Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Vrbem aedes, pharmaca, medicos, alimenta egentium aegrotantiumque populo per decem continuos menses:& tamquam in una domo, prouisa , apparata , praebita cuncta tot millibus . Atque, ut stinesta haec ratio subtilius aliquanto, exactiusq; repraesentata sit, simul , ut omnis populi Mediolanensis aetas haec etiam miserabilia sepulcra maiorum suorum agnoscat i Sanisti Barnabae Lagaretum Ticinensi Porta fuit , Cregoriano Lara reto , &forma i & magnitudine pene par. Decem iugera agri occupabat: habebat in medio extructam subitario opere sacram Aedem. Aquariae machinae, quae large sontes in publicum evergerent, fuere ibi, quatuor lauacra sordibus eluendis. Tectat ad agendas excubias, ne qui egrederentur. Tecta Patrum , qui ad curam praecipuὸ animarum e cubabant. Tecta separatim eorum, qui pumgati iam , citra tamen adhuc , custodiaque attinebantur, iFYtra La Eare tum haec, intus vero cubicula ccxor capitum ibi ad quatitor millia suere. Lahare tum Portae Cumarae duxta Trinitatis Aedem haud di similli structura, & deseription o apparabatur. Sed ad diem constita mari rincique non potuit . Aliaque

pariter

242쪽

pariter inchoata Lazareta eum antecessisset praecipiti sua celeritate mallim, id in comm di attulerant, ut & magna impensa struere tur, & usui esse non possent. Subsidio fuere viculi nonnulli vacui .facti statim, instructici;

S muniti, ut quali Larareta etiam haec fi .rent. Eiusmod:i La Zareta, sepositique viculi .ila bunc vlium, A repente claus, fuere quatuor. Porta Orientali unus contra S. Rochi Crucem. Porta iVigentina alter. Porta Ticinensi tertius . Porta Cumana quartus. I

glirdebant multas hinc inde domos, & admuros usque Urbis, haec septa pertinebant. Vsus, atque commoditas i inde praecipit Epetebatur haec, ut qui quadraginta disrumiam prima pericula euasissent, alios quadraginta dies exigerent hie ad depulit i penitus

periculi fidem , indeque purgati penit ira , Miscuri, integrique dimitterentur. Esordibus ipsis , & media colluuione Lara retorum extracti quicumque euaserant sic, atque superstites experimento fuerant, tanti, vestibusque nouis induti cura & religione patriina , Colmposito ad pietatem agmine in nitida haec, de tutiora Lahareta ducebant isr. Ad xxvj. milliabominum aliquando fuere, quoscin spe maiore, seu minore, penE desperatos, siuei penh

243쪽

incolumes, quadragenaria mora detinebat: M quindecim millia in Lagaretum maximum prima statim evectione deportata suerunt.' Piget, pudetque tam infausti operis si ma-ipalia adhuc, 3e sepulchra, funeraque , & cadauera mihi argumentum fiant. Mapalia ad P. N. sexcenta quadraginta quinque fuerunt. Ad P. U. septingenta quindecim . Ad P. R. trecenta, non amplius. Stetere singula nummis aureis binis, & imposita campis fuere , quorum pretium persoluttim dominis .estrgratiaeq; posse ribus agrorum insuper actae,

quod Reip. ita commodassent. Fossae maximae cadaueribus accipiendis campos, alios occupauere separatim, ac fuere istae numero xxiv. praeter minores alias ad Portam unamquamque fossas, quas quotidie aperiri, oc e cauari cogebat pereuntium multitudo . . Mortuorum numerus haud ita exactὸ iniri potuit, quia in medio pestilentiae seruore perierant etiam illi, quibus mandatum erat, ut summas eiusmodi reserrent. Hisque alis, &deinceps alij suffecti pari violentia omnes auferebantur, donec minima illa curarum, una cum maioribus alijs necessariissique curis obdejerationem omisia est. Coniectura tamen aestimatioque communis ruit: centum qu

draginta

244쪽

draginta millia capitum fuisse', quae peris runt: reperique ita perscriptum in tabulis , rationibusque issdem , unde haec mihi petita

sunt omnia, quae retuli. Sed coniectura alia tristi, miserandoque indicio numerum auget, addendo tris etiam eos, qui in hortis, celli Lque vinarijsi defossi proximorum, manibus clandestinum donat tumulum acceperunt.

Ea defunctis corporibus ludibria ad ijcie-.bantur vespillonum metu, quod genus, haud minus: quam pestilentia ipsa formidabile is: ingressiq; semel isti domum sorte unam, diripiendo, atque dilapidando cuntia excidium secum, luctumque inserebant.. Et sicuti anceps ea coniectura est, dubius. que numerus ob id peste mortuorum : ita il-

hio minime dubium : si longior pestit a fuisset, neque Ciuitatis nomen, neque publici Consilij subsidia reliquiasque antiquarum opum ultra duraturas, suffectura sue populo diminuto quamuis, & minima ex parte superstiti, ac de eo rerum statu Decuriones ad Gubernatorem Prouinciae Spinulam, inter caetera scripsere hisce verbis. Ciuitas Catholicae Maiestati deuotissima, ac fidelissima omnium quotquot intra tanti Imperij fines continentur, etiam ante pestem,

245쪽

ra Io,, ob incommoda temporum exhausta penitus, is & aere alieno demersa iacebat. Nunc. Am- ,, brosianum aerarium omne consumpsit, o D nesque tentauit foenoris, & mutui vias, ut

,, populum alendo, ac sustentando, sicuti fecit, is Deo, & Regi, & Patriae seruiret: suhiitqueis impensas , quas Maiestas ipsa in uiciti sitimiis Caesaris Carcii Quinti ad Regium Fiscumis pertinere declaiauit. Sane fastidij periculum apud legentes in

hac praecupue parte Urget si pergete vel Lm singula exequi, prout quaeque ciecreu unt,ta instituere Proceres Vibis, ut exitium illud, internecionemque Patriae prohiberent. Sed inibi religioiquaedam fit omittendi stilic- quam eorum, quae sapientissimi viri tu hoc tristissimo tempore, & vltimo pene casu cumranda, & agenda susceperunt. Nam cillata, quae de singulis Irbus, ac de unoquoquΣ capite promulgavere fortas:e diffugient olim,

sue absumentur, prout scilicet mobilitas est, leuitasque chartis. Monumenta vero haec si minus poterunt aeterna esse, stab le G:ie illud fixumque habebunt, ut consumpta renouari possint. Nec edrina ipsa , sed summam c rum, sententiamque ponemus .LIussere muniri , custodiri pagos, municipia , villas

. Omnes

246쪽

x I. ore: ncs agri Mediolanensis , ne promiscuEa aditus pateret, neue exitus daretur. Nominatimque praescripsere, quae Oppida, quae loca ditionis, imperi j qtie alieni caueri opo teret, ne aduenae admitterentur inde in Ur bem. Edixere, ut nomina quotidie referreniatur, prout quaeque suspecta, siue manifestε morbosa, & contaminata domus deprehensa

esset. Medici, Chirurgique dati, & quibus

ad curationem neces aria deessent decretae omnia e publico. Vetita bombycum ob teatros odores foetura: sublatum omne scrutorum, vestiumque commercium , quae vestes,

quaeue scruta polluta iam usu alienor polluere etiam corpora possent. Nundinae quoque sublatae, nisi quod ad Leucum sub certis lGgibus uti haberentur, permissum, concessim que est. Reuocauere Patresfamilias in Urbem, cum paulatim uniuersi serὸ iam in agros exiiij metu concellissent. Novas aedium locationes, prohibuere fieri, ne migrando, &traijciendo supellectilia homines, quibus iam essent initia contagij traijcerent simul, atque inferrent in aliena tecta morbum . Et quia quotidie crescebat leuitas , ac pertinacia plebis adspernantis scilicet uti dictum est, pestilentiae famam, atque insoctantis eos, qui asse

247쪽

assererent hane, & remedia aliqua loqueren- . tur: Egere cum Principe Gubernatore Vrbis, ut minas & poenas, aut horitatemque supremam interponeret: isque ab Carmaniola, ubi propter belli necessitates hoc tempore morabatur edicta in eam rem opportuna composuit, misitque in Urbem. Et quia contumacem eam simul, sameliacamque plebem alendi, ac sustentandi onus

intolerabile quotidie magis fiebat, nec horrea suffciebant si panis ex tritico sicuti institutum suerat, quotidie diuideretur, instituerunt, Vt millium, & panicum etiam propria pabula plebis coquerentur in panes, restriactiorque simul instituta dimensio est, prout exhausto iam sere poenore , parcius, restri- strict iusque dispensari cuncta res cogebat. Supplicauere Regi, ut onera, tributa, Vectigalia, quae penderet Regio Pisto Ciuitas, tantis hisce Reipublicae necessitatibus, oneribusque quotidianis , & tantae cladi remi terentur , sicuti etiam priore pestilentia sactum esset. Et mox ad omnes cogendae pecuniae, co

gendique frumenti rationes auersi, edixere: qui frumentum inuehere in Urbem, quiue Ciui tali pecuniam commod e, foenerarique velΨlet:

248쪽

let: huic, & pro frumento pretium, & pro

pecunia septumciale. enus, Rem p. dare, ac pet itiere paratam sore: ac si quis frumenti pretium etiam in reditus annuos cedere sibi, mutarique vellet: optionem sere liberam, ut duarum conditionum alteraivenditor uteretur. Si qui institore ς', propolae, salsamentari3, aromata rij, quiue etiam carbones, & ligna venditare consueffent, aut non sedulo instructas suo quisque mercimonij genere apothecas habere curassent, aut pretia rerum augere vellent: his irrogatae mulctae, tum quingentorum aureorum nutum sim, tum ad

maiorem quoque summam, si visum ita D curionibus foret. In pagos municipia, villas , dimis e litterae, Ut messores, agricolae, praediorumve conductores, qui intra x ab Urbe lapidem. agros, praediatae conducta haberent, adse uarent accurate paleas in tuguriorum usum, atque insuper in demetendis frugibus memi- .nissent incidere culmos ad eam longitudinem ut usui esse possent. Descriptio per viros ninbiles in Urbe facta domorum, familiarumque singularum, cum sua cuiusque conditione, &censu, & artificij genere, numeroque etiam,

& aetate incolarum, & quot in quaq; domo perijssent

249쪽

234perijssent iam, quotve inde in Lazareta e portati 'essent. Eiusque faciendae descriptionis odita mandata , ne qua in subsidiis, eleemosinisque diuidendis publica fraus, e

rorue admitteretur.

Et pauperes admoniti ipsi, ut quoniam romittere iam aliquid pestilentia coepisset, inciperent unusqtiisque ad pristina opificia, Nartes, erigere, atque ad ijcere animum: ne

semper publica subsidia expectarent, sibi otiosi, alijs graues: nam Civitatis opes iam fere esse con umptas. Ita deficere Rempubl. nec exsatiari posse singulos. Scripta ad terrorem, disciplinamque haec: caeterum tamen adue sus necessitates ultimas, facta pristinae munificentiae spes, quotiescunque dissidiae culpa

abesset. Aduersus mendico S, atque errones,

indigenas, alienigena sue latae poenae, statuto bidui spatio nostratibus, intra quod, ad Diui Ambrosii Zenodochium stitisse deberent :Jexterni, nisi intra quartum ab edicto diem face serent hinc procul, atque abirent, triremium , aut virgarum , prout sexus , siue aetas, indicta poena. Monattorum, & MonattatΗm acrius coeme ita licentia, ut laqueo straogularentur, tu ci ite penderent, qui eorum, quaeue earum,

250쪽

aut furarentur e domibus, aut desederent. occ illarentve furta, aut defossa haec, & occultata non indicarent, deserrentque ad Magistratus. Fatigamur nos quoque talia reserendo : satietasque subit animum meum illa videlicet, aduerius quam veluti obfirmatus,& inuictus edi ista, & decreta sic delibare, &perstringere omnia statueram : ac fastidio

nunc rebellante , stylus ipse latiscit, peneq;

excidit manu. Nouo , & breuiore adhuc genere compendis Vtar. Quot pericula, quot infortunia, quot humanae fraudes , ancipitesque casus , quot etiam consiliorum remediorumque formae in tali tempore, talique malo, tantoque populo, tantis etiam Reipublicae opibus esse potuerunt: totidem in tabulario Ciuitatis reperi decreta, edicta , monita , littera S, commentariosque publicos, publicasque consu tationes, & liberalitates,& magnos Generalis Concilii prouisus, tum ad depellendam, diuina simul, & humana ope pestem: tum ad

plebem in ea calamitate sustentandam, tum vero etiam ad coercenda interim hominum

scelera , licentiamque fraenandam . Atque diligentia Procerum haec totis sane mentabus spectata est, quamdiu Imperium tantum modo

SEARCH

MENU NAVIGATION