Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Decuriones: dictum esse sibi a Magno Cancellario , & Gubernatoris'quoque nomine .ugnificatum : oportere subsilia adhuc maiora parari, ut stipes , & eleemosinae per Urbem largius aliquanto diuiderentur. Namq; memcatores opera facienda dare solitos, quorumnaercede plebes alitur , id emolumentum , subtrahere coepisse , magisque subtracturos, qtib latius manaret, cresceretque pestilentiae terror. Ita,periculum esse ne cessante quaestu, per otium , & egestatem, ad flagitia plerique verterentur. Praesidem quoque Senatus , suo,& Ordinis nomine monere id ipsum. Haec a Vicario dicta , & exposita publico Concilio. Protulit etiam, recitauitque litteras sibi missas a Praeside Sanitatis huic denuntiationi de

querimoniae congruentes. Inerant dicta,& sententiae graues. Quam numerosa multitudo haece quam assueta comni*dis etiam inter labores, & vitae voluptatibus: quam porrb periculosum, & exitiabile Reip. si strenua sitnul haec,& lasciua plebes, a delici)s, luxu, ad famem desperationemq; redigeretur . Scripserat ad Uicarium taliae Praeses , & in epistolae fine pen E desperata verba quaedam huiusmodi posuerat . Adest

calamitas, exitiumque certissimum : nec

pestilentia

212쪽

si pestilentia dubitari potest, quin praesens cari pitalisque sit . Periere Monati nuper. Heriri Chirurgus. Hodie Lazareti et anitor, & ineri dicus Apianus incidere in morbum . Pateris Felix etiam grauissime laborat. Nos vero in-ri ter tanta deprehensi pericula , & minas , nisi is subsidia aliqua certa videmus, queis tueri, a

,, siistentare in tanta'calamitate pauperes nos-

,, trae commistas fidei possimus , vix sperare

,, audemus in suscepto diutius munere perseue- ,, raturos, facileque abi;ciemus hastas. Decuriones hac denuntiatione perculsi decreuere , 'ut E suo numero sex eligerentur, qui ad Patrio monij i Conseruatores additi summam haberent rerum omnium potestatem , remque pecuniariam arbitratu suo dispensarent cum hac exceptione tamen, ut quandocumque summa grauior eroganda foret, referrent de ea re ad Consilium. Scripssit Gubernator ad LX. Decuriones rpergerent strenue parare subsidia quae tempus; posceret ne ultima expectarent , quosci licet tempore ita accidere posset, ut obsessitamquam , & inclusi nulla tantae Urbis P pulo suppeditare alimenta possent. Populusque tantus inter duo. extrema mala, pestem,& famem absumeretilr.

Etiam

213쪽

. Etiam sine monitis , hortamentistae istis, satis curarum, satisque solicitudinis erat Tribunali Prouisionum, & Consilio publico : sed nihil amplius fieri potuit, mi am, ut faculta

tes iam datae renouarentur. ' Cal. Iunii renouatae sint, non Cum eo

tantiim , ut fidei ubere Selecti possent , sed

etiam, Vt oppignerandi, atq; alienanti quaecunque Ciuitatis vectigalia ius esset. Item, ob Gubernatoris,& Senatus,& Magni Cancellarij obtestationes , super conserenda pomtione pecuniae, quae purgationum toto D eam faciendarum causa Ctilitati obtigerat, accepta conditio augendorum frumenti &olei ve stigalium, quantum ,& quamdiu opuSsoset. Interea dies aderat, quo die, purgandae uniuersae Ciuitatis inirium, dirimendiq;. Cives, a mutuo contactu , & intra sua quosque tecta secludendi, fieri oporteret, ut quadraginta dierum probatione, antegri, moibosique discernerentur. Ob eas irem, postulabat, monebatq; Praeses Senatus uti e procerum numero bini regi natim eligerentur, qui, una cum Senatoribus in id ipsum electis, ad omnia , quae possentyccidere , excubarentes. Erant i in singulas

