Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

' Statuit utrumque mittere in Senecianum suum, qua septimo ab Urbe lapide villam , , atque arcem , & modesta amoenitate hortos subsidia & receptacula Mulis nuper fortε coemptos habebat. Eo Clericos mittit, fecitq; elegantia, & humanitate ingenij sui Princeps, ut, dum ipse inter funera mortesque quotidianas,& afflictamenta caetera temporis illius parce, ac duriter cum reliqua familia viveret, mandaret lauth omnia,& copios E parari Clericis istis, qui ad villam interim litterariata,

quaedam negotia tractaturi erant. Non attigerat pestilentia locum eum, neq; vero postea attigit. Eb acrior custodia , & cura pagan rum illorum excubabat, accensis etiam gloria, atque aemulatione animis, s in communi velut incendio intacti ipsi ad finem usque permanerent . Munito claustris atque cancellis pago neminem admittebant. Sed domus e

tra pagum imposita est leniter edito colli, qui&pago imminet: Clericique, die , & comitatu destinatis, vitata pagi eius porta , qua

duxit via in collem , capto ambitu peruenerant in arcem, &, aut non sensere clistodiae, aut sentire se dissimulauerunt. Primo die non extulere Clerici ex arce pedem, stuporque, ac silentium, & metus manebat animis,

112쪽

animis, quem ex Vrbe attulissent. Postero,&sequutis aliquot diebus, par intra herilia illa tecta silentium, & solitudo. Dein egredi eonclauia ausi, in atrium , atque inde in hortos intulere pedem: contemptantur arbusta,poma, flores i Sc blandiente dulcedine longius prouecti, hortorum etiam septa transcendunt, atq; in vicinum alium collem paulatim erexere gradum. Ibi, qua arbore S,& Vmbrae inuitarunt, strauere corpora humi, Sc quoniam tulerant Bre hilaria secum, ne periret id tempus, coepe'

runt psallere alternis quicquid illud ex eius diei ossicio reliquum Ecclesiae legibus debebant , partem oneris amoenitati, & quieti ita deleganteis. Placuerat horae pretium e & recitatis iucunde precibus, etiam pugillaria depromunt rcommentabanturq; suo more nonnihil, haud parum laeti, si pensum utrumque diei eius absque taedio, socia etiam voluptate exegis sent . Interea, capitis , & vitae discrimen pijs litteratis hominibus aderat unde minime quis existimare posset. Pascebant in eo colle armenta pecuarii pueri quatuor numero, pares aetate, pilaeque etiam interea luxu se se oblectabant. Horum sorte unus, cum vidisset in umbra iacentes homines nigros intentos

operi

113쪽

operi, quod voce ab illis manuque peragi videretur, monstrat gregalibus suis , atque om- ne sinad ignota peregrina ora contemplanda subsistunt. Illico statuerunt: unos esse de illis, qui ex urbana illa Daemonis domo nam vulgata fabula erat) ad perungenda, atque eXecranda arua dimitterentur Collatis inde capitibus, inter se consultando exsequebantur, quidnam agendum sibi esset . Haud puerilibus animis decreuerunt et irent duo ad commonefaciendos loci homines, conclamandumq; ad arma: duo ad custodienda, de obseruanda vestigia permanerent, si fortὸ vidissent aufugere la uas , Veneficosque illos. Laruae interim , Veneficique illi, quiduis aliud quam imminentia

cogitantes, securis animis, curas , & negotia Musarum sub arbore tractabant. Mox sublatis forte oculis vident sylvam inhorrescere

selopis, S hastis , agrestiumque globo. Totus namq; in armis aderat subiecti pagi

populus: & dato per vicina rura signo, plureSundique affluebant, in Daemonas, in furias, furiarumve ministros et & hoc illud esse rei pus diuinae, humanaeque ultionis in monstra in serna clamitabant. Iam cinxerant indagine clericos, iam in terga haerebant, & conto

114쪽

quendi hastas, seloposque displodendi unica

illa mora erat, qu bd.eorum nutum , qui propius accesseruist, expect abant illi, qui ordines ibsequebantur . Et qui proximi steterant, voluerant prius Ora , vultusque nigrorum ho minum contueri paulisper, atque etiam intem rogare, qui, aut Vnde, quidue quaerentes ebvenissent Assiirrexerapi etiam interea Clericii, quidnam illa sibi vellet armata multiat udo taciti mirabanturia Saluti fuit, ex pago- eodem, &ex Cardinalis ipsius rustico famu . lata, sorte quadam diuinitus repentε super, uenien& unus. homo , qui custos arcis idem, & villicus: es veluti Praesectus. domus. apud viti

iam habebatur, obtinueratque mi nervin ca teroi um hoc tempore vacationem , dummod Clericis hisce sedulo laute , comiterquα ministraret.

