장음표시 사용
121쪽
be ij quoque nobilium e & aded validus sula
ille rumor, ut spatia quoque itinerum, & p stiones , & momenta venientis nuntiarentur equa noctis hora , quoue mensis die exemptus arci captiuus, inditus rhedae , eductus extra. Vrbem fuisset: venire per Aemiliam , superas. se Apennini iuga et esse ad Bononia me agmen substitisse Mutinae r Parmae expectari: aliaq; de ratione itineris, tamquam Rex Vandalorum ille , qui nuper tumultuari coeperat, in acie captus adduceretur. Diem quoque notabant,
quo die sistendus ille Mediolani foret, &dieni, genusque supplicij, & composita sic omnia ,
ut si vera essent, non magis recipi animis , &eredulitate hominum potuerint. Tunc enimuerb, & consanguinei, proxumique illius, latitare, secedereque in auia r& alieni illi nuper in aliena calamitate procaces , versa in misericordiam lascivia , mo rere tam honorati Ciuis adeo in selici, tristiq; easu,& veluti suum, ac patriae dedecus accupiebant labem , quae honestissimae Domui, ex unius flagitio , mox poena supplicioque pararetur. Nihil interea dedecoris, nihilue flagitij erat. Sed vir, Ciuisque ille , dum hoc famae ludibrio in sua patria conflictaretur absens, florentissima apud Pontificem , Aulamque
122쪽
Aulam; uniuersim gratia agebat, deliciumq; illic humani genero habebatur ac redijt po tea in patriam, Vrbemque hanc, ornatior, &acceptior hoc ipso , quod honora, S ampla omnia repudiaste serebatur. In media clade, medioque incendio , & sicuti verE dici po-.tuit, in ipso senere Urbis, pene ridicula haec quotidie accidebant: quae mihi leuiter attia gisse visum, quomodo tragoediarum quoque lacrymis, chori, saltationesque nonnullae in
Caeterum his ita expositis, anceps , atque dissicilis mihi locus oritur exponendi et praeter innoxios istos unctores , & capita honesta quae nihil cogitauere mali, A periculun adiere ingens, putemne, veros etiam fuisse Unctores , moustra naturae, propudia generis humani, vitae communis inimicos , quale Setiam isti nimium iniuriosa su*icione destinabantur. Neq; eo tantum dissicilis anceps locus est, quia res etiam ipse dubia adhuc, &incerta , sed quia, ne illud quidem liberum , solutumve mihi relinquitur, quod a scriptore maxime exigitur , animi sui sensum , dein Unaquaque re depromat , atque explicet Nam si dicere ego velim unctores. litisse nu Ios. et frustra coelestes trax.& consilia diuinae trahi.
123쪽
trahi ad fraudes, artesue hominum, exclam bunt illico multi, historiam esse impiam, me- qtie ipsum impietatis teneri, iudiciorumq;
violatorum . Adeb sedit contraria opinio aniamis et pariterque , & credula suo more plebes, & superba nobilitas , cursu in eam vadunt, amplexi rumoris hanc auram, quomodo quis, aras , & focos , & sacra tueretur. Aduersus hosce capessere pugnam, ingratum mihi nunc inutileque est. Proinde, neque assirmando, neque negando, neque in partem hanc inclinando , neque in illam, sententias tantummodo alienas opinionesve proponam.
