Augustini Leyseri ... Meditationes ad Pandectas quibus præcipua juris capita ex antiquitate explicantur, cum juribus recentioribus conferuntur atque variis celebrium collegiorum responsis et rebus judicatis illustrantur. Volumen 1. 13.

발행: 1780년

분량: 1072페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

s MEDITAT. AD PANDE T. Thraciam, sedium petendarum caussa, Sanen urbem proditione sibi traditam communi iure occuparunt. Vbi vero audiverunt, Acanthum a barbaris fuisse derelictam, duos emiserunt exploratores. Hi postquam ad urbem accessio sent, intellexissentque, hostes omnino abiisse; Chalcidensis quidem praecurrit, Chalcidensibus suis urbem occupaturus, Andrius Vero; ubi illum consequi non poterat, hastam proiecit, qua portae urbis validini me infixa, dixit, se illa ipsa hasta urbem liberis Andriorum suorum praeoccupasse. Ex ea re quum dissensio existeret, sine moto bello Andrii Chalcidentesque inter se ita convenerunt, ut Erithraeis & Samiis, Pariisque uterentur arbitris. Postquam

vero Erythras la Samii suffragati fuerant Andriis, solique Parii steterant pro Chalcidensibus; eo loco Andrii exocrati sunt Parios, VOVeruntque, se nunquam his daturos, neque ab iisdem petiturOS, esse uxores. Male hic a maxima arbitrorum parte iudicatum fuisse, rectiusque Parios sensisse, existimat Pulfendorsius de Iure naturae N gentium lib. 4. cap. 6. q. 8. Sed utramque sententiam more suo damnat

Titius in Obfieri. 293. ad Ptifendorsum de Osscio hominis V ciuis, es in Obsti . IOII. ad Lauterbacbium. Credit ille,

tunc, quum duo circa adquirendam regionem Contendunt, neque visionem, neque adprehensionem, neque alium

actum ad dominii adquisitionem sufficere, sed rem utriusque communem fieri. Adsentit Titio Gund lingius in Guilinagianis P. 3I. cap. I. q. II. 22. Nulla est ex his tribus opinio nibus, in qua non aliquid sit verosimile. Titiana tamen mihi omnium infirmissima Videtur. Ait Titius: Si duo circa

rem acquirendam Concurrant, neqNe Visim, neque occupatio nituraliter rem uni asserere pote it, sed illa utrique potius est comomunis, nam uterque ius acqVirendi habet, uterque etiam voluntatem acquirendi declarat, ab hac Cer0 acquibitio dependet. Quod uulgo dissentiant, ac primum occupantem pirasset alit, id ex eo hquod

22쪽

sp. CCCCXXXIX. DE OCCUPATIONE IN GENERE. squod occupationis habitum Ut necessitatem non satis intelligant. -Hoc eF non credo. occupatio & adquisitio dominii nihil aliud est, quam redactio in potestatem suam.

Is vero, qui declarat, te rem occupaturum, nondum eam redegit in potestatem. Necesse est, ut alius praeterea actus accedat. Voluntas nuda & cogitatio, etsi verbis declarata, effectus nullos habere potest. Nec is, qui hastam poditae infixerat, urbem iuris sui potestatisque fecerat. igitur Parii etiam rectius Chalcidensibus, quorum explorator primus illam ingressiis fuit, adiudicarunt. Hic quippe eam

in potestatem redegerat, alterumque eXploratorem repellere M ingressu arcere poterat. Quod Vero Gundlingius putat, mentem utriusque populi, dum eXploratores mitterent, fuisse, Acanthum communiter occupandi, hoc coniectura mera admodumque incerta est. Societas belli ea quidem lucra, quae ambo simul capiunt, communia facit, non etiam ea, in quibus capiendili unus alterum anteVertit. Pleraque, quae de bello communiter gerendo panguntur, fomera

hac lege ineuntur, ut, quod quisque ex foederatis primus occupet, sibi adquirat. Paetum hoc etiam inter eos, qui uno exercitu bellum gerunt, frequens est. Exemplum

habet Baptista Nani in Historia Reipublicae Venetae lib. H. in principio amni I 639. Credibile igitur est, Andrios etiamia Chalcidenses sic pepigisse, Sanen autem urbem, quod

ea utrique simul tradita fuisset, communem reliquisse. Nec missio exploratorum coniunctim facta contrarium indicat. Ego magis probabiliter coniecto, singulos exploratores, dum ablegarentur, quemque a suo populo hoc in mandatis accepille, ut alter alterum, qualitum posset, praeverteret. Jec obstat, quod Leo Imperator in Novella 7 . ait: Itinerum comites, quum fortuito in rem aliquam incidunt, tametsi saepe uno illam momento pariter n0n conspiciant, eius tamen inter se ius communicant. Hoc quippe iuris non est.

