcherrima litterarum atque artium mois mamen a Graeca sunt, quorum cognitione

qui caret , quomodo dici potest eruditus 3 At. enim Latino sermoni , atque adeo etiam vernaculo reddita sunt. Respondebitis primum non omnia reddita esse s deinde non fideliter ; post remo

illa ipsa , quae sideliter reddita dicuntur, T a tamen

305쪽

amen in pluribus deficere & claudiea. re ; quod nulla lipsua vim & venustatem

craecae assequi possit . Quam in rem Gellii auctoritatem afferetis , qui toto capite sexto decimo lib. xx. contendit quaedam esse , quae ne pluribus quidem Latinis veri his dici possunt nisi obscurissime , cum RGraecis perstctissime & planissime uno ver

ho dicantur .

Demonstrabitis igitur , qui carent Gradicis litteris . eos carere usu pulcherrimae ar tis . quae Critice dicitur, in veteribus scruptis interpret/ndis ac dijudicandis posita .

Nomine autem veterum scriptorum Latina quoque complector , quae cum magnam partem a Graecis fluxerint, nequeunt sideope illorum perfecte intelligi. Si vacat , errores aliquot illorum hominum recensete, qui aleam hanc sine Grae me linguae praesidio tentare voluerunt i eorum vero in primis , qui rationes & origines vocum sunt persec uti; qui sane ridicula protulerunt Haec ad interpretandum . mlta porro, etiam ad componendum facere videntur,s quam copiosa quam fusa , quam Varia Graeca lingua tit, cogitare velitis. Sed hoc veluti praetereuntes attingite , ne solitae exercitationis modum praetergrediamini. Paraenesi orationem claudetis , cui auctoritatem conciliabit Horatii monitum in eqsist ad Pisones de Art. Poet.

Vos exemplaria Graeea

306쪽

AD G CAM

misario Patavino restituta.

Μusarum Phoebique parens pulcherruma quondam, Graecia nunc foedo dat sua colla jugo. Heu , Superi, prohibete nefas : quo crimine tanto Amisit priscum patria vestra decus RSic erat in fatis . Artes migrate Pelasgae 'Explicat en vobis Itala terra sinum. Nec mora : jam laetae subeunt Antenoris urbem di Illas Gregorius quo iubet esse loco. Scilicet hic unus mirandi foederis auctor, Troiugenas Graecis conciliare potest.

GRATIARUM ACTIO.

Non agimus Graeco vestro pro m nere grates et Scilicet hoc unum Dorica lingua nequit. Aptior haud ulla est benefacta rependere verbis; Sed nondum veteri suspicIone vacat. Artibus ingenium juvit coluisse Pelasgis: At Romana tenet pectora nostra fides.

307쪽

EXERCIT A et so III.

Accusatur Soloecismus.

. Ullus est capitalior litterarum ac litteratorum hostis, quam Solacismus, a quo vix illi cavere sibi possiunt , qui florentissimam aetatem assidua.ing nii exercitatione triverunt , . Omnemque Grammaticorum Fidiorum cursum per summos labores ac vigilias semel atque iterum obierunt . Itaque non est cur miremini, Auditores, si nos pestem hanc justo judicio persequi hodierna luce decrevimus , tantoque conatu debilitare atque affligere, ut ex hoc Musarum domicilio longe cultissimo statim excedat , & in suas illas , unde exiit, Solorum latebras, sese conjiciat . Itane igitur est e labem , quae sermonem nostrum, hoc est maXimum Deorum beneficium hominibus concessum tum dissime scedet, neque solum in triviisl &tabernis , sed in foro, in templis, in Curia , in academiis impune grassetur λ Dii vestram fidem l Nimis jam mites , nimis patientes adhuc fuimus. Expedienda sunt arma Omnia , explicanda signa procedendum in aciem, debellandum aliquando est.

