De optimis studiis orationes 10. Jacobi Facciolati S. theol. doctoris ... Accedunt laudatio funebris, commentariolum de lingua Latina, et exercitationes aliæ, de quibus vide indicem pag. ult

발행: 1723년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

292쪽

EXERCITATIONES

Ex more atque instituto

SEMINARII. PATAVINI.

293쪽

A DLECTOREM.

stris in qualibet disciplina,

seu magna seM par a , Disputationes ita frequentes sunt , ut nullum sit tam exiguum ingenium , quin prodire in arenam cogatur , suasique mires qualescumque in omnium eo petita experiri . Prima difficultas , ese haud scio an maxima, in eo est , quod initio statim eleganti alia

qua ηυ ad tempus comparata oratium cula Auditorum animos parare oportet ;tum iis absoluta concertatione , officiosis Derbis gratias agere: quo in loco cum illi etiam plerumque deficiant , qui ceteroquin doctrma excellunt, qui Dis imtelligit, quid possit adolesentulus , nisi

aliena ope fu auxilio utatur . Totumiae corrigendi munus atque officium Prinsecti

294쪽

EXERCIT 28 Ifecti Stuae est : at ego, quod in ope Gbus quoque manufactis probatur , sepefacere malui , quam reficere ; ut ex his apparebit , quae nunc certo consilio ductus, publico judicio committo. Ac si

nihil hujusmisi perire sitissem , jam

non librum , sed bibliothecam , ut ita dicam , . merum es sero colligere in mentem menit , , pauca opus esse duxi, quibus Jumentus haec ,

tamquam imaginibus ante oculos positis , cogitationes suas regeret, ac pro renata similia faceret.

Sed quia disiciplinarum studiosi ca

rere prorsus mitiorum litterarum hium diis non sunt, neque mehercule d bent , ecce tibi hujus generis exercitationibus quemadmodum consiluerim. In hac quoque parte Prooemia su Gratiarum actiones requiruntur ; sed Si mas insuper , fu lucubratiunculas , ut mos est, Graece reddendas Angulis amgumentis aiunxi ; cum ut totum nostrarum scholarum ordinem ostenderem; tum mero maxime , ut iis , quι me in munere tam operose ac molesto

295쪽

arx LITTE R.

consequentur, testimonium aliquod dilia gentiae ad commonendum relinquerem. Haec porro amoeniora , melut ominis gratia , primo loco ponamus.

296쪽

LITTERARIAE

EXERCITATIONE,

Vulgo Academia, quae qualibet hebdomada in

haberi solent.

EXERCITATIO I.

De linguae Latinae studio PROOEMIUM. Emβ ςφx , ne mihi in prae

senti exercitatione simile quippiam eveolat, ac Umteri cuidam Sophistae, qui in publica concione Herisculis laudes persequi conis stituerat. Cum hic florem ipsum Spartanorum magnae cujusdam expectatione rei uno in loco adesse jussisset , jamque spectantibus omnibus in suggestum ascenderet, tum ex iis unus , qui in corona sedebant , Antalcidas nomine , vir cum primis dignitate & auctoritate

grais

297쪽

gravis, Sophista in interrogavit, qua de re

dicere vellet: Herculem , inquit, laudandum suscipio . Hic vero Antalcidas otiosum Declamatorem nova' interrogatione exanimavit, percunctatus , quis Herculem reprehendi siet , ut opus esset laudatore . Habebant enim Herculem Lacedaemonii in Deorum numero, Cumque omnes in primis colebant. Ecce me vobis, Auditores,

eo consilio, ut Linguae Latinae studium in hoc ejus quasi portu , in quem denique multis jactata tempestatibus, Deorum immortalium providentia confugit, quam maximis potero, laudibus ornem . video, quam nihil indigeat laudatore , me vero praesertim , quem ex hac ipsa contentione iotelligetis neque Latine admodum scire , neque ullo doctrinae aut eruditionis genere tamen etiam atque etiam Obsecro, ne putetis, mihi temere cogitanisti in mentem venisse , ut Sophistam agmrem. Nam siquis a nobis Antalcidas quaerat, utrum sit aliquis tam vecordis animi ac desperati, ut Latini sermonis praestantiam dignitatemque non agnoscat , re spondebo , ne litteris quidem sua monstra deesse . Absunt enimvero ab hoc loco: utinam aliquando absint provincia tota , cedant humanitati ac veritati locum; Purgent Caelum hoc fallaciis; in suas terras, hoc est barbaras concedant. Interim tamen necui nostrum ossicere possint , squando conentur huc quoque pestilens virus afflare, ego hodie pro virili industriam omnem operamis

298쪽

EXERCIT. 23

peramque adhibebo; non sane quod 1 rem me posse aliquid, sed ut eorum st dia commoveam, quos & plurimum posese video, & ubi opus suerit, paratos esse ad resistendum certo scio.

SILVA.

EXercitatio haec ad genus Laudativum pertinet . Laudabitis enim Latinae Linguae studium. Primum ob dignitatem: quia lingua haec fuit principis terrarum populi; dc quia adhuc in publicis monumentis fere omnibus, in sacris , in caerimoniis locum

habet

Deinde ob iucunditatem .' quia pulchem rima est , gravis , numerosa , dives , ad omnia animi sensa exprimenda & ornanda supra ceteras apta. Hinc ab omnibus nationibus, tamquam cujusque propria , arrepta est : qua ratio . ne gradum facietis ad ejus utilitatem ostendendam : Nam per hanc unam cum omnibus hominibus jungere commercia possumus , & Babelicae turris incommoda compensare. Postremo ob necessitatem: nam qui litateris deditus est, aliis omnibus linguis carere potest, hac una non potest. Omnes enim artes ac disciplinae Latine traduntur; omnes A cademiae Latino sermone circumsonant; frigidus est Theologus , Philos phus,

299쪽

phus, Jurisperitus, qui suarum rerum grais vitatem aliis verbis assequi conatur, quam Latinis. Ergo haec litteratorum lingua dici quo. dammodo debet, in qua qui praestat, non jam inter turbam , sed inter ipQs litteratos eminet. Quod si homines brutis animalibus antecellunt, quod animi sensa inter se conferre loquendo possint I litterati ceteris hominibus , quod melius possint ;quauta erit ejus praestantia , qui litteratos ipsos elegantia sermonis praetergrediatur pultimo loco ad absurdum res duci po

erit . Nam cum in tanta brevitate vitae tam multa discere debeamus , absurdum est per alias linguas Vagari, quarum m numenta omnia in hac una continentur . Ac siqua contendere cum Latina posset , Graeca scilicet esset . Verum quid habent Graeci , quod non sit Latinis litteris mam datum p Cum tamen contra ex Latinis paucissima Graeco sermone legantur.&c.

AD GRAECAM

INTERPRETATIONE M.

Lingua Latina per Uen. GREGO RIUM CARD. BARBADICUM in Pa

latano Seminario restituta.

ΙTalico regina solo dominabar, & ipse

300쪽

Λt cum se nostro Gens barbara miscuit orbi, In latebras linguae me pepulere novae. Pulvere sub turpi damnata silentia duxi, Et blattas Cicero, Virgiliusque tulit. Tum Petrarcha meis sumsiit pro juribus

arma, e γ

Conatus veterem restituisse Iocum . Iamque reflorescens complebam lumine

terras,

. Visaque sunt nobis aurea saecla iterum Postea sed variis rursus concussa duellis , - Heu, dixi, melius delituisse fuit. Denique Gregorius sortem miseratus acerisbam sΜe sedis voluit sceptra tenere suae. Regna angusta nimis , tantoque minora vetusto

a Non placuere mihi , sed placuit Domi

nus.

GRATIARUM ACTIO.

MUnera multiplici creverunt ordine vestra . Nec pensari ulla jam bene voce queunt. Huc linguae coeant omnes, & pignore ceta

tenis .

In re non facili quae sit inepta minus. Siqua suis poterit tam grandia reddere ver

Huic uni cedet Lingua Latina locum.

SEARCH

MENU NAVIGATION