23쪽

MEDITAT. AD PANDE .

sed benignitatis merae. Si ius spectes, etiam ex comitibus itinerum is rem suam iacit, qui primus eius possessionem adprehendit. L. I. f. I. denaquir. vel amisi. poss.1V. Occupatio rerum immobilium incultarum priuatis adhuc hodie patet. Nec princeps in eas dominium habet, fled imperium saltem. Inter modos adquirendi dominium primo loco ponitur

ab omnibus occupatio. Eius tres species communiter faciunt legum Romanarum interpretes, Venationem, imventionem rerum in littore vel alibi iacentium, A captivitatem. De occupatione rerum immobilium, quae nullius sint, altum est silentium. Totam de ea doctrinam iuris naturalis doctoribus relinquunt, nullam eius inter privatos utilitatem esse, nati. Male. Privatos certe ab occupati ne rerum immobilium, quae dominium non habent, excludi non oporteti Nec ius Romanorum eos excluditi Generaliter Caius in L. 3. pr. Adquiri rerum domin. & I

stinianus in s. II. I. de Rerum diuis. Quod, inquiunt, ante nullius e st, id naturali ratione occupanti conceditur. Sub qua regula etiam res soli contineri, ex L. 7. M 8. C. de omni' amo deserto, item ex s. aa. L de Rerum divisione patet. Si quis ergo locus, sive ager fuerit, si e pratum, uve lacus, sive nemus, sive collis, sive vallis, Vacuus iacet, dum vel dcminum nunquam habuit, Vel habuit quidem, sed cuius Iremoria amplius non exstat, eum pri citus quilibet licite occupat, eiusque dominium occupando adquirit. Et a pivatis quidem controversia ei vix metuenda est. verum princeps ac fiscus eius litem movebunL Nunquam scit, cet defuerunt ICti, qui principibus blandirentur, eisque

mundi & rerum omnium dominium adscriberent. Hi emgo iis etiam terras incultas atque Vacuas tribuunt, privatosque ab earum occupatione arcent, aut, si iam occupaverint,

24쪽

SP. CcCCXXXix DE OCCUPATIONE IN GEHZRE. Hverint, de possessione iterum deturbant. Vide Choppinum de Domaniis lib. 3. tit. I 8. n. 3. Mochium de Contributionibus cap. I..n. 3οῖ. Vitriariu in Insit. tui . publ. lib. 3. tit. I 8. g. 74. Humium in hire publico cap. 6o. I8. in fine. Verum huic opinioni & ius natum opponimus, quod res nullius & vacuas cuilibet occupanti permittit, item ius Romanum, quod, quemadmodum in principio ostendi, istam Iuris naturalis regulam adoptavit. Quin Pertinax, lauda. tissimus caesar, apud Herodianum lib. I. cap. 4. lege lata, quidquid in Italia aut alibi gentium inculti soli vacaret, totum occupantibus la colentibus adiudicavit. Auctoribus supra memoratis oppono 4lios, quos memorat & sequitur He ius P. z. quaest. 4O. n. Iὸ8. Vnicum, quo dissentientes utuntur, argumentum hoc eli, Omnia in domi.

nio principis, aut, si democratia sit, populi esse, quaecunque in provinciis eius reperiuntur. Haec Puondorssii philosophia est de Iure naturae es gentium lib. q. cap. 6. k. q. saltem quod ad res immobiles. Nam in mobilibus ius iam tum priscum agnoscit. Verum & in immobilibus idem

iuris est. Confunduntur nempe invicem dominium M imo perium, quae tamen toto coelo differunt, ut egregie ostendunt Gotius de Iure belli ac pacis lib. 2. cap 8. q. q. atque ab hoc allegati Seneca, Plinius, Philo, item Schilter de Coim dominio circa sata a cap. I. q. 3. t i Buddeus in praefat. ad Selmcta iuris naturae gentium pag 32. Imperium principi

sine dubio in totam regionem M parteS eius omneS comis petit, dominium Vero earum saltem rerum, 'ura occupatia colit. Quamdiu quid vacuum iacet, tamGiu in medio positum cuivis occupanti cedit. Si quis Vero occupet, is dominio, quod primus in eam rem introduxit, privari assico nectuit, onera tamen, quibus alii praediorum in ista provincia possessores obnoxii sunt, fert & ipse, ac princupis leges ta iurisdictionem quod ad novas possessiones suas

