Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

modb mortis, senerumque manebat r sed aliquanto maior, attentiorue esse coepit, ubi senescere coeperat, ac remittere malum e

Ediistaque temporis eius , indicio esse possunt, auctam una eum spe solicitudinem etiam fuisse, ne muneri, clementiaeque dia uinae deessent, quae iam eladi finem daret. Sic fere nobis Acta Ciuitatis edita sunt ab Secretario Ecclesia , filio Secretarij Iacobi, qui consecerat reliqueratq; Diarium . Nunc S ea reseram, quae apud Tribunal Sanidatis decreta & acta suisse reperi, vel coniiuncta istis , vel mixta & connexa vicissim.

INter principia rerum , casuum , ealamim

latumque tantarum , cum pestilentiae no*; adum in Urbe fgna vitai terrorue nonduntiar

ullus eius esse coepisset, cumque secaridiolanenses adhuc & patrio mole in delicias voluptatesque suas, imb & in studia sua ensus , sicuti dixeram , solutique agerendς fama interim accidisset , Caesarianas legiones , quae ad rem Mantuanam vindicandam asserendamque Imperio mitterentur, sparge ro per totum iter contagia, quae Germanicae fgentes

252쪽

gentes nihil a communibus morbis pro natiaua illa seculis obfirmata consuetudine distinguunt: iamque duodecim familias ad Lindum nostro more clausas ob pestem discreta 'ite

teneri r ob eam famam eo'; nuntios, Pra ses Arconatus magnopere contenderat , ut ea Ciuitas decreto Tribunalis notaretur damnareturque velut exsors usuum commercio-riimque nostrorum Nam quia praeter morbosarum legitinum per eos fines hoc tempore iter , est Urbs Lindum suspectae semper

Germaniae velut emporium, magnopere pertinebat ad salutem , atq; securitatem nostrae Ciuitatis , interdici, edici , promulgarique authoritate publica, nequi homines, quaeue merces inde admitterentur . Sed respectu priuatarum rerum , quae , sicut iam inde antiquus ille scripserat semper offecere publicis , & officient , obtineri non potuit hoc. Namque Ciuiumlnostrorum praeualidi ac ditissimi quidam , siue negotiatoribus, siue negotiis ipsis affines, interimque pars etiam ipsi Reip. non vltima , obstiterunt, siue sentent ijs , & authoritate sua', siue per alios ,

quorum opera Tribunal utebatur. Medici Conseruatores magnopere suaserant, uti fierct saltem donec deserbuisset iaestas,

253쪽

aestas , cuius calore nudaretur semper rei gereturque pestis , si qua alicubi latitaret . Vbi viderunt irrita sua monita, nec Philos phiae decretis inter potentiorum emolumenista esse locum , egEie saltem , S tenuere, uti certus homo mitteretur in ea loca qui perquireret cognosceretque & perscriberet in Urbem omRia de statu rerum: quo passu pent sentia progrederetur , quosve sensim ipsa gradus explicaret , dc quae itinera posset in--uenire in Prouinciae nostrae fines. Missus in id a Tribunali fuerat Iulius Vi- mercatus nomine , strenuus, fidus, audax, cuiuslibet periculi contemptor, dummodo , comimendationis, & laudis, de spei, N praelautis emolumenti nonnihil etiam ipse habe- Π atque reportaret : obijtque cum a , &collustrauit , atque persci ipsit, nullo omisso aditu, nulla ue pestilantiae latebra, quo non, uti curator patriae ac legatus,& publicae silutis uti speculator quidam accessisset. Retulerat iste cuncta priuienter etiam non modo accurate et sed ne decreta siue edicta ex eius latione ac litteris opportuna fierent, praeualuere nobilium, ut dixi, mercatorum arte, quibus conditia, temporis dabat, ut verisim-

misceri nobilibus pollent , quisse etiam clari

254쪽

genus, pleni diuitiarum, animo insatiabiles,& traiiciendi semper aliqua necessitatibus , at q; consilijs illigati in longum erant. Horum

violenta palam, siue per occultum authoritate effectum est ne periculosi illi ex Get inania traiectu S tollerentur statim, atque inhiberentur, sicuti oportuerat, ac sicuti Medici Conseruatores censuere. Teiserarum quoq; usum