Vrbis Pollas alij quoque nominandi , qui

214쪽

xys Lararetis , tuguris e cum sumtia a potestate

praesiderent. nihil humanae diuinaeque opis cimi tendo Decuriones, simul auxere Selectorum numerum , quo facilius', conuentus ob restnecessarias haberi possent : smul decreuere. ut omnia, quae tantummodo quatuor eorum legitime, ac rite congregati statuissent, perinde rata essent, ac si conuenissent, assissentque omnes Cineralium ieiuniorum religionem Romano ritu inchoandum esse censueuerant γsed id votum, non sicuti caetera probauere Paroeciae r ideoque omissum est. Praeter tesseras, & cancellos iam circumis data munimenta portia , & publicae securistati, & praeter militares custodias, stati nesque nobilium virorum , quos suae Portadi praeesse debere binos antea decretum erat rarchitecti quoque circa Vrbis moenia missi sunt ad inspiciendum, si qua fortὸ, vel humialior murus , vel ruinae aliquae ascensum , , transitumue clandestinum praebere possent

ijs, qui fallere custodias , & per fraudem ingredi vellent. Prout retulere vitia moenium, labesque factas, nihil dilatΗm , quin reficerentur cuncta , probeque instaurarentur.

Crebrae super his , alijsque rebus litterae

215쪽

mittebantur a Tribunali Sanitatis nunc , quae Praeses ille cum eo Consilio statuisset,

exponentes: nunc ut a Tribunali Prouisionum alia statuerentur opportuna petentes. Exposuerant autem hae litterae inter caetera: cenis

suisse id Tribunal, commodiores . faciliore'; sore custodias, si Portarum Vrbis, Notia,

Vigentina, clausae obstructaeque tenerentur:

idque ita fieri iussisse . Lamreti disciplinam constituisse ipsos optimis legibus , & institutis , quae collata in paruum unum , & salu- tare volumen propediem mistari essent ad V duos h Patrimonii Conseruatoribus, Hieronymum Legnanum , & Antonium Romam , ut ad eam formam atque praescriptum adminas , tranda cuncta, & exsequenda curarqnt. Per tinete ad quietem , & statum, atque salutem afflictae nunc quidem , sed aliquando inc lumis suturae Ciuitatis , ut omnes Paroeciae describerentur. Id Decuriones uti quamprimum, seduloq; fieret , operam dedere, electis tum e suo numero, tum e reliqua nobilitate viris idoneis, qui susciperent curam . Ad eos missae litterae sunt, quarum summa erat. Quantopere semper a Chrillo Saluatore commendati , pauperes essent ζ tam acceptum eidem fore laborem

216쪽

laborem quicunq; horum causa susciperetur. Proinde. accingerentur ad descriptionem huiusmodi pro sua quisque parte , ordine &' recte , & primo quoque tempore faciendam, quo promptius, Ciuitas, cognita singulorum . conditione, & statu, subuenire necessitatibus posset. Colloquerentur inter se delecti ad

hoc munus, & consilia communicarent.

Dein profecti in rem praesentem, assumptis Parocho & Designatore, siue Antiano, lingulas obirent suae quique Paroeciae do mos , excitisque habitatoribus in suum conspectum benigne quemque interrogarent , masculos , foeminasque , & iuberent reserri nomina in album cum aetate , & conditione cuiusque , S genere vitae , & quae quisque subsidia vitae habeat, quamve factitet artem,& si quae alia insuper cognoscenda & inquirenda putabunt. Si quid sorid dissicultatis id negotium habebit, si quid noui inciderit, reserant ad suae quisque Portae Praesectos , quibus , & descriptionis ipsius codices , tabula'; , statim ubi erit peracta tradere debebunt. Haec summa litterarum fuit, quarum exemplum accepere singuli, & munus iniunctum a Republica obiere. Peracto in hunc modum censu , litterae aliae

217쪽

aliae dimittuntur ad eosdem , qui obierant

ad munus, tabulasque tradiderant. Rogabantur nunc, ut quotiescumque intelligerent, inter eos , qui inclusi domibus tenerentur , aliquos esse, miserε laborantes ob pauperiem, ac destitutos vitae alimentis , inspecto codice , qui nomina , & fortunam omnium conia tineret , ad pistrina destinata mandarent, indeque panis dimensa pro cuiusque egestate suppeditarentur diuidenda ostiatim per homines probos , quos ipsi elegissent. Utensilia, fulcra, tabulas, mensas, lintea, culcitras , lodices , aliaque id genus , quae aliquo pestilentiae contactu , siue suspicione nonnulla inquinata essent, cremari placuit, pretiumq; dominis a Ciuitate persolui quantiquaeque res aestimatae essent . Ei aestima tioni faciendae, qui praeesse deberent nominati fuerunt. Mox & alij nominantur, atque eliguntur per quos conquisitio fieret mendiacorum externorum, scilicet, ut in duo diue

se loca coacti, & inspecti , prout ius, iasque

erat ablegarentur , exonerareturque alienata

illa multitudine Ciuitas . Ablegandis verb,& a Ciuitate segregandis in loca separata multis , qui ε Ciuium numero subinde manifesti pestis , aut suspecti reperiebantur , cum