25쪽

1a MEDITAT. AD PANDE .

agnoscit. His itaque rationibus moti ICti Hesmstadienses

mense Octobri anni ciI II cc XVII. responderunt, locum palustrem, quem Germani einen Eruet vocant, Vacuum a fisco occupari & novari, seu cultum reddi posse, eas Vero

26쪽

Sp. CCCCXXXIT DE OCCUPAT ioNE IN GLNIRE. Hsessionem in petitorio au6Rhren, in deifcn entit hung de fructibus perceptis und percipiendis mit dem Fisco Nechnung

27쪽

MEDITAT. AD PANDECT

Agrum incultum occupans, si principi imperium S superi ritatem in eum invertere intendat, in crimen laesiae maiestatis incidit. ' egulam illam, pro qua stabilienda publicistae veteres cap. 1, 7. de Osscio ordinarii in 6. allegant: quidquid est in territorio, est etiam de territorio; etsi in iure scripto fundamentum non haberet, tamen in ipsa recta ratione, A iure naturie innititur. Scilicet populus aut princepS, d Um regionem aliquam occupat, non glebas singulas calcare necessum habet, sed simul omnes eius regionis partes suaSi, cit; id quod occupationem per univer1itatem appellat Gotius de Iure belli ac pacis lib. I. cap. I. β. q. Per hanc non

uidem dominium, ut male ibidem Gotius, sibi ipsi deine in cap. 3. β. q. contrarius, putat, sed imperium adquiritur, etiam in loca inaccesia, lacus, stagna, sylvas, montes asperos, specus &e. Non peccat itaque privatuS ea Oecu. pando ac dominium in ea exercendo, peceat tamen, si principis populive imperio ea eximere intendat, atque Crimen hesiae maiestatis committit, arg. L. I. I. A L. 3. Ad legem Iuliam maiestatis. Sic mense Iunio an . cIA I CCXV.

28쪽

SP. CCCCXXXIX. DE OCCUPATIONE II GENERE. 1s

30쪽

SP. CCCCXL. DE FERIS BESTIIS, SPECIMEN CCCCXL.

MEDITA I lONVM AD PANDECTAS

AD LIB. XLI. TIT. I.

FERIS BESTIIS.

Omnia animalia sua natura funt fera. Distrimen illud, quod iuris Romani interpretes inter

animalia fera, mansueta A mansuefacta faciunt, si rei naturam spectes, accuratum non est. Re- , ctius Varro de Re rustica lib. I. cap. I. statuit, omnia animalia, etiam oves, quarum placiditas summa est, sua natura fera & sylvestria, sed quaedam ex iis deprehensia ad hominibus, conclusia A mansuefacta, qua dam vero in naturali statu relicta esse. Nam, ait, etiamnunc in locis multis Senera pecudum ferarum sunt aliquot: ut in Phlogia ex Gibus, ubi greges videntur complures: ut in Samotbrace caprarum, quas Latini rotas appellant. Sunt enim in Italia circum fiscellum Tetricam montes multae. De suibus nemini is notum, nisi qui apros n0n putat Hes υο- cari. Boves Ierstri etiam nunc sunt multi in Dardania U

media, I bracia: Apini feri in Phlogia , secaonia:

equi seri in Hispaniae citerιoris regionibus aliquot. Deinde naturalis animalium, quae inter mansueta Vulgo referuntur, feritas vel exinde apparet, quod multa eam ne quidem, postquam diutissime inter homines Versata sunt, deponant, sed adhuc tactum quin M conspectum hominum defugiant. Qua de re 1i quis dubitat, is in coietem prodear, & gallinarum mansuetudinem tantet. Videbit profecto, eas non minus seras esse, quam passeres hirundinesque. Deinde Tom. VIL C dome-

SEARCH

MENU NAVIGATION