Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 ipsum Diui Caroli Corpus, hon reconderetur statim habita supplicatione, sed adorandum affatim , contemplandumque relinqueretur rsimul datum hoc desiderijs , & pictati Ciuitatis, populique totius uti demonstrauir simul composita a Cardinale est, editaq; dui stiplina adorationis

eius , Ut ad- .

sisterent

sanctissimi Cadaueris conspectum

eo animorum habitu omnes quem verε habitum es. , γρὶ ficere Pastor ille idiuinus , &

voluisset tunc cum inclusa

coelestis Anima cor- .pore eodem.

202쪽

IOSEPHI RIPAMONTII

DE PESTILENTIA QIAE MEDIOLANI F UIT . ANNO CII DC XXX

. . AC TENVS ego in haec tristia: monuin ta contes i coelestium . irarum ultima exempla et pes tem causasque pestis ipso malo grauiores et corrupta in tabem instrumenta & gaudia vitae , spiritum nempe hunc , halitusque nruinos et versio in sunera populum , ac pene sepuliam se pientiam nomenq; Vrbis. Veneficia quoque , & Venena, venenoruna officinas, de potentia vique Daemonum instruct os. ad eae coquenda,& dispensanda mortales et siue verae ea fama suit: siue iniecta falsa suspicio inlinis, ut ad caetera mala tormentum etiam id , Macre , dc inane accederet. Simul, aduers ihaec ineuitabilia mala, & ingruentem hanc e Coelo necessitatem. cxcogitata remedia , ω ficuti credere licet haud ingratos irato Nur. mini,

203쪽

mini, salutis , ac veniae ampetrandae causa, conatus eorum , qui Numinis destinatione plectebantur, exposui.

Magni quoque Cardinalis & Archiepiscopi Federici solicitudines & egregia facta, Se unius Viri animum spiritusq; mirificos, totius Reip. animis pene pares, ipsamq; Remp.& opibus,& pietate cum Pastore suo quasi Pastorem alterum in tanta Populi calamitate coniunctam repraesentaui sicuti potui, imb sicut res tulit. Quae omnia ita inter se vel connexa fuerunt, ordine , ac successione rerum . vel confusa propter temporis & rerum earumdem impo tunitatem, Ut per nos etiam tum continuari prout accidere debuerint , tum differri , ac separari , prout S continuata tractu narra tionis , & dilata sunt atque collocata seorsim. Atq; ex tota triennij procella, quae suit, dum ab occultis manifesti sue causis pestilentia conflaretur: dum assurgeret incederetque sensim ridum ingrueret vi tota, & saeuiret, repeti non nu la alia altius, & congeri undique velut in

cumulum aceruumve quendam commodius mihi nunc ad memoriam conspectumue rerum

expediri usque est. Exponamque in ptimis publici Consilij Ciuitatisque Acta,& decreta, prout Secretarius Ecclesia,

204쪽

Ecclesia, tum innocentiaivitae, tum scribendi, prudentia probatissimus ordini consgnatata. & notata omnia reliquit. Ephemeridesque, vere istae , velitii ars, S disciplina depellendae pestis in posterum esse poterunt . Omnia ibi perscripta consilia Procerum, responsa decreta , mandata, litterae: summa e quoque pecuniarum,& viae pecuniis in tali tempore inueniendis, & curationes , ac dissicultates, ae diuisa ministeria inter Decuriones ipses, di pleraque alia , quae tempus id tulit . ,

Anno CID IDC xxvIII Ad v Nonas Octobris

a Tribunali Sanitatis , ad Tribunal Provisi mim litterae missae sunt huiusmodi scriptum. habentes . Piopterea quod pestilentia , per Galliam, Flandriamque, & Germaniam quO-:tidie magis inualesceret, iamque apud Ber-: nam , & Luceriam Urbes, & in Uale sanorum quoque terris, ac noluissime ad Posclauium , & alia Rhaetorum loca finitima Vulturenis serpere, grassarique palam id malum coepisset: ob eam rein , communicato etiam cum

Vrbis Gubernatore consilio , statuisse Praetadem publicae valetudinis, non vltra cunctandum esse , quin, Urbis Portae munirentur solitomore cancellis , & tesserae instituerenturγ. Eius rei principium placere fieri ad xv

205쪽

Isto Cal. Nou embis. proinde postulare , ac monere uti darentur Opportuna mandata, & cuncta in tali discrimine prouideri, ac fieri solita prouiderentur, & fierent. Responsium a Tribunali Prouisionum est ,

eius negotij impensa S ad Regium aerariunt iapertinere , ac super ea re pendere litem. Caeterum tamen,& Vicarium, & XII Uirox censere, uti referreretur ad publicum ConMlium : statuerentque iac Decuriones , & decernerent arbitratu suo, sicuti semper antea factam , seruatumque esset. Relatione facta LXMecuriones huiusmodi clacretia in secere, Quod sine publici iuris de-rtimento , ac sine praeauditio , fraudie ulla iam instito laetitis atque petitionis fieret rdaretur Uicario faculta& sumptuum , impens rumque faciendarum ad eam formam, quae prioris pestilentiae tempore seruata es etiaAnno GD IIc xox ad xit Cal. Februarij ad impetrandam h coelo veniam, & pacem decreuere Decuriones , uti pro salute mortuorum ad omnia tem pila rex diuina fieret. Baequatuormillia Hostiarum fuere Sumptus Epublico datus est..

Ad m Nonas Maij Vi cariux in publico. Concilio i tk mba fecit diceret : confluen-

206쪽

asItibus undique in Urbem semeIicis agricolis, vompleri omnia illuvie , & squalore i cernistrata humi corpora passim , & expirare per compita quotidie nonnullos et pestem qu , etiam si non aliunde inferatur, posset ex coltu. uione hac oriri : proinde rem sore dignam sapientia , & nobilitate, & pietate Decuri num, si curam, negotiumque suscepissent pumgandi hac turba Vrbem , & subsidia aliqua decernendi , ne tabescerent fame , qui iam essent in Urbe pauperes , neue is numerus

concursu etiam externorum augeretur.

Decuriones, ob eam rem misericordia simul,& periculo commoti mandauere allico, ut tria millia nummum aureorum depromerentur ex. aerario in pauperum alimenta, assignarenturque. Simul, ad continendos io agris agricolas, iusteie certum frumenti numerum ex publicis

horreis distribui per municipia, di pagos, venundariq; pretio eodem, quo Ciuitas emisset. Nonis Iunij ad prioris pecuniae summam,

duo millia nummum aureorum adiecta sunt reaque assignata in eosdem usus, praeter summam aliam, quam singulae per Urbem Paroeciae , facta per domos ostiatim corrogatione

contulerunt.

Idibus Decembris Vicarius in Consilio,

retulit r

207쪽

ffetulit: se cum Excellentiissimo Guber tondide praesenti rerum statu colloquutum : pler, que dicta inuicem . Summam , finemque ineor quoniam pestis , famesque tir retur, debere comparari, cogique in horrea, seliginis, mill ij, panici, oryzaeque vim, quantamcumq; interrogati super ea re praesecti horreorum ,

emi post e responderent. Id necessario faciendum esse , ne deessent alimenta plebi si quid tristius accidisset. Pridie Iduum Decembris consulti praesecti

rei frumentariae de ea emptione ita respoi derunt: posse emi seliginis tria millia in io sum: mill ij modios octingentos: mille modios orydae : pretium in uniuersum fore , quadra. ginta quinquo, siue quinquaginta millia nun mssim aureorum. Huius conficiendae pecuniae rationem proposuere praefecti ,'additamentum ad seliginis millijque vectigal: eamque sententiam probauere Decuriones. iAd xviii Cal. Ianuarij Gubernator alias etiam inueniendae pecuniae Vias proponisii r proposirumque est nouum ad tritici, &olei vectigalia corollarium e nec non illa tamentio de capitum, & ostiorum exactionia, instituenda.