Is, ad primum tum ustum puerili illo nuntio

excitus, anhelus inter anhelo S, arrepto Venam

bulo eum. a coirrisset, postha quam herilia capita vidit esse , quae neci destinabantur inhorruit, exarsit ira , gemuitque, & erubuit, & risit, & tot simul motibus animi, magis ivam verbi si indicato popularibus errore: Ite mecum, inquit hinc: & abiere. Is saeuoi Iudicra finis fuit ire veneficosa unci Dres, Clari- .

115쪽

eos, qui nulla venefica' unguenta tractabante sed artes eorum pietas , & simplicitas , liti raeque, & stylus.

NUNC casum alium memorabo , qui in his Patriae laneribus, & tragica scena tristissimarum Mediolani rerum ridere homines coegit. Tantoque magis ridicula res suit , quia non de humilibus, obscurisque Clericis, sed de clarissimo, & magno capite agebatur et nomenque tamen huius etiam subtrahi, atque reticeri pertinet ad Viri simul, historiaeque decorum. Quales rarb aliquos multa saecula, multaeque Vibes tulerunt , talis iste terat quaeue singula , gloriam atque admirationem habent, omnia simul in eo coniuncta specta

bantur.

Litterae, tum hae interiores , quae proprium ex humano cultu nomen habent, quibusue ingenia nutriuntur simul, & excoluntur: tum coelestes, & diuinae illae, per quas an iamus humanus attolitur illuc , ubi exquirere mysteria, naturamque Diuinitatis ausit. Philosophus, Theologus, Orator, Poeta, fulmi-

nanti,

116쪽

nanti, tonantique similis dictius, permiscere,

vertere, ac turbare animos , cum olim ad populum ipse concionaretur. Quhdq; in sacra hac toga rarb seliciter contingit, diuturna pertraiyatione, & Vsu negotiorum, rerumque maximarum eb peruenerat, Vt par ei politicus non facile reporiretur.

Nouerat arcana, mentem, opesque Regum,& quicquid, vel meditari, vel efiicere eorum unusquisque posset. Intimeque familiaris, &minister, & legatus uni, qui nostra aetate callidissimus imperitantium habitus est, aulic rum more, sorteque infelici, periculosis iniecolluctatus Hero, superior denique fuerat, euaseratque in tutum. Erat claritudo generis ei, dignitas oris , quae hanc ipsam fatetetur. Praeterea, come ingenium, gratia, lepos , &his penὸ contraria laudibus pietas,& religio. Oraculum vere Ciuitatis habebatur, consilijq; causa plurimi ad eum quotidie ibant. Fortε iste paucis diebus, anteaquam esse Medi lani pestilentia inciperet, peregrinari Romam usque voluerat, desiderio, sicuti serebatur, reuisendae Urbis, & compactas illas Martyrum sanguine glebas , atque Sanistorum vestigijs nobilitata loca, ab insita animo religione exos.culandi: sed, sicuti fuit animus huic viro mistus

117쪽

tus ex pio sensu simul, & curiositate ciuili , tuis e negotij alicuius causa aiebant, quibus

curae fuit interpretari prosectionis eius causas. Et sicuti semper est audax ad fingenda . quamuis atrocia rumor , & insania ciuili uni

ingeniorum dixere, tuisse ad colloquendum de periculis, & magnitudine belli cuiasdam in occulto gliscentis , ut regna quaedam, Prouinciaeque tranferrenturia Simplicior interpretatio 2 motum Ponti KCem ea fama , quae de in litteris ingenioque Viri huius vulgata esset,. cupiuisse colloqui: cum eo ,. atque fecisse, uti ipse Romam Loc tempore iret. Quantos imvetere Romana Regia motu S animorum, aduenien pem illuc ex Hetriuia Lucumonem fecis se perhibend. Imperij. illius. annales: imi fere gratia , fauorque nostrum hunc ibi exce-άpit, prona statim in eum totae Pontificis mo, proni'; suo more aulicorum caeterorum animis illuc , quo. studia' ,. Voluntatesque Do minorum inclinare videbantur Patriaque haec, haud prosectb Vmquam, egens minimarum, alienarumve laudam, glo-tiabatur aliqtiandiu sui Ciuis decore hoc , .& gloria : & libenter sane audiebamus, qu tiescumque diceretur : aut misisse munuscula hospiti Principem Sacrorum :. aut eum in V ticano

