Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

. Ad propitiandum Numeti avertendisque,

coolestes iras, non facit E dixerim, utra magis intenta, magisve larga, & supplicationibus , di votis suerit aetas', cum neque religiosus ampliusve quicquam facere veteres illi potuissent: & posteri, quasi certamen , non exemplum modo pietatis inde sumpsisse via

deantur et ac plane certa aere cum eis. Num

cupauerant illi.sua vota et supplicationes ad templa per continuos aliquot dies habuerante destinauerant aedificanda alia templa propulsatoribus pestilentiae Diuis: posuerant aediaculas r ieiunia, festosque dies instituerant r& recordati, quemadmodum anno CID ID xxIX.

cim incidisset idem atrociore etiam violentia Vrbi malum , impostae fuerant columnis ad Compita cruces , quae , simul acerbissimae Christi necis recordatione solarentur atque confirmarent indigna & perpessu aspera multi ea patientes e simul, spem & pignora salutis oraeberent : haec ipsa, quae iam exolest haut trophaea renouauerunt, & populum ad victricia illa mortis, & Sathanae signa se per intuenda excitauere. Haec, & alia maiores in sua. peste placamina coelestium irarum , & subsidia rebus excogitaram , quaesierantque . Quo sque

322쪽

3c Tque longE: gratiosissimum . & non gratiata modis , sed etiam potentia quadam & suo

iure validissime essicax viderant sore placamen, deduxerant ab summa testudine Templi Clauum , qui confixo olim Saluatore fuerat etiam ipse pars humanae salutis: neq; potior

alia in terris salus: atq; coeleste pignus id, &imbutum diuino cruore ferrum, veluti depre catorem unicum produxere, cui venia negari

non posset. Circumtuleratq; Cardinalis A chiepiscopusq; Carolus,insequente populo per

Urbis vias, incomparabili temporis eius prae , rogatiua,cum futurus Diuum unus,&destinatus

choris iam ille sempiternis pulsaret precibus& incessu suo coelum , & in parte supplicationis esset cui preces fundere sequens ,aetas debebat. Id supplicationi maiorum singulare

adiumentum obtigerat, & summa comm n datio apud assine iam Pontifici coelum. At nos in spe ultima movimus protulimusque . Reliquias Pontificis eiusdem,nec dum tamen matura veniae dies erat: & quomodo appro' ibatum id cognitumq; fuerit, ipsa crescentis deinde morbi fide, caeteraque ad impetratam usque salutem exposuimus e nec repeti ultra compararive ista attinet.

Exactae comparationis loco erit, si perte-

323쪽

xero exequi ac recensere quae secerant peste pati es avique Procerum horum e qirae.

pertulit ac vidit ille hodierni populi parens latorque populus e quae interim egit diuinus

eius aeui Pontifex haud ultima rerum merit rumque tantorum , Unde beata sempiterna

vita ei in conspectu beatissimo infinitae Maiestatis et unde radiatum quoque caput apud mortales decretus eius nomini, ac memoriae honos , quem obtingere posse mortali , misericordiae diuinae opus est tam rarum , quam rara capita electa & nata atq; adulta di profecto confirmata in id. Ab ea supplicatione maiorum, quae superauerat haud dubiὸ nostram, &ab ea pompa, in qua duae maximae res apparuere Vrbi: nempe adactus per neruos venasque Saluat ris ille Clauus,&Clauum attollens lacerata,& confixa doloribus ijsdem diu a dextera Pontificis: ab circumlato ita per Urbem pignore, quo non produci , siue circumferri maius aliud potuit : coepit grauescere malum illud alterum aequale pesti, siue causa fere pestis N fames, quae nostram, tum antegressa, tum comitata pestem, priori pesti hactentis ex parte pepe rcerat, orta violentior est, N in sestillime circumstetit hanc. y i MNon

324쪽

i Non seppetebat iam annΘua ex agro , qui tam late circumiectus Vrbi, lateque per sp tia immensa excurrens desiderabat cultores iam fere suos, qui, aut mortui erant, aut abis diti tugurijs, in mapalia relegati, perculsi a tonitique patiore, aut deseruerant opus, aut segniter pigreque faciebant . Excogitatum a Consilio Generali est , annuitque temporis eius Gubernator , & regia mandata in id dedit, ut ex Protiinciae urbibus , ab Laude Pompeia nominatim , & Alexandria, & N uaria Ticinoq; quoniam eae sunt maxime suis mentariae Urbes, frumenti copia coemeretur, atque comportaretur. Non sane negabant de frumento quicquam e sed increscente, aediffundendente sese quotidie latius morbo , omne cum Metropoli commercium horrebant ratque ideo non facile super ea re inter M tropolim Coloniasque conueniebat. Et Papienses praecipue detrectare ausi m uerant sui fastidium, haud secus, quam sicuti

apud Romanos olim grauiter notatae Col niae fuerunt, quae militares delectus Impe- rio negarant. Sumpta tamen ex Laumellino

agro praesenim copia frumenti est, ratioque inita , positionibus itineribusque descriptis , ut apud Villam Crastam in praeparata ad id horrea

325쪽

s ohorrea iuxta nauigabilis Asiae ripas ea copia

deueheretar, atque transdita in nouos saccos imponeretur in naues, portareturque ita sino ulla terrarum earum fraude asi detrimetnto

in Urbem. Id , quo diligentius attentiusques fieret, & dederat Ciuitas, & Coloniae ipsae

mittebant e suorum numero , qui ad loca illa sederent, qua convehi frumentum , ex nerarique, & imponi deberet. His etiam permissum imperium, & facta potestas. cogendi frumentarios omnes conis

ductoresque agrorum ad id , ut iusto pretici venderent Reiputa quicquid tritici , hordei,

oryZae, seliginis, in thorreis haberent: nequetvet venumdarent solum , sed etiam , ut Mediolanum in horrea publica. conuectum pr beque curatum exhiberent Alia Binascum annona ex agro Ticinensi, alia ex Laudensi ad Gaheram, quod loco nomen, portabatur. Fuere in iis locis instituta emporia r ibantq; ex Vrbe illuc quibus empto opus esset , ne cogerenturi, qui ea portabant venaliaque is habebant, terras intrare pestilentes .. Praefuerire, parte in una Scacabaroiij, Guidus, & Iulius et in altera, Marcus Fannianus praesectus

annonae

bl Ciunque pauperibus alendis curarentur

326쪽

ista , & fierent , sine quibus sere non durat

vita , salsamentorum etiam , oleiqire , & ganeae, & rerum aliarum, quae potius sunt irritamenta palati, quam alimenta vitae, necnon lignariae carbonariaeque rei, & carnium de

altilium, caseique, suscepta publice cura est, tamquam priora illa suppeterent, quibus ista

accedunt r. taliaque e Placentino agro praeis sertim accersenda mandauere Ambrosius A chinius, Guidus 'Cusanus , & Caesar Petr sancta. Adeb, nullius ne minimae quidem rei cura spernebatur in maximarum solicitud num concursu , ac tumultu: quam Romana

Senatus prouidentiari, dum summa imperii iadiscrimine esset , admