장음표시 사용
221쪽
quin ad caeteros sumptus , erogationemque pecuniarum intolerabilem, alendae propem dum uniuersae plebis onus accedere debeat, nisi tot millia fidelium Ciuium , tot capita innoxia infantes paruulosque pueros relinquere absumenda fami simul , & pesti velit. Sed ne dubitare quidem, quin onera, impensaeque istae pertinerent ad fastigium , Maiestatemque Regis. Extare exempla , quemadmodum veteres Mediolani Duces pestilentiae temporibus subie lint haec onera semper, &oppressam malo Ciuitatem ita subleuarint . Carolumque Caesarem decreto etiam suo declarasse id ita esse faciendum. Nec discordare legum authoritatem, quae
semper huiusmodi impensas, a Ciuitatis , &Populi miserijs, ad potentiam, opesque Principum inclinarint. Mediolani tamen hanc Regiae maiestatis , & munificentiae vicem eonatos esse sustinere Decuriones, ut fidelem Populum eidem Maiestati conseruarenti. Nunc ad ultima ventum esse , remque desperatam agi, si ultra sustinere conentur. Aer rium, non solum exhaustum esse Ciuitatis, sed
etiam in ventura tempora oppigneratu . ,
obligatumque teneri. Tributa quae viritim ,
seu ostiatim imponantur fatri esse vanum sine ullius
222쪽
2OTullius rei fructu nomen e neque exigi posse , propterea quod , qui pendere ea deberent, nudi iam ipsi, inanesque facti sunt: atque , nobilitatem praecipuE ipsam penE incultis ,& desertis ob militum hospitia agris , sibi inopem, nihil habere quod in commune com ferre possit. Ploinde supplicare statuisse Regio Gube natori, & per eum, Maiestati Regis, ut tam afflictae, tam fideli Ciuitati subsidia aliqua
inueniantur . Nominatim autem postulare
hoc, ut quicquid pecuniae Regio Fisco pendat Ciuitas, remittatur, donec leuata malis,& paulisper recreata erit. Hoc certe laxa mentum datum fuisse Ciuitati etiam annor 3 6 tunc cum neque pestilentia par, neque
rerum aliarum angustiae tantae estent, quantae urgeant nunc, porroque immineant.
Marchionem Aiamontis , qui Prouinciam eo tempore gubernabat, & scripsisse de statu Ciuitatis ad Regem, & de leuamento ac remissione rogatum annuisse et quorum utrumq;& rogaretur nunc, es verbetiam a potestate,& benignitate pari speraretur.
Spinula legatos humanissime alloquutus , litteras eis ad Civitatem , hoc est ad Dec riones capita Ciuitatis , dedit scriptas in hanc
223쪽
tum , ob cladem , & mala Ciuitatis , quae Vicecomites duo, Carolus, & Ioannes Baptista , pari prudentia , & nobilitate Viri sibi exposuissent. Et augeri moerorem hoc ipso, quod bello impeditus interim publicis hisce malis interesse non possit omni sua ope subleuaturus benemeritam adeo Ciuitatem, si ades.set, praesensque esset. Attamen, magnopere eonfidere se, & pro certo habere, nobilissimos viros, & rerum capita Decuriones, in eo postos gradu dignitatis, officio suo non de suturos, caeterisque etiam praebituros exemplum pietatis, quam erga Patriam explicare &exercere debeant.