OVANT A sapientia , quantus animus ,
quantum etiam fuerit Ludovici Sept iij nomen, exposui in priore libro, cum narrarem eius Viri casum , & vitae discrimen apud stolida capita batulorum nolentium scilicet credere de peste quicquam, atque clami- tantium, hunc esse, per quem sereretur in Vulgus , & inualesceret: id nomen. Huius Phi
124쪽
losophi Medicique alumnus idem amicusque magnus fuit Alexander Tadinus, pari animo, pari indole ,lpari letiam nobilitate generis ,
ac studiorum : & uno verbo , vel paria, vel certὸ simillima inter; eos omnia fuere, praeter aetatem. Circumsteterat etiam hunc ab eadem insectatione suror idem: atque euaserat
pari effugio, & pariter aucta gloria ob id periculum. Vivebatque hodie Philosophus hic pene adhuc in robore aetatis, veluti heres sapientiae, famaeque Septalij, & Medicorum etiam ipse fere princeps. Socius igitur hic ,& particeps , S aemulator tanti Viri studi rum , atque post eius mortem futurus alter quodammodo Septatius, cum viveret ille, a fixus lateri senis haerebat: & quantum licebat utrique perroccupationes , ac)vitae genus , hoc praesertim pestilentiae tempore, multum inter se philosophabantur de origine mali, ac de veneficio ipso , quod subesse iam credebat
Mortuo postea Septatio superstes institit
de toto hoc genere commentari multa, tum suo Marte seorsim , tum ex colloquijs sermonibusque eius e atq; suam de ea re sententiam subtiliter , & copiose explicauit. Cumque,&ego accepissem de huiusmodi scriptis aliquid,
125쪽
& audisset ille , scribere nos quoque , & iam
sub praelo habere de tota peste narrationem: annuit libenter, ut opinionis, disputationumq; suarum particeps fierem et ac tradidit mihi eommentarios , E quibus bona fide reseram praecipua eorum , quae Philosephus Medicusque clarissimus, de peste manu facta, & de tartareo, hoc negotio disserebat et idque cum secero, nihilominus in ancipiti, & dubio relicta nobis erit res: prout scilicet proiecta pla-ati Inseri; adhuc , & plena tenebrarum torquebat multiplici ambage animosia ordiebatur philosophantinin more Tadinus disputationem de ea re suum ab Syderum etiam Coelique argumentis, haud minus nobilis eius: sepremae regionis inspector , quam artifex Medicinae, quae dicta una est scientiarum it Iarum trium natarum simul atque adultarum.
Aiebat ita , scripseratque etiam: praecessis: unguenta. Comedem , de quo Sydere semper opinio, fuit, tamquam noua quaedam & magna , & funesta portendat. Sydus filisse truci
ultra solita metiam facie. Mense Iunio, quo maxime tempore, unguentorum: officina illa calui illa credita est extitisse crinitam eam Stellam: exarsisse ad Septentrionem specta tores suisse multo&: nelue dubitasse diuturna Coeli
126쪽
r II Coeli asse statione peritissimos atque praelagos imminentium homines, quin eius exortu, ea , quae euenere denuntiarentur. Sed &alium eiusmodi fulgorem emicuisse prius anno CID DC xxvIII in cardine dextro ab coitu S turni, quo non aliud inter Coeli portenta minacius truculentiusve haberetur.
Haec, es alia ille scilicet altitudine scientiae, quae scandere Coelestes orbes, habitare illic, rimari arcana , deducereq; ad vitam c susue mortalium sempiterna Lumina & assine generi humano facere Coelum audetr imb Zetortasse potest. NobiS, neque animus, neque potentia eadem este satisque habuero depres.sus nemph humi, si depressa nobiscum, & communia quaedam narrauero, unde & ille sum. pserat momenta in utramque partem aliqua circa unguentorum horum fidem. Non autem argumenti tantum, sed penὸ oraculi instar ad credenda haec , & praecauenda , potuerunt esse , & fuerunt litterae D. N. Regis ad G hernatorem Prouinciae Spinulam, in quibus ita perscriptum fuit. Quatuor homines deprehensos esse Madriti, qui medicamenta attulissent ad faciendam in Regia pestem, eosque repente aufugisse. N sciri quonam absistent, quoue ferrent cadem
127쪽