118쪽

ticano iussisse prandere ratit circa cbiles amoe . nos, & rura nata Musis una luisse ac stiuatum 4 aut denique Cardinalium aliquem , S plures uno die Cardinales ad cum riuo venisse, salutandi, & colloquendi causat. Adeo scilicet in Urbe , quae sua tantum admiratur , placuerant viri huius , vel ingenij dotes, Velar tes animi,&quicquid illud, magnae fortunae mole fatigatis , ex consuetudine minorum, , solatio , ac leuamento esse potest. Laetiores quin etiam saepe nunt ij vulgabantur: haud mirum sore, si fieret etiam iste Principum unus illic in Vibe , 'uae mutare ita repente fortuianam hominum potest, atque consueuit. Illud verb longe laetissimum , qudd sperirere excelso animo talia noster ferebatur: & constans

fama erat: repudiasse solita illa, per quae struiatur illic ad summa graduS. Mediolani, in tantis miserijs, in tanta publica, praesentique clade, dum finem , interitumque suum , aut timeret Ciuitas, aut ad finienda mala optaret , praebebat ita sem CneS, ex longinquo peregrinabundus unus Ciuis , nunquam scilicet adeb consternatis , a filictisq; animis hominum nostrorum, Ut non ει pabula ista rumusculorum admittant: num

quam velo etiam adco prohibito commercio gentium

119쪽

Io gentium aliarum in Ciuitate, ut non maneret ibi velut serum, theatrumque famae , qub scilicet undique peruenirent, & rursus unde resonarent latὶ apud gentes alias fabulae, semmoneS, rumore'; quotidiani. Mox,tristissima fabula, & rumor insanus, atque atrox famae ludibrium de viro , Ciueque eodem oritur: compertum haberi scilicet, remq;.teneri manifestis indilijs , quod ille Caput Ungentium

esset.

Hic namque noui criminis, titulus, & sommula reperta erat, haud minus iam hoc tempore familiaris , atque peruulgata , quam criminum aliorum , quae puniuntur quotidie ,& admittuntur. Fuit deinde septem , siue octo dierum spatium , & rursus affertur: in Iatumias , in carcerem inferiorem eum esse

coniectum , custodiri militari praesidior Pontificemq; ipsum , quod ad custodiam eius attineret , nulli, nec homini, nec loco satis credentem , iubere quotidie ad se referri carceris clauest obsignari claustra , stationesque, tum duplicari, tum mutari: sperari rerum incredibilium certa indiciar atque ea omnia, a debnihil variante fama nuntiabantur, ut inti

mi , & coniunctissimi quique, quos propinquus sanguis', aut amicitiae fides absentis nomini ,

120쪽

ac dignitati patronos dabat, ne hiscere quiadem, aut obrectantibus respondere auderent.

Et erant primi serὸ nobilium, aut certE:proximi primis an nexique magnis domibus , qui negotio diuulgato hoc angebantur, &quamuis tenui, ac longinqua consanguinitate erubescebant: coeperantque inficiari, & ei rare communes olim auos , & vincula alia , quibus antea gloriabantur , addentes etiam vitro veritati nonnihil, & exoletae vetustatis necessitudines , repetendo , ob gloriam , dc decora Viri eius. Nec ideo vitavere, quomianus, in circulis, atq; sermonibus incesserentur

cauillis, S probris, qualia iaci solent in eos , quibus est calamitas aliqua, dedecusve domi r& gladios strinxere lacessiti, colaphisq; etiam

res acta dicebatur. Sed interea crebrescebat, adduci, & iam, iamque adesse captiuum : adduci multo satellite cinctum : sed & equitum alam custodiae eius apposuisse Pontificem, ne elabi, neue eripi re usposset: adduci non quaesis tionis, Iudicijue caula, quippe manifesto iam & certo crimine, sed ad tormenta supplici uinque ultimum : scilicet, ut laceratus ipse vicis. sin spectaculum praeberet ei Ciuitati, quam veneficio suo delere voluisset.

Dixere hoc plebis homines, credidere plo

SEARCH

MENU NAVIGATION