Hoc illud esse tempus profundendi large, atq; libenter ea,quae temporibus alijs retineri,& augeri ius fasque est . Ac licet dissicile
sit conferre sumptum curamque Omnem in
partem unam illac ubi pleraque alia solicit dinem eandem , impensa'; requirunt: posse tamen considerare ipsos, ac videre, quod necessitas ista paupessum praecipue alendorum sustentandaeque plebis, praeverti rebus alijs omnibus , anteponique debeat, ne egestas ,& desperatio priuata ruinam, exitiumque publicum trahat. Se pro sua parte nulli rei, actionique
224쪽
. actionique defuturum, quam ad pericula haecauertenda pertinere posse existimet. Quicquid a Tribunali Prouisionum, siue a Tribunali Sanitatis in rem sore iudicatum erit, in eo daturum Operam, ut intelligant, non deesse sibi studium erga Metropolim , Voluntatemq; optimam: & ea quae legati petierint, accurate consultaturum, quomodo fieri possint. Longinqua nimium , & lenta subsidia sere haec apparebat, hactenusque verborum tantummodo officia erant. Res autem ipsae dilationem pullo modu patiebantur di Ideo in Concilio magnopere erectis ob dissicultatem exequendi animis agitatum , qua ratione, M via , quibusve pecuniarum aceruis protinus haec omnia expedirentur, quae particWlatim agitqta alias , nunc cuncta simul una cum morbi incrementis ingruerant. Tribunalque Sanitatis suo iure efflagitabat quadraginta millia nummum aureorum , quo subsidio Triabunal id agere agenda, & prouidenda prouidere posset. Alia separatim aureorum millia sex decreta suere persoluendo rerum pretio dominis, quorum domestica instrumenta cremarentur , ne
quid uspiam insecti siue contaminati reliquum
225쪽
Ad 'xvj Cal. Malias congregati LX Decuriones nominatim facultatem dedere selectis . istis , uti praedes ipsi fierent, atque fidei liberent nomine Ciuitatis apud eos , qui professi erant daturos se Chiitati mutud viginti quinq;
millia nummum aureorum , quem pecuniae .nnfiserum Praeses sanitatis necessarium esse dixerat, ad purganda per Ducatum uniuem sum , corpora, loca , utensilia , domos omnes , quacumque pestis aliqua suspitio parua suisset . At tum de mittenda legarione ad 'Gubernatorent Spinulam , qui Casalem eo tempore obsidebat lumma legationis: deploratio miseriarum ,'necessitatumque Ciuitatis : item deprecatio onerum , atque tributorum , quae
onera , & tribui, Gubernatores 'alij in talitem piae condonate 'ac remittere) leonsuleti
runt. 1egati , qui mitterentur 'l permissum eius rei iudicium ijsdem, qui , & pecuniae publicae , inspensatores, arbitraq; facti erant
ad omnes pestilentiae impensas. Actum eo ille de religionibus etiam voti l- qite nuncupandis, ut quoniam fluxa incerta, , vana essent omnia, quae consilijs, & ope humana prouiderentur , certum illud et caciss-mumq; auxilium, peteretur E Coelo, quod &saeculo
226쪽
saeculo seperitare sinitem perditis rebus sub
D. Carolo attulisset Negocium dedere selectis, ut consultarent, referrentque ipsi, quae vota , quasve Reliagiones institui nuncupari oporteret. Ex e rum sententia, de responso decretum in haec verba factum est. Diem Visitationi Beatissimae Virginis sacrum . Populus Mediolanensis ad lyriennium
proximum inuiolabili rege festum , religiq-lumque habebir. Eius diei peruigilium semu abit. Triennio elapssi libera, di soluta religio, haec uniuscuiusque pietati relinquetur, neque ultra tenebitur populus hῆς votivata Eo Visitationis di quotannis in perpetuum ad Dei parae Aedem, quae iuxta Diui Celsi templum est dona portabuntur a Til-bunali Prouisionum, procedentque opifices cum insignibus sitis sicuti moris est. Solennixitu res diuina siet , praebente Tribunesi
sumptum intereriantque onmes et ac primo voti huius anno , Decuriones ipsi inuitabum tur a Tribunali ad solenne hoc r singuli funale pol tabunt a se coemptum , offerentque
Virgini liberatrici. M D. Maiiabae Fontem donae mittet Trubunal
227쪽
hunal mille aureorum nutrimsim aestimatione rpublicὶ portabuntur, tradenturque rite , ac testatb Ioci Praesectis. i Eminentissimo Borromaeo Archiepiscopo
Vrbis iupplicabitur a LX Decurionibus, uti