venena: proinde sibi suisque caueret Gubernator , ac videret, ne in Prouinciam , & v bem , cui praeesset ipse, recideret id scelus . Hae litterae , quia Maiestatis ipsius chirographo subsignatae fuerunt , grande sanὸ in mentum inclinandis ad pessima quaeque credenda animis facere potuerunt: protinusque ab illo Gubernatore missae ad Tribunal, &inde communicatae cum proceribus, vulgatae per Vibem, adeo impleuere animos,& solicitudinis ad circumspiciendum,&irarum atque indignationis in omnes , qui suspecti aliquomodo fierent, ut de omnibus etiam suspicari licitum sibi esse arbitrarentur. Haec igitur Regiae admonitionis authorutas, veluti certissimum argumentum unctionum venenatarum haberi potuit: certius inquam illa denuntiatione Syderis, quae Philosophum perculerat ipsum, a quo notatum utrumquo accepi. Sequitur deinde statim Regias hasce litteras unius peregrini hominis casus, qui , prinab quidem , tam sermidato , tam incerto sceleri fidem adstruxerat terroresque nouOS: deinde vero,ad obscuru, sicuti pleraq; redactus, nihil effecit aliud, quam ut quodam huius negotij fato ambigua veris miscerentur, semperqposteriora prioribus offunderent tenebras, M
128쪽
III obscuriori essent: ea scilicet conditione , ut succederent alia mox, unde dubia etiam, atq; incerta illa confirmarentur. In publico diuersorio trium Regum , qubsere transalpina , siue transmarina peregrinitas diuellere consueuit, estque Germanis ,& Callis id sere in hac Vrbe domicilium ., reperitur die quodam, liberali facie , liberalique etiam habitu,& vestitu Iuuenis quatuor& viginti annorum Hieronymus Bonus nomine, brachatus, & comatus, & flauo crine, multoq; sanguine & florida carne diffluens in Gallicum haud dubiε morem: sis nomen &figura indolesque ad Magistratum relata est. Sarcinae quoque descriptae : necnon, si quid sit per mensam sortὸ dixerat : & alia per cauponae ministros notata , & relata diligenter. Iecerat inter caetera Iuvenis ille Gallus rperitum ipsum esse medicae artis , multaque pharmaca ferre secum , & medicamina nota nullis: arculas praesertim aduersus pestem habere mirabiles , & remedia praesentissima, quae paratus esset depromere & approbare Ciuitati si ad Lazareta adhiberetur. Urbem Panormitanam quam pene sustulisset pestilentia , & pene sepelisset, non alia magis, quam ipsius ope velut esse reuocatam e su-
129쪽
eta mere,&quasi stare hodie remediis suis. Ne bat haec : simulque diplomata & priuilegia ostendebat ab Siciliae Prorege concessa tibi
.ob id meritum e & denique exposcebat ultro, ad Magistratum uti ideduceretur, fieretque sibi in Latareta aditus . Archonatus eo tempore Praeses, re sicuti lexponebatur, audita, haud immemor litter rum , ab Rege, quae scriptae venissent, eo maxime mouebatur, quod, S , Gallus esset , & medicamenta loqueretur, rem tunc
tantopere suspectam atque inuisam, sevellet utiq; admitti ad opus, quasi maleficij locum quaerens. Comprehendi & aclduci , sistique hominem iubet: simul comportari peras fa cinulasire eius , & quaecumq; alia ferret secum. Refibulata, & aperta, euolutaque pera, omnia quidem apparuere , quae magni Vnctoris instrumenta videri possent: ampullae multiplices , & vascula plena pulueris, plena liquorum , & unguentorum, cum sua quodque inscriptione, & indice, obturata, & obsignata diligenter: sed & innoxia esse cuncta, S in medicos ac salutares usus comparata ille assi abat. Ipseq; Tadinus, qui Tribunalis eo tempore conseruator aperiendo interfuerat, iudicauit ita
130쪽
IMita & pronunciauit : nec alibi quθm in Larareto ipso deponi inspicique ista tutum existimarant . interrogatus aduena ad omnia commode
respondebat: iudicii ue satisfecit, lisud tamen inficiatus, qu bd Apostata &desertor O dinis cuiusdam bona fide esset, quddque ab Cene uae lustris, ea supanaria paertaesus veniret , ac vellet peregrinari paulisper i hinc ad Pontificis Maximi pedes ire Romam. Dimis. suique postea est , aded confutatis de se suspieionibus , ut innocentia illa sua peregrinos absoluisse omnes,& liberasse infamia videreturia
Caeterum, vano hoc casa, & temere oblatis terrore, casibu R; S terroribus enismodi: alijs, quantopere et euantu D vanae suspicionum &: opinio. venencij et tantopere firmatur eaden . euentis ex diuerso compluribus , quae Tadi-nus idem, non solum ob excellentiam Artis
sed ob eximam quoq; prudentiam ad iudiciae
adhibitus notarat,& retulerat inter argumen ta , quae confutari non possent k imo' de quiabus ne ambigere quidem. vllus posset. Constitio, flagitij reos. in tormentis a Daemone νε fuisse strangillatos . Constitit, aedes easdem quae noctis, unius furto vnistae fuissent, iterunti ac saepius fuisse repetitas , novumque Virus. prioribus maculis occultὶ superinductum , uta