Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

exauthorare & remouere a munere, non quidem poterat statim cognito latro inio Tribu nal : sed dato spatio quodam & quaesita opportunitate obtentuque nonnullo remouebat:& ipsa pestilentia stibmouerat puniel atque commode aliquem . Decretum postea factum est de minuendo in uniuersum numero ist rum, quibus delegata munera veluti cum imperio prouinciaeque mandatae pestilentes erant et & quo pauciores iam isti erant, ebcommodius procedebat res Vt in malis, mitinusue querelarum deferebatur ad Tribunal Medici chirurgique multi cam mortui est sent, vix iam reperirentur iii classe hac,

sue in illa qui defungi possient aut vellent, siue secandum curandumve aliquid esset manu siue purgationis causa praescribendum et decreuit Tribunal,& praemijs inuitandos qui in Vrbe reliqui essent huius geminae Artis ,& ex urbibus locisve alijs quantalibet proposita mercede conducend .

Decretum de purganda quadraginta diebus Ciuitate, parum commodi, plurimum verbperturbationis atque malorum etiam ad in erementa siue alimenta pestilantiae attulerat. Nam , S integri siue conualescentes tabidis adhuc & ferentibus intra viscera morbi a periculos ε

272쪽

periculose associabantur: & vitato maiore La-Zareto, apud minora illa per singulas portas excitata, tamquam in ganeam popina'; ibant viriq; pariter, assurgentes nempe iam e malo paulatim, & demersi implicitique alij tabe eadem. Ibi deinde per bacchanalia quaedam& ludos,& per omne lasciuiae genus foed hantur ipsi foedabantque alios , aut m riebantur ante experimentorum finem , aut experimenta ipsa in perniciem sibi verterant . Aduersus id incommodum nihil remedis Tri bunal explicabat, nisi ut dissolui & evanescere decretum sinerent, sicuti pleraque alia, r& decerni, & negligi contemnique, & qui contempsissent , impunitos contemptosque relinqui necesse suit illic ubi proprie regnum& imperia tantummodo mortis rata validaq;

essent.

Illusit deinde Tribunali casus improuidus, Psiue potius improuida spes & semper coeca cupiditas ad ea etiam facillime credenda quae flagrantissime expetuntur. Muliercula una fuit, quae ab Verbani lacus pago prosecta in Urbem stimulante materna cura ob filium addictum sorte triremibus , adijt Tribunal, exposuitque: aduersus pestem remedia

esse sibi inenarrabilia quaedam , haud dissi-:

273쪽

dis .mulans, quod, & peritia naturae rerum, Mmunere diuino, arcanis denique modis, de quibus nihil ultra effari sibi fas licitumue esset, reperisset ea & teneret. Si sibi filium, si filio matrem rei tituerent, spem uerestituendi facerent , ingressuram exteniplb LaZare- tum, atque ibi promis aquae afferret, confimmaturam statim esse rerum fide .

Ingressa & admissa illuc, depromebat anhpulueris & herbarum aliquid, verbaque etiam nonnulla super aegrotos haec medicamenta ria mulier mussitans atque perplexE pronuntiabat r sed facilε animaduertere qui attendebant , comminisci eam ultro voces obscuras illas, neque herbis aut pulueri virtutem inesse saluti seram ullam r damnumque insuper,&perniciem in eo, quod, ut mouisse utique alia quid & effecisse videretur , dederat ea , quae

corpus Qxhaurirent in mortem: expirauerantq; nonnulli inter eius manus . Haec muliebris

fallacia imposta Tribunali grauissimo erat.

Egθre deinde apud Senatum , ut quoniam praeter capitalium criminum reos , plurimi etiam ob aes alienum nexi vinctique carcere attinerentur, ibique in sordibus & squalore multitudo ea contabesceret, atque iam essent mortui multi, demerentur vincula sic vinctis

274쪽

3axarenturque custodiae , & sine mora dimi terentur quicunque dimitti posent. Senatus densitit eligendos ex eo ordine , qui cognoscerent, controuersias , litesve singulorum, crimina quoque di causas , & arbitratu suo

Ioluerent retinerentiae vinci Os. Per treis me

ses ob aes alienum prehendi duciue in vinc

In extrema hac Sc permixta e varijs casibus

parte Operis non exigui solum & funesti , sed etiam penὶ sordidi, certὸ humilis atq; abiecti, dum humilia pleraque & leuissima dictu, quae vix recepisse siue respexisse Historia dignata sit , admittimus undique, & prout ad manum venere , sue sab calami apicem ultro successere narramus, ne illud quidem quod in publicae salutis cura prouidere proceres nostri abdicasse repudicasseque debuimus . Opificium & emolumenta simul circa sordes spurcitiasque bombycum, unde nascitur hic quo superbit & fulget nobilitas tota splendor fastusque vestium, aemulator idem, & secius

auri, respexere non leui cura. Viderant censiterantque, si vermium haec foetura,& ex foedis adeo animalibus adeo quaestuosa officina &quasi mercatura naturae prohiberetur, eripi sita .alimenta populo , tum urbano huic, tum rusti-

275쪽

riisticano alteri, cum per omnes agros, apud omnia rura tam auidὸ expectaretur eius me cimonij tempus, εἰ ubi aduenisset, tantis adlaborantium utilitatibus exerceretur. Sed infici aera tetro odore ingrato atque odioso operis etiam, quae coquere, & excernere illa as.

suetae, compendij spe insuper, aut praesenti

mercede mimis sentirent.

Ideo, licet in commune edictum filisset ne hoc pestilentiae anno ratio ulla sementis eius haberetur, adhibuere ei edicto modum, atque edixere rursus, & praescripsere, quomodo fieri posset,&quae cautiones serent. Ne intra municipia , neue intra pagos ipsos, sed tantum ad villas & separata mapalia, tecta, casasue fieret, nisi si tamen ea mapalia tecta villae casae iam infames ob aliquem pestilentiae casum essent. Si quis e municipio vel pago vel etiam ex Vrbe ipsa , colono & operario alicui senae tem uti fit cum dimidia parte filictuum dare vellet, fideiuberet eius nomine prius nihil contra leges & praescripta facturum.

Strata lectuliue bombycum & quicquid illud postquam ad opus abiere , subsedit , in

agrum, in aperta loca, procul a tectis agrico, Iarum sedibusque portaretur. Fierent crebri

276쪽

26 I&alijs eiusmodi fruticibus herbissiue odoratis , quae nusquam desunt. Sed & caudices se mentaque: vitium ad id sore usui. Tum vero, ne qui intra cubiculateadem ubi essent aleiarenturque bombyces , haberent sibi cubilia , cauerentque, ne inter odores eos perniciosEsopirentur: leuissima sane & minima haec apud quotidianos vulgaresque politicos: sed neque leuia neque parua iuditio atque aestimatione aliorum , qui meminerint ab Grecorum s pientissimo scriptum ita fuisse olim. In verbo etiam uno, siue in motu corporis opportuno aliquo tantum, siue in nutu, in signiticatione sola oculorum, vim inesse maiorem, ad sapientiae: animique magnitudinem, indicandam , quam in multis magnis egregijsque factis. Ac sicuti sapientissimus item alter E nostris, qui Romanorum facta condidit, dixerat, per 4lla minima , quae interdum ipse narraret , creuisse id Imperium: ita per haec minima , quae sic excogitauere Proceres nostri, &instituere , stetit post opem misericordiamque diuinam, ne tota periret peste Civitas: ne ager hic uniuersus, & uniuersa per agros rura conflagrarent malo eodem.

Erratum & in alijs rebus, sed in eo praecipuὸ est, quod duas Portas Vrbis, Orientalem

277쪽

atque Ticinensem', ab communi com hercibseparare ac dirimere coen debuillent principio proceres , neglexere id ingenti damno sicuti dictum a nonnullis creditum quelisit. ἰSi clausissent, damnassent,& damnatam in pestilentiae metu portam' Vtramque custodiri iussissent, sperari potuerat, infrenato ita obstructoque in Urbis interiora aditu , haesuram fuisse in limine pestem, & vehit reiecto a portis hoste omnia deinde in tuto . Id dictu , quam re facilius fuit. Haud ambiguum certε hoc: sicut ab Orientali, Locatum militem, ita ab Vercellensi porta fuissis cum hospite suo scrutarios,qui primi semina pestis intulere in Vrbem. . Eius, vel non intellectae , vel omisgae rei tota culpa collata est in unum cuius,in publico consilio sententia non iii eo negotio tantum damnosa fuit. Etiam ille lauacra sus xulerat, quae apposita fluentibus extra La-χare tum undis , eluebant simul auserebantque sordes, & perpetuae scaturiginis opportunitate

seuebantur: contenderatque-tenuerat, Vt alia

lauacra instituerentur apposista stagno, qua scilicet resdes &putrefactae aquae, tum corruptae suapte natura, tum ab illa immunditiarum eluuIe corruptiores, continerent vere exhalarentque pestem. peri in aduersarijs codi-

2. cibusque

278쪽

cibusque rationum, quatuor millibus aure rum nummum stetisse Reip. id. opus Ira violentus ignarusque homo naturae rerum, tanta illa mercede impendioque publico nihil emerat aliud , quam ut augeret, ac proferret ,

nutriretque morbum.

. Non sumus prosectb homines nos, qui te- merE interpretari diuina iudicia velimus , acitemere inistrarum iudicijque nostri partem

euocare supremum impenetrabile inenarra

bile coeleste illud, si-quid sortὸ displieeat

nobis, ac si sorte offensi aliqua mortalium leuitate vitioque & culpa fuerimus. Caeterum tamen, notabile hoc admirabile- ω que euenit, ut, & probus improbulae ille nobilis , qui procuratione Rei p. suam gerebat, quiue gerere volebat utramque , nec poterat, aut sciebat, & huic addicta cohors Commi Lsarij, ministri, curatoresue nonnulli, qui deluquerant admiserant peccauerantque multa caderent grege uno dc perirent. Primul-diisque , & Confanolerius , & Pontinus apparitor, qui, empto, de in.vendito pestilenti linteo catinam initiumque praebuerat, ut-DP-tem millia mortalium perirent, & alij nominum culparumque similium homines, cum sita, qtiisque familia .funditus absumpti die .vim

279쪽

omnes praebuere diuinae Iustitiae exemplum Non explicare est, quale virus, & quanta atrocitas fuerit pestilentiae huius : cumque , si nihil aliud , certe vacua pene faeta Vrbs

atque tot memorati casus argumento es , possint: confunditur adhuc mihi animus ad-. miratione & terrore ob unius sacrae familiae interitum morte'; repentinas omnium quo iquot in ea familia erant: neq; id ab contactus siue congressiti ullo, ne ab execrabilibus qui ., dem illis unguentis, ac venenis: sed tantummodo ab re tam leui, & vana, quam ipse esti sumus. In via Marina celebri propter amo nitatem suam , nec minus ob amoenum

ingenium nobilis & lauti viuidique se-,nis , qui aptissimum id spatium iuxta pommoerium Vrbis ad equorum curricula ambulationesque caeteras inuenit monstrauitq; principibus, &. accepta authoritate purgauit, auxit , aequauitque ad lineam , unde ex conditore cognomentum manet. Ibi , dum vestimenta , plumae , culcitrae , strum t que, & alia pestilentiae supellex crem iretRr horis nocturnis , tunc , cum veri simile esset dormire omnes , penetrauit nidor in

vicina tecta Monasterij, atque inde per sene-sraium rimas ad ipsa Patrum cubilia peruenit

280쪽

- 26sPostero die mortui complures eorum et

caeteros lentae mortis tormenta vexavere

per biduum. Inde par omnium exitus e neq; superfuere ex eo numero, nisi quos pars aedium interior aliqua ab nidore & fumo rem tos clausosq; tenuisset. Inter omnia, quae annus hic , & populi Mediolanensis commutatio haec tulit, nihil reperi adhuc, quod perinde mouerit animum

meum , quoue legentium etiam animos perinde moueri posse putem, quam populi eius. dem pietas semper quidem inclyta & nota adeo propria terrae huius, ut veluti nata hic& in terras quoque alias diuisa hinc atque proseminata videri possit, sed adeo stimulata& aucta miseriss , ut ad gentes item omnes& nobile & utile exemplum futura sit. Praeter suscepta publice ieiunia , & vota,& sacra, aliaue omnia,queis propitiari potest Numen , ac praeter decretas,ab Generali Consilio largitiones Christi Saluatoris nomine ad loca pia, datamque stipem egenis , ut propitiarent haec pietatis opera Saluatorem e praeter Ebee , quae, religio & munificentia natiua Ciustatis inuenerat feceratque, factus etiam vuusquisq; sibi erat author & magister atque stimulator piorum muni ficorumque sensuum

SEARCH

MENU NAVIGATION