rem a Praeside Rhaudens anno 1628. utilissime, ac saluberrime institutam disturbauere isti, ac sustulere. Ea fallacia Tribunali obiecta est , cum adhuc Germanicus ille exercitus, unde timebatur aderatque pestis in ancipiti esset expectatione, & fama, quonam iret. Vt vero descendere paulatim, & flectere huc, & captis in Rhetia, positis, communitisque castellis, propior iam propiorq; fieri r Edictum a Tribunali est , ne qua coemptio fieret vestium, utensilium , vas

rum, rerumue aliarum , quarum praedam

eae legiones egerant E pagis, atque municipijs in quibus nota iam strages, & praeda

pestilentiae eiat: grauesque exitialibus elusini odi rapinis aduentabant, & ut cuique militi aliquid in manibus crat, quaerebat Vilia tale emptorem . Ita vile edictum fuit, ac mercatu illo morti S , compendioque perni-

255쪽

a sthioso , multi seque , & alios, patriamquo

polluerunt ultro euntes ad serales illas nundinas cupidine lucri. Agitatum antea fuerat in Generali Consilio Ciuitatis , apud Tribunal , apud Senatum, apud Qu aestores Ordinarios, & instantius vehementiusque hoc tempore actum est, ut si minus vitari posset. Cermanicarum Legionum hoc iter per Prouinciae loca, moraque damnosior itinere : at certe nauibus deuectae per Larium acciperentur: Vnde periculi minus terris, & minor occasio praed rum auido, dissoluto, & barbarum in morem esse rato militi sutura erat . Sed Comentes, sicuti fama suit donatiuo quodam,vitaverita id incommodum: hominesque domini.& a

bitri negotij eius, sicuti fama fuit, accepto

Longiario quatuor millium aureorum nummum a Precuratore Coloniae viam inuenere qua Lacum magna ex parte exonerarent. Ac

si nauibus uti statutum fuerat, & faciliore compendio itineris, & minore Prouinciae damno deportarentur, edita , praescripta , disposita omnia erant, quae si ordine facta seruata fuissent leuior foret pestilentia inter ipsos: leuius parciusque impertiretur alienis: neque laedassent atque lacerassent a

tera

256쪽

2 Itera rapinarum' & licentiae peste populos

quacunque transierunt.

Ab Valle Solida per Margutij undas intrarent , sicuti suerat nauigatio descripta , Veibanum : Ticinoque Papiam : inde per Padum , qua postea placeret ad expeditionis

loca de ite latrent . Alia nauigationis via proponebatur ita scilicet , ut a Belitatione ad Magadinum imponerentur in naues e tertia luit haec , quae obsepta & interclusa pondere argenti est , ut ab Vulturena Valle Larium ingressae legiones quatuordecim inde millium traiectu Verbanum inirent, tende rentque ad Lauenum : siue etiam ut permensae flumen Abduam tenderent ad Padum: ad Castrum nouum , ad Abduae fauces r inde quacunque ducerent Imperatores Ducesue r& praefecti earum.

Ab utroque Tribunali, ab Senatu , & a

Magistratibus Urbis excogitatum ita decretumque suit. Ut autem spreto hoc , & commutato itinere , latrocinijs , incenns , &omni saeuitiae genere , vltra militarem flumque modum omnia peruastarunt e & inflammato Colico , direpta Valle saxina, Brian-taeis Orobijsque spoliatis , & toto Abduae gyxo , qui dicitur, crudelius infestiusque

257쪽

depopulato , quam sicuti barbari quilibet

hostes inii aderent, vestigia simul, & semina pestilentiae, una cum barbarico passim hoc insultu relinquebant : tunc noua quotidie decreta fiebant, & noua sed parum profutura Tribunalis edicta promulgabantur.

Ad x. Cal. Nouembris anno I 629. cum

indicatum a Protophysico Septatio denuntiatumq; Tribnnali esset: Clusitim pagum Leu-eensis agri ultimum , qua confinia Bergomatum sunt, haud dubie laborare pestilentia edecemque agrestium illorum tuguria insecta esse : cumque similes ab Colico , & Bellano nuntij venissent, ac scripsisset ab Leuco his congruentia Medicus quoq; Marti elus : censuit Tribunal idoneum hominem ad ea loca esse mittendum , qui inspiceret sine mora ,& referret. Ciseriis quidam misitis est : eiq;

mandatum uti Novocomum ex itinere profectus assume fel inde medicum , quo certi iri; cuncta cognoscere , & reserre posset. Retulere , nullam in ijs locis esse pestem decepti scilicet a medicamentario quodam tonsore qui artem circum ea loca factitabat. Assi inauerat namq; ille : mortuos quidem esse nonnullos: sed causas repentinae mortis, aut ex uligine locorum , aut ex militaribus iniurijs,

258쪽

iniuriis , quas in Germanorum trainsitu per . pessi fultant : S humani corporis sortuita multa esse quae pesti assimilarentur . Paucis post diebus, cuni allatum esset, pastos etiam alios quotidie infamari pestilentiae suspicioni bus, accidereque mortes ibi subitas,&ubi acincidissent pauorem sequi, fugamque caeter rume intremiscere vicina, &, qui siti longius essent, versari in pari solicitudine ac metuet decretum ab Tribunali est , ut supplicaretur Deo Opt. Max. in cuius sinu ac potestate Maiestatis esset , Sc malum depellere si iam serperet , & prohibere , ne oriretur. Inde Alexandrum Tadinum elegerunt, qui praeter sapientiae ingenisque laudem , etiam

rerum usu ac dexteritate , & socia natalium fide emineret. Hunc appellauere, ut ad Caetera sua merita in Patriam adderet hoc. Iret suscepta libenter peregrinatione inspiceretq; omnia toto quantum spatio Geman Ornm agmina tetendissent, ac scriberet subinde ad Tribunal, quaenam integra, quae malo con tacta loca reperisset . Adiunxere et Uicecomitem Auditorem et & utrique viaticum ac necessaria cuncta decreuere. Ad iv. Cal. Nouembris profecti ex Vrbe, quanta maxima poterant celeritate percurrerunt atque obie

259쪽

re Larii lacus omnem oram e Saxmamque Vallem : collesque Briantaeos , & Abduae fluminis Gyrum. Quarto die postquam exierant , scripsere ad Tribunal litteraeque eorum recitatae sunt, tristia omnia asserentes . Ut Olfiniatum in Brianta eos , apposnum Abduae flumini pagum atque inde Galbiatum venerint, homines reperisse illos velut in peste manifesta trepidantes inter se , & , aut separatos abdicatosque a caeteris, aut in sylvas, in nemora proiectos, siue ultro abeuntes , ne corriperentur et interimque plena omnia egestatis

ibi & squaloris: ac ni propere subuentum sit, aded miserabiles & destitutos esse paganos , ut pestem, si non haberent iam , ipsi facere possint. Haec priora esse loca, quae adierint, ubi substiterint: paria & de locis pagis municipijs ulterioribus audiri: ac subinde scripturos, ut quoqub obuenissent : opus esse chirurgis , medicis curatoribusue caeteris , ne tam infausta principia exitus peiores dareat. Ad iv. Idus Novembris audita relatione

edixit Tribunal, edictaque dimisit, ne qui locorum eorum aliter quam pro pestilentibus, haberentur, ne qui recipe lentur : tesseraeq;

illae institutae primo, deinde omissae, grauiore edicto

260쪽

2 1edicto sancitae , quod deinde edictum ob poenas appositosque custodes obedienter Maccurate seruatum est. 3Consecto deinde reliquo itinere legati visis , cognitis , constitutisque omnibus, Scquocunque Venerant ad pestilentes trepidosque in nouo malo , & laborantes varie paganos , prouisa illic & relicta de publico omnium rerum ope quae necessaria foret, rediere in Urbem , & ingressi ad Tribunal, renuntiata legatione, certam &imanifestam& vicinam iam Vrbi pestem haud sine audientium gemitu repraesentavere . Dictum eis mandatumque est : ad Gubernatorem quoq; accederent exponerentque eadem , scuti fecere. Rursusque Tribunali renuntiauerunt rdisplicuita Gubernatori audita haec, veho menterque esse commotum : sed belli graui

res esse cura S.

Cum omnia expositissent, tradidere Tribu- nati relationis etiam suae litteras e manda tumque est, ut in Acta referrentur, essentque in tabulario ad perpetuam memoriam monuismenta amplexa originem & initia cladis . Continent descriptam velut in membrana faciem statumque terrarum , quas adiere legati , caputque legationis ipse Tadintis non medico

SEARCH

MENU NAVIGATION