308쪽

est . Sed: illius quidem tam multae insidiae

sunt, tam cibditae, tam callide politae, ut in ejus sinu saepe lateat , tamquam in tuto , quicum depugnat, nec ante se proindat , quam victoriam reportarit . . Quociis ca mihi ipsi timendum magnopere est, nedum Soloecismo gloriosus miles bellum indico, Soloecismum admiserim; ipsisque ammis hostem contexerim, quae in ipsum stringo. Id ne sorte fiat, quaeso VOS, ARditores , intendite oculos animosque, monete pro vestra benevolentia , pro vestra auctoritate reprehendite : nam cum animis

adverterim saepenumero, ideo scelus hoc impune abire , quod ab iis ipsis defenditur , qui huc descendunt ut oppugnent, ego firmissime statui conjunctis vobiscum viribus praelium inire, & in me ipsum atama convertere , siquidem in meipso deprehendetur . Tu vero, Praebui amplissime, quem nobis judicem nec opinatum fortuna obtulit, noli mirari de rebus Iam minutis a nobis disputari . AZtas videlicet , ct prima haec studiorum ratio ita postulat: nec illi ipsi , qui in litteris regnant , ad eam gloriam pervenissent , nisi ab his tenuissimis exercitationibus incepissent. '

SILVA.

Composito versabitur in genere judi .ciali: postulabitis enim Soloecismum hostem vestrum velut apud Praetorem actione

309쪽

. LITTER. etione de vi & insidiis ; quod nolentibus

vobis, in possessiones vestras invadat, modo per insidias , modo per vim, stipatus barbarismis, idiotismis, impropriis, macro. 'logis, battologis, di aliis orationis pest,

Dicetis, vos operam omnem & industriam adhibuisse, rogasse, obsecrasse, contendisse modis omnibus, ut a vobis rebusque vestris abesset ε, sed audaciam tantam coerceri non posse nisi publica auctoritate. Describetis labes, quas lucubratiunculis vestris saepe intulit ; dolorem inde cons cutum, Verecundiam, jejunia, verbera, &C. Si monstrum hoc abigatur aetatem Uestram felicissimam fore , quae hac una de causa infelicissima est. &c. i

AD GRAECAM

INTERPRETATIONEM Pro Soloecismo.

CVm haec audisset Soloecismus, neque patronum inveniret , ipse pro se dixit ; & quidem ita graviter & facunde ,

ut nihil desideratum in ejus oratione sit, nisi caussa melior. Innocentiae suae illud inprimis argumento esse, quod eum aetate Innocentillima, hoc est cum pueris maxime Fruat; a viris autem fere absit, nisi boni viri

310쪽

viri sint. Grammaticorum nationem, quodsbi bella moverit , Deorum immortalium judicio ad perpetuas nugas tamquam ad metalla fuisse damhatam . Neque vero ma. gis miseram illorum conditionem suisse qui olim sua crimina luere in fodinis cogeban- ur , quam sit istorum, qui inter obsoleta atque exesa Veterum linguarum rudera dies nociesque versantur . Se adhuc unum ser. monis libertatem ab illis oppugnatam defendisse , se Theologis, se Philosophis , se Medicis, se Jurisperitis suffragatum, ut pra

claras animorum suorum cogitationes, quihus generis humani salus continetur , d cendo scribendoque exponere possent. RO-sare atque orare, ne se ejicerent, ni Vellent, magnam repente in omnibus bibli

thecis & academiis solitudinem fieri . Ipsos quoque latinitatis magistros ac paene

Canonas, non raro ad Soloecismum confugisse, ne optimas sententiat Grammatica superstitione debilitare cogerentur . Quid enim esse aliud Virgilii schemata , quibus obtinuit , ut Grammaticorum malleus diceretur λ Nomina varia, rem unam & eandem . Scilicet ostenderent Grammaticum aliquem, qui latine & eleganter scriberet omnes ad unum aridos esse, jejunos, ine-Ptos , eXsuccos, vix ossibus haerere. Ipsi se igitur prius accusatores in ordinem redigerent, tum de aliis cogitarent. Quamquam se quidem libenter in exilium abiturum, si possit aliquando inter homines istos, ad con-tcntiones natos convenire. Hoc Vero quis ferre

SEARCH

MENU NAVIGATION