Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

26s medico tantum sed & historico quodam munere in ea peregrinatione egregie defunctiis delineauit ardua , plana , valles , sinusque varios , & lacustres Oras , qua terrae alluuntur aquis , qua ue squallent rigent et qua flumina , vitesque & horti , seu hortorum instar spatia camporum: qua saXa tantuin minido & rupes , insidentesquedrupibus montani maiora pariter,& minora domicilia agrestiam tuguria , turres , palatia , casas : quot quaeque loca familiis censerentur1: qui aperti opportuni ad pestem, vehiti hostem accipiem dam: quid etiam muniti &abditi fic secreti ab

contagione proximorum haberent. Atque geographia sane pestis iraec illa veno accuratius etiam , quae magis propria delegati muneris faere et quas miserias , quae stabula, paganorum vidisset incubantium aempe lectulis paleisue isssidem , quae paedore adhuc& illuuiei Germanorum calerentit quae demum remedia & fomenta omnibus dedisset et quas leges atque cautiones aduersiis exitium

illic haud dubie nascens , quos homineS ad curaudum , quaeue adiumenta reliquisset, ut adhuc intacti subuenirent ijs qui iam foedati&demerii tenerentur: ut illis ipsisa alia subsidia suppeterent. i incidisseiad tu calamita-

262쪽

tem egestatemque eandem e vi demum cadi uera etiam , quae passim immista viuis , &assiciebant tetro odore adspectuque se per terribili hos, & ipsa carebant vltimastibterram quiete , mandarentur humi, & procul ab oculis ablegarentur. Ex agris, vallibusque, & syltiis haec ad

Tribunal delata primordia mali ranto moestioribus animis Principum accepta suere quanto magis alienum atq; securiam id anni tempus . Nam pestilentia velut aestiua mala auis est. Hyeme sere delitescit monstrum, abditurq; stigorum cauernis ut suo mox tempore erumpat, atq; attollat una cum te caput. At intra moenia ipsa Vrbis, tempore eodem confessa tacite, & minitata quid aestas ventura pararet ac ferret, aderat, stetitq; intra capita quinque: quos casus non intellexere Principes: & errorem nihilominus etiam hunc situm reserri voluere in Aeta, vedocumento posteris esset.

Tulerat quasi primitias & prodigia hybe

na urbanae pellis Locatus ille initio operis memoratus mihi. Fuerat hic in aestiuis ad ' Leucum miles, & cupidine veniendi in Urbem cum tessera adulterata intrarat. Venerat collum tergaque onustus atque etiam' indutus,

263쪽

indutus, & aggravato toto corpore vestiment , quae coempta nuper ex media Germanorum peste superinduxeiat sibi, & serebat id vorato iam quaestu mercimonium in Urbem. Mortuus in xenodochio maximo Vibis , sicuti dictum est, quotquot attigerant hominem steterantiae circa eum, affecit: & aut periere etiam isti , aut conflictati febribus acutis igneisue bubonibus aegre evasere . Primus igitur hic pestilentiue casus inter Tribunalis acta extat: consignarique ita placuit. Mortuae deinde sunt, aut mortis sgna bubones, & carbunculos praetulere mulierculae quaedam ex familia siue contubernio hominis , qui Columna vocitabatur Cogn mento, & in proxima aedium parte habitabat, unde prodierat miles. Harum cremari vestimenta, lintea, mundumque muliebrem

iussit Tribunal. Nam pleraque a milite acceperant. Et quia compertum postea fuit rin mortis metu misisse ipsas ad proximam S. Rochi Aedem aliquid vestis rerumq; aliarum, ut propulsatori pestis Diuo vota siue dona suspenderentur: mandatum ab Tribunali est, uti tollerentur inde, & conijcerentur in eundem rogum, ne scilicet intempestiua illa feminarum pietas noceret contabu transderetq;

264쪽

. Germania pestem.

Ad iv. Nonas Novembris venere in Aulam lysenex Septatius eiusque filius Senator nomiane , quem pater erudierat atque instituerat omnino sibi futurum nominis & Artis heredem , sed non diu postea superstes fuit, &Alexander Tadinus, qui connexuS utrique

familiaritate & amicitia stud ijsque ijsdem , &amore erga Patriam, unam quasi cum eis domum unamque scholam efficiebat . Venere confuso vultu , & exposuere, Portae Vercellensis obscurissimam unam esse domum , cui caput Bernardus Bellanus scrutarius , ct proxeneta quidam . Ad eum diuertisse conditione etiam obscuriore satellitem , qui ab Merato municipio quacunque de causa profugus, coemptum de Germanico uno mia lite colobium habuisset. Hunc statim correptum esse febri : nec durauisse ultra biduum is Apparuisse in mortui tergo vibices atros, su-runculosque consimili colore nigricantes. Et mox proxenetam hospitem simili letho absumptum easdem praetulisse morbi pestilentis notas-Feminam inde , quae moribundis illis, ob pietatem , siue mercede accepta , adesse , leministrare non recusauisset , contagij manse

265쪽

festam eecidisse inter aliarum manus. Lactentem ex eadem domo infantem inter ubera quia dem , sed peste haud dubie vulneratum expirasse . Catharinam anum , filiam eius , &filium occubuisse omnes ob commune contu bernium , ob colloquia , & necessarios sub paupere tecto contactus. Clarissimi medicitreis ingressi simul quo dictum est die talia retulerante censuitq; Tribunal attentius iam atque accuratius esse praeparanda provide daque omnia aduersus pestem , quam factum antea fuisset: subibatque iam annus, qui t tam Vrbi cladem ferebat. Huius anni principio , cum ab duabus ex diuerso Portis, Orientali nimirum , & Vercellensi , pari passu incedere per Urbem ac serpere pestilentia coepisset: censuit Tribunal disponenda apud Lararetum esse omnia opportune, quae ad aegros subinde accipiemdos diuidendosque per tuguria pertinerent. Et quia loci Ualetudinarijque eius disciplina iam inde a Francisco'Ssortia constituta &descripta extabat , rogauere ConseruatoreS suos medicos nempe Tadinum & Septatium

Protophysici Septati j filium , ut, & capita singula recognoscerent, adderentque , & mutarent, si quae mutari, demi, addi praesens

266쪽

23 Iconditio temporum ac rerum postularet : &caput unumquodque fusius cl. triusque populari lingua, quae ab infimis etiam hunulibusq; ministiis intelligi posset, explicatum probo

haberent apteque ad eos usus, eamue neces sitatem , cuius adesse tempus apparebat. Id curae Conseruatoribus fuit et ἐκ ea capita , leges, & instituta singula veteris LaZaretie plicauere statim atque retulere in tabellas

Referebant deinde quotidie medici Con- Τ.seruatores ijdem , & apud Tribunal quotidie conquerebantur , nec sibi fidem , nec auth ritatem esse decretis ob vaecordes in hoc pestilentiae negotio , non modo plebis , sed nobilium quoque multorum animos, qui ne esse confidiam crederent ferrentque sermoniabus, exsibilarent simul atque exploderent, Mpro patriae hostibus haberent sententiae aIteritas authores. Nuper pene lapidatum esse Septatium Se conuitia dicta factasiue grauissimo & venerando & innocentissimo seni. Tadino insultasse tonsorem unum , & ii eius caput concitare voluisse allos, qui super uenerant ibantque via . Medicos prose et, minores, vel peregrinos Vrbis,ac proinde sine amore , sine sensu erga patriam alienam, veIiadigenas quidem , sed malevolentia corruae

267쪽

212tos atque aemulatu aduersus Collegium , qub non reciperentur ipsi adhuc, tumultuari, fremere , infringere quantum possint, & eue tere decreta Tribunalis, consilia Conseruatorum, & hoc velut inane nomen , inanemq; Magistratum spernere simul, & irridere , &insectari. Socios hisce fieri collegasque temeritatis, non tonsores modo vilissimos, qui ab capillo & barba flecterent ipsi quoque pau- Iatim ad medicam artem , & auderent vulnera curare manu serramentisque ijsdem : sed histos quoq; chirurgos, qui, sicuti propiores, ita & amiciores arti esse deberent. Hos igitur uno agmine omnes irruere &vadere acriter in pestilentiae assertores &monstrare plebi, monstrare nobilitati, veluti carnifices , si minus corporum , certe anim rum , quippe qui moerorem luistum imaginationemque mortis, & excidij publici in se rent , & pestem vere hanc sententi js creare suis vellent, atque creassent iam pen E apud multos . Censuit Tribunal , ac fecere Conseruatores, ut, quoniam argumenta caetera ,

ludibrio essent , ipsaque etiam pestilentiae

fama eluderetur e at argumento certὸ Vno ,

quod apud stolidos iuxta & prudentes efficacissimum foret, approbarent rem : increparent

268쪽

rent simul confunderentque animos. Suberat dies, quo die viri seminaeque &plurima in equis ac rhedis suo more nobilitas& seriata ab operibus multitudo , populusq; uniuersus ad Gregoriana septa vadit agminibus ab lucis exortu ad noctem usque contianuatis , ex quo scilicet sepulta illic priore opestilentia suorum ossa reuisere sic & expiarct ac propitiare ibi manibus Numen, instituerest perstites cladis , perseueratque posteritas haec: & cum luxu etiam velut in pompam spectaculumque illuctitur. Hunc diem elegere Conseruatores, ut nimium lugubri spectaculo tamquam argumento firmissimo: conlatarent quicquid illud , siue ab vaecordia insita , siue quodammodo fatale diuinitus sederat animis. Imposita in carros cadauera quae dederat eo die pestis etiam numerosiora solito transuehi praeter ora oculosque tendentium ad solenne , siue redeuntium inde , iusserunt: quasi sorte portarentur ad fossas , & cxcavata inibi sepulcra , sic vehes onustae ibant. Tunc dolor , gemitus , & sublati alth clamores 'diuinae misericordiae opem exposcebant: renunciatum m Tribunali est, ea specie

obiecta oculis haud parum prosectum ester ad

269쪽

id, ut rei numquam adhuc satis creditae nonnulli etiam antea increduli assentirintur. Decreuere , opponendas in subal pilios custodias , ne altera etiam ab Sula & Pina-rolo barbaries posset huc pestem transmittere , quae tanta iam aderat nobis , ut trans. mitti hinc ad eos posset. Cum capitis proia eriptioni'; minis edixere , ne qua coempti esset vestium, scrutorum,& aliarum eiusmodi rerum, deterriti videIicet casibus, & morte eorum, qua ex scrutarii Bellani domo talial mercati fuissent, habuissentire. - , In tantis assidite urgentibuS curis , quae piper alias aliae quotidie oriebantur, grauis- finis cuni dolore & indignatione erat cura

de hominibus, qui regionibus,municipij pormiis , in Urbe, extra Urbem appotui custodes.

artatri moderatoresque rebus casibusue quo--εitainis, inamodice abutebatatvit eo iure , ac potestate, neque Magistratum ibi, sed. Isari perium tyrannidemque:exercebant . Erant homines , qui , vel decoxerant sorte olim, de

negotij alicuius publici indigebant: vel ita

abundabant diuitius , ut eas augere immensum, oe Exsce patriae malis crescere etiam

altius ipsi destinassent : vel demum assecta: iulique talu- , quacremat ab aliquae re

270쪽

Σ rum procuratione stipem, producebanturque ad munera , quasi per heros istos suos , Scdiuisum cum eorum auaritia siue cum pauperie ac necessitate quaestum habebant.

Alius eorum, adsimulata pietate quas pa- Φ.triae pater : alius quasi magnitudine opum ,& ingenij se uore.validus ad imperia obtinenda continendosque in ossicio populares ralij velut operarij ministri mandatis per industriam & laborem ad exequenda omnia prompti adsit mebantur capita exitialia suri rum instar &simillima pesti, tolerabanturque isti ob penuriam fugamue meliorum. Fuit e superiore illa classe decoctorum, et ssue diuitum atque praepotentum , fuit qui ex vacuis iam aliquot dominorum morte aediabus iuberet ad se deserri quicquid pretiosi, quicquid etiam in aliquo domestico usu expetitum , aptumue reperiretur: atque E tectis illis , qua , vel abstulisset pestilentia possessores, Vel terrorem expectationemve sui fecist set, congestos haberet apud se torques annulos, aenea stanneaque vasa, lintea, subuculas, haec & alia quasi conseruaturus, uti restitue- ret, re vera, ut conseruaret sibi retineretque praedam. Horum importunissimos atque rapacissimos et s

SEARCH

MENU NAVIGATION