Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

2 76bant. Inde per continuos aliquot dies ultra quam tolerare ibi vitam possient in summis iugis , aut in cauo aliquo vallium recessu , familiae totae habitabant, & postquam tra- dueto demum per fines exercitu, in sua qui';

tecta redire audebant, aut ablata cuncta quae potuere auferri, aut fracta, di ruta, cremata, dissipata , effusi caetera inueneriint. Hae per illud tempus toleratae iniuriae damnaque illata agrestibus, non solum corpora squalore& illuvie & debilitate, sed etiam desperati

ne & moerore animos affecerant: pestemque prosectb si non attulissent hae Germanicae legiones , inducere ita & eficere potuerunt. Id notasse oportuit ut nostri intelligant Prii cipes , quantopere semper in eorum exercituum aduentu excubandum sit.

In Lazareti legibus atque praescriptis & constituta ibi disciplina, praeter ea quae legibus institutisque eis principio exposita suerunt,

sit erat etiam hoc saluberrime & aptissime ad regenda ibi tot mala excogitatum atque statutum t ut E proceribus bini per interualla eligerentur , qui inspicerent ibi tuguria par-re'; singulas,& tum pauperum necessitates, tum praesectorum in suo cuiusque munere diligentiam fidemque cognoscerent, atque , tum prouiderent ipsi authoritate sua, tum ad

Tribunal

292쪽

27 7

Tribunal Sanitatis ordinemve Decurionumί

cuncta reserrent.

Medici Conseruatores' alternis quotidie circumirent eadem pestilentiae tuguria & rs serrent. Sacerdotes essent alerenturque ibi, non solum, qui mysterijs & sacramentis expiandarum purgandarumq; animarum curam & munus in illa tecta pastorale sustinerente sed etiam, qui hortamenti si& solatijs amabiliter ac paterne unumquemque confirmarent. Circitores essent Curatoresue certi mercede

conducti ad id ut diuisis inter se vicibus adirent quotidie LaZaretum , pericula specularentur, casusq; omnes, &mortes,& quicquid poena vel animaduersione remedioq; dignum offendissent, ac referrent cuncta in praepar tum ad id codicem, & cum eo codice adirent subinde Tribunal. Cloacas, latrinas & latrinarum instar stabula tectaque pauperum & alia eiusmodi foeda loca per Urbem inspicienda , purganda , tergenda haberent, ne teter odor ille accederet etiam ad malum, malique alimentum esset. Muneris eorumdem hominum esset, ut quosque, aut intra Lararetum , aut in Urbe

mortuos subinde inuenissent, non modb adn tasse nomina in codice , sed & cremanda tradere vestimenta eorum , di quicquid circa mortui

293쪽

mortui corpus in usu aliquo fuisset e cubic tum etiam tuguriumue ei is accenso illic igni odoramentisq, superiniectis purgandum curaxent. Magis minusue suspectos,&a suspeetis, eos, qui manifeste insecti essent , cogerent vivere separarim , neque classium harum homines inter se misceri paterentur . Custos esset Unus , penes quem custodia , & curaxerum , quae, aut publicae LMareti, aut propriae singulorum forent r idemque omnia in-isper propria muneris huius obiret sicuti praescripta editaque essent. Longa inde capitum series , & longus o do, tum Praeseciorum in partes singulas, tum. Ugum in pracsecturas, & munera ipsa , quelm cuntineretur, staretque regimen illius languidae , multitudinis congregatae in familiam unam : subitque satietas iam cum transferre huc , & deseribere singula cogitauissem. Si-4uti Vibena duae obscurissimae domus ,nomi que etiam obscura duorum hominum labefecerant. temerauerantque totam a ita no mi fimi nominis municipia Modoetiam, & Semnum, aliosq; municipali dignatione pagos, parua scintilla corripuit ac pene deleuit et

cuius etiam partiae rei magnum exemplum

duobus e sibus notasse haud inutile fuerit ad masce los petii onmia quasi moresmali huius,

294쪽

quod semper, unde minime qliis credetes

exit , & ubi per Vnum vile caput inoem l , vi, fertur ignea,& aequat summa imis, nequo cohibetur vlla hominum ope donec cuncta peruaserit. Rursusque scintilla eadem, vi alia occulta, in uno consistere capite amat, quod ubi strauerit abieceritque, contenta iunere illo, non frogreditur ulterius. Emerat anus una de Germano milite 'hyabernam vestem suffultam nempe pellibus, spumcum , & anceps militaris alicuius seminae gestamen, etiam si pestilentia abesset. Huius indumenti emptrix semina cum Seronum alicunde venisset, & mortua statim ipsa est , Se totum illud haud ignobile municipium reli quit ab foetore contactuque suo repletudia

peste eadem.

At apud Cas anum in Abduae ripa quidam,'

dum emptum de Germanico item milite siti phurei pulueris sacculum solueret itque aperiret, integer sanὸ atque incolumis in pago ad eam diem integro, atq; incolumi, capitis repente doloribus extortus ad insaniam ; flu tuatus aliquandiu & agitatus impulsiisque huc illuc , non totius horae spatio durauit, finiuitque tormenta simul & vitam . Et fuit quidem post aliquot deinde menses circum ea loca pestis: sed casus ille unicus atque s noulariss

295쪽

28o singularis, scuti terruerat tamquam ingrue te per id caput publico exitio incolas: ita mixtam gaudio admirationem hominibus eis tulit , quod nihil praeterea mali tunc accidisset, atque e multis qui sacculum eundem. attigerant , suerantq; & cum venditore milite,& cum emptore hoc.altero in colloquijs, in caupona, in naui, ne unus quidem tentatiuncula signoue aliquo suspicionem metumue praebuerat contagij, quod intra omnium vist ra iam suo more & abditum & peruagatum esse credidissent. Contraria his fortuna ad Modoetiam fuit clim mulier ibi quoque una thecam & in ea muliebrium serramentorum aliquid ab Ge manicae soborti a centutione accepisset Namque acum inde capiti admouerat ad discriminandum i sorte capillum , siue ob

quid eius' di Aliud , & exanimata illico est .

Mortuae circa eam duae , treisue consanguineast , siue vicinae , & gregales , nec non viri consanguineiue earum : di nihil ultra tunc

damni fuit in municipio siue oppido , . quod di capere statim spectacula onmia pestilentiae potuerat ,

i di postea cepit atq; exhia se , buit ad Urbis ipsiuL

ν . pene modum.

296쪽

IOSEPHI RIPA MONTII

i DE PESTILENTIA. MMEDIOLANI FVIT ANNO CID DC XXX . '

di u fine , spectaculum quoddam, i dumue comparationis, inter hancit pestem , dc alias , quae magnis Vrbibus olim , imb , & nofirae huic acciderunt. Comparari namque ista 'conferri inter se decet: simul, ut intelligatur id quod initio dixeram: pestem hanc fuisse grauissimam omnium, cui nempe solidum , ac totum conueniret tam horribilis mali nomen: simul, ut in ipsa talium malorum diueisitate smilitudo conspiciatur adeo germana , & congruens omnibus notis, ut apparere possit, de quandocumque pestis oriatur , vestigus serhremperinsistere ijsdemtic ubi cuta fuerit,grassarismilibus quoque modis, insaniasque mort lium easdem praebere . Scriptoribus quoque nobia

297쪽

nobilissimis DdAssimilae tuae partem line

data occasione haud indecorum fuerit.

hem : eaque is it taptae clades , icriptorem quoque nobilitarit . Nam, neque narrator erit rerum umquam alitis, qualem Roma Cra

ciae semper inuidebit, ac ciues expulere sui Τhucididem e neque inter hac umenta Thu-cidi dis, elegantius subtiliusve quicquam ea descriptibne inorbi habetur. Constatque subistilitas &uel antia illa , no h am ingenio Scriptoris, quam atroci rerum facie, quae ipsa legentium animos , turbat simili d lectat, haud aliter qum sicuti turnissimiis in tabula anguis, quis foediore est adspectu, hoc

placet magis atque arridet r oculique noua semper spectricula sibi exquirentes in eam de lamitatem intenduntur , atquε' figuntur . It 1, res smul, et narrates , tanto scriptori, tantaeque cladi anteriectae Athenae , lycaea, poteticusque pilailosephantium ripost tot saecula hodie helebrantur: ac nomen Urbis illius ,' haud 4n in iis memorra cladis, qηam fama scientiarunt & arti im viiiit: Par ex clade fama & gradia sequitiir L linum, de Syta Cusias, ex quo , cbsessam QNN Iro rii duorum exercituunt ab drisiimae conta