corpus , quod Diui Caroli fuerat composito ad pietatem agmine , ac supplicatione sole ni portari per Urbem velit . Si annuate ea supplicatio quam magnificentissime adorn bitur , eritque pompa conueniens tantae nimae reliquijs . Atque recordata Ciuitas quanto Pastor ille feruore animi , & quanta in Populum caritate egisset, tunc cum hanc Vrbem in ipsius etiam Pontificatu , pestilentia depopularetur, tantb praesentius nunc ECoelo affuturum esse Diuum sperans, statuit, vovitque, decessus eius diem, festum, & nulli mortali operi faciundo sacrum seruandum esse populo huic , eaque in perpetuum, religione se se obstrinxerunt. Haec publicὸ nuncupata vota pietate , consilioque Decurionum , tantd plus spei, solatijque afferebant animis , quanto magis
dissicultates omnium rerum , & aerumnae,smulque pericula in posterum & cum suturi metu praesentia mala inualescebant, aggra-
228쪽
uabantque homines, qui cum pecuniam Civitati mutuam se daturos ostendissent, mutauerant consilium , S praecise negabant. l Praeses interim idem , Tribunalque Santitatis postulabant a Re p. ingentes pecuniae summas, ob du0 npua Larareta, quae diffuso iam latius,& fine n haud ipueniente morbo, fabricanda raptim instruendaque essent omnibus necessarijs , ut insecta , vel suspecta iam aliquot millia ciuium egentissimorum alerentur ibi , & curarentur praeter aliam multitudine mi, quae in Lazareto maximo prior acceperat cladis miseriaeque sedem. Nec a Praeside tantum ob has aliasque instantes , praesentesve necessitates , Ordo s licitabatur: sed & Magni Cancellarij, nunc preces, & monita , nunc Regij nutus auth
ritas accedebat, Vt ne tempora Omitteremtur frumenti , olei, oryzae, salis , medicamentorumque coemendorum in quadraginta dies , quo tempore inclusa domibus tot millia alenda & curanda de publico essent. Lectillos quadringentos ut minimum, & reliquam necessari amsupellectilem esse parandam in Larareta duo, quorum instruendorum cura
Decurionibus Antonio Ray noldo, & Io. Petro. Negrotio
229쪽
Negrotio tradita esset. Haec , & alia , quae
singula ardua forent, acta,&decreta uno diu omnia simul r ea dies fuit ad x Cal. Iunij cm Ad vi Nonas Itin ij, vicarius, quia cum peste crescebat simul opinio insita animis pestem esse manufactam , repertaeque erant maculae , & vestigia passim unguentorum praeserentia id veneficium e retulit de au
gendo premio indicij , si quis flagitij eius
index inueniretur . Decretumque est ut adducentos aureos nummos, & exsulum duorum impunitatem iudicis arbitrio conceden
dam, quae iam praemia Gubernator proposuisset, atque ecfixisset, adderentur Ciuitatis nomine quingenti aurei nummi. Retulit idem : quoniam a Praeside Sanitatis significatum sibi esset: nullos inueniri medicos , qui vellent ingredi Lagaretum ad
inuisendos ibi, curandosque aegrotos e Collegiumque Medicorum rogatum a Tribunali per litteras, ut destinare aliquos vellet, cunctari adhuc , nec mittere qtier ua: n , ideo
non debere differri , quin Ciustatis quoque
homine scriberetur ad id Collegium', ut patriae subuenirent , arte sua , neue negando subsidium dehonestarent Aitem, quae per se honestissima nouos hinc acceptura honoreSssset. e D
230쪽
Decreuere Decuriones scribendas fila lis teras ad Collegium Medicorinici: praescriptae, &imissae cum precibus , & obtestatione graui sicuti res postulabat. Responsum a Collegio est: daturos E suo
corpore , qui succederent ad murOS Vsque is Larareti, & stantes citra fossam mederentur utcumque aegris et ingredi, ad certam perniseciem illa pestilentiae tecta nolle quemqtiam . Inita ratio est, ut unus, alterue medenti uin , publicὸ conducto, non procul a Lazareti seintis , & assignato domicilio habitaret: stipatores , custodesque corporis , circum t guria , & casas , lectulosque ideducerent esti pendium augeretur, quo promptius adiret
pericula' quisquis ille susccpitat id munus proposito quaestu , Nec domi tantummodo
medicos quaesiuit Ciuitas: sed etiam dato: n gotio mercatoribus, qui, per Germaniam , Calliamque negotiabantur, artis eius homines .illecebra stipis eliceres, & conducere tenta
Annuerat interea Borromaeus Eminentissimus, non titulo solum hoc, & communi ho- notis 'appellatione, sed etiam singulari virtute Cardinalis, ta plane paterna caritate Archiepiscopus Vibis, ut D. Caroli Corpus supplici agmine