218쪽

a Praeside , & Tribunali Sanitatis destinaretur suburbium , cui a Trinitate cognomen est , id consilium Ciuitati minime placebat, Ac Praesidi respondere Decuriones et satius videri , si aedificarentur tuguria per agros , ibique imorbosi collocarentur , quam uti pollueretur , fieretque pestilentiae domicilium pars illa integra adhuc, & intacta malo: super ea re non modo dissidebat a Tribunali Tribunal : sed ne inter Decuriones quidem

ipsos, aut inter curatores, custodesque Sanitatis satis constabat utra potior sententia

foret.

Dicebatur hinc: regionem eam , & vicina suburbia scatere aquis , & nequaquam insalubribus , & aptis ad lauacra , rem adeo necessariam Laeareto, sordibusque eluendis: esseque in vicino prioris pestilentiae sepul chra fossam ingentem. Contra stabant, inc lumitas iam dicta loci, cui sic fieret iniuria, vicinitasque viarum , & frequentium , & serentium E locis , vel ad loca felicia adhuc ,& saluberrima , nesciaque pestis et frequentem insuper esse Vicum tectis , & hortis , & ad,

nexa vinearum ubertate, quae pretium auge

ret , ut non nisi magno pretio conduci posset ea Lazareto sedes. Rursuss

219쪽

Rursus, quod ad tuguria poclus extruenda

attineret, erat inter ambigendi causas , n men , & fama Ciuitatis , quae tamen in eo misero rerum statu , commercii nonnullius causa, tuenda utcunque esset. Nam signa extrema perditarum rerum', & pestilentiae d minantis esse proiectum in mapalia populum. Et posse timeri , ne finitimae quoque, & Ω-biectae Ciuitates hoc terrore consternatae reuerentiam exsuerent, tollerentque,& prohiberent commercia cum Metropoli , quo nobis irrogato exilio, plus miseriarum, maiora damna imminere, aggravarique manifestε annonam. Sed ne palearum quidem esse satis

ad domicilia populo ponenda haec . Et id , quod esset materiae straminisque huius, semdidum, humidumq; reperiri, ac si sol urgeat,

aestuare,& torreri corpora intus, novamque imminere morborum luem. Si fierent ex ta-hulis asseribusque tuguria r longum id opus nimis , grauemque fore impensam , & cust diarum simul, ministrorumque numerum ita oportere augeri. Reperiebantur insecti quotidie complures, neque Larareti Gregoriani capacitas ultra sufficiebat , admittebatue ullos . Ideo vici

Vigentini pars electa est, qua insulam effici:

220쪽

xos Vicus. Electi, qui cum incolis agerent, uti vacua fieret ea pars. Alij, qui cri lcitras, i dices , ligna , saccos , & mille vestimenta

emenda curarent.

Et huiusmodi rerum, & alendi populi voraces impensae cum obuersarentilr animis , iamque praesens , & impatiens morae necessitas ipsa sumptuum , & erogandarum illico pecuniarum instaret, ad rem antea susceptam, atque tentatam , animum adiecere Decuri nes , ut regii auxilij partem exposcerent, , quod non modo tanti Regis clementiae erga

fideles adeo subiectos , Maiestatique ipsius consentaneum , sed etiam iure debitum esse

arbitrabantur.

Ad Gubernatorem Spinulam obsidentem eo tempore Casalem Vrbem , noua legatior missa est, quae expclsceret Ciuitatis nomine id auxilium : communes miserias , & iura demum ipsa demonstraret. Legati Vicecomites duo, Io. Baptista Coriolani filius , & Eques Carolus iere : taliaque a publico Concilio Cubernatori dicere iussi erant. Pestilentiae morbum, qui Urbem inuasset, non remittere de vi sua, sed crescere in dies, . terra bilioremque fieri. Pene etiam ad extrema ventum csse . Nec dubitare Ciuitatem,

quin

SEARCH

MENU NAVIGATION