e Eo die in Consilis recitatae sunt litterae

208쪽

missae a Praeside sanitatis actumque de noua pecunia exquirenda ob publicas necessitates, quae multae simul instabant. LaZareto inpriamis, tantaeq; intra septa illa inclusae multitu-ssint esse stibueniendum. Pecuniae portionem, quae, facti in singulas prouinciae partes des criptione, Ciuitati conferenda In commune obtigisset , primo quoque tempore esse persoluendam: cunctando , & differendo , rem aggravari, conditionemque fieri dereriorem . Etiam ii. Uiros quorum alter , ad Leucum , alter ad Novocomum praesidere iussi essent . irerere ibi tempus inutiliter, eamque legati nem inutilem esse, scribere quotidie, ac denunciare ipsos , nisi purgationes, quadraginta dierum experimenta accedant, quae sine magno sumptu peragi non possint. Haec monita Praesidis fuere. IPostulabatque idem ab Ordine uniuerso iDecurionum, Vt, quoniam multae , grauesque impensae extra ordinem faciendae essent, po-'testas fieret Tribunali Prouisonum exsequen-ldi mandata , quae a Tribunali Sanitatis , ob publicam salutem subinde darentur. Res ad Conseruatores Patrimonij reiecta est, ut, quOniam veterem consuetudinem, & iura, partesque Ciuitatis ij optime nossent, caperent i

209쪽

Is hin consilium , ossicioque satissaeerent. Ad xv Cal. Ianuarij Regius Gubernator .

annuit, concessitque, uti tributum in capita exigeretur. Qua concessione facta, Conseruatoribus datum negotium est ut de ratione tributi eius ineunda inter se consultarent , moxque reserrent. Praesecti horreorum etiam con sultare iussi de frumenti coemptione adeant summam , quae iam statuta & praefinita

erat.

. Ad xt Cal. Ianuarii coemptionis huius instituendae causa facultas data Praesectis est,

ut quindecim millia nummum aureorum se nore sumerent. Anno CID IDC xxx Ianuario ineunte placi, tum , ut ad Casalem maiorem afflictum pesti-Ientia locum, tantum oryrae , oleique mitteretur , quantum mille nummis aureis emi posset. lAd vij Cal. Aprilis , efflagitante Praeside

Sanitatis nouam pecuniae vim, quam ad pr hibenda pestilentiae contagia necessariam esse diceret, quia non modica elat summa , quae postulabatur, relatum denub est ad LX. Decuriones : hique . licet anno superiore Conseruatoribus facultatem suppeditandi cuncta necessaria tribuissent: tamen Ob. noui impen- i

210쪽

iam concessa firmauere , denuntiationibus utendo 'solitis , ne Ciuitatis iura ob eam rem qui quam detrimenti paterentur . Porr. ad haec humana consilia, diuinae quoque opis implorandae considium accessit, ac pio Animarum salute, quae purgante igne torquerentur , decreta , sicut anno superiore , . quatuor millia hostiarum: quae sacrificia totidem mille libris stetere. Dimidium summae eius ad Monasteria missum est , qua maxime iuncta paupertati pietas, & religio emineret, celebrisque esset. l. Ad III Nonas Aprilis , erogantur 'raeside Sanitatis efflagitante , quadringenti aurei mammi dispensandi in miserias, necessitate sq;. pauperum . Exposuerat , namque Praeses , cerni per vias, & diuerticula Urbis spirantia cadauera adhu et tinfici tetro odore aerem , spiritumque superfusum : oculos , animosque intuentium pauore confundi. Eo die agitavitum de infelicibus hisce ad Hospitale Stellae , siue aliquo alio deportandis , alendisque ibi et

dictumque est:posse dimitti extra Vrbem ex eo numero omnes , qui aliunde , quam ex Ducautu huc ad mendicandum venisse reperirentur.

Ad iii Idus Aprilis retulit Uicarius ad I K

SEARCH

MENU NAVIGATION