298쪽

tuque armorum ad miseriam lentae tabis r diasta Patauinus ille repraesentauit. Etiam inter Homeri carmina, pauculi versus, queis ille cecinit immissa militaribds copijs tela haec ,haceruosque mortuorum , & canibus , alitibusque pabulo relictam gentem , qua tota in axmis erat, sunt legentibus hodie

terror , miraculumque, & voluptas.. At linguae , saeculique deterioris Scriptor nulli horum comparandus , sed qui, aut Everis fabulosa confinxit, aut vera narrare fabulas docuit , quoue etiam artifice ac magistro popularis Italica lingua, lepores, et gantiasq; suas sere assumspi, is Patriae suae pestilentiam , atq; excisum Vrbis Florentiae: statum , & res ita penὸ deletas describendo

per artem , quam ludicrus facetusque nam rator ab Historiae principibu acceperat, m uel ingenij sui admirationem smul, & miseriricordiam tantae cladis r semperque. cacii Pestem polita ingenia relegere volente rigos etiam , atque seueritas ipsa id rerum humanarum exemplum insatiabiliter spectabit . , Saeua,&miseranda,iuipiaque& indigna exempla, quae per Vrbem, patriamq; nostram hanc, in Vitam , & corpora hominum pestilentia

edidit, paria prioribus illis, aut etiam.m

299쪽

i6ra suerunt quod ingenio minoria Prnemorata sunt , grandius hodie foediusque

spectaculum, renouata litteris erunt. Caeterum , quia satis lacrymarum adhuc, latisque miseriarum,& flebilium querelarum satis urbi est, pergam ego quicquia Hud triste , ac lugubre narraui, temperare lepore quodam,& amoenitate, comparando, quae scriptores illi, velut composita in se nae ostentationem retulere, cum iis, quae vidit aetas nostra , 5 pasna est. Ita ludus quidam similitudinis inducetur, qui varietate casuum , & collatione , atque alterno inter vetera , & recentia , inter aliena , & nostra mala, excursu , recreabit animos . Et quia post excidium, vehit ab stirpe floridior Ciuiaras nostra resurgit, atque resumunt etiam pristina oblectamenta Cives , nobis quoque faciendum est, ut amara haec memoria excidii, comparationis dulcedine leniatur, &Hadibus alienis temperata mitescat.

- . 1

Si eomico inter tragica verbo uti licitum

300쪽

gis germaniam, magisque simile esse arbitror, quam haec Mediolanensis pestilentia germana pene facie nostris temporibus. retulit Atheniensem illam , quae a Thucidi de descripta est. Adeb, & initia prima ambitusque mombi , & incessus, & causae ipsae , unde tabes utraque fluxisse credita est, inter se congrue rim t. Mali quoque genus , & mos quidam, vestigiaque & coniecturae incedentis , & ubi

inceuerat, corripueratque cuncta, terrores, id

ruinae, strages tie, & suspicionum quoque portenta, & conditio temporum , calamitatumque aliarum concursus, nihil discrepavere a Graeca illa : siue tulit simillima ista casus, siue rebus humanis inest orbis, & vicissitudo quaedam , ut vices eaedem per saeculorum

interualla recurrant.

Pestilentia , quae Athenas inclytam illam

tanta casuum varietate Vibem , ad finem olim pene adduxit, minitata prius ex longi quo fuerat Vrbi: dein ab Lemno, locisque alijs, propius, propiusque accedens, institerat moenibus, irruperatque demum,& cuncta corripuerat, scilicet, ut solicitudines, &curae morientium pariter, atque superstitum aggravarentur hoc ipso', qudd datis ita ad Praecauendum coniecturis,obtorpuissioni . Si

SEARCH

MENU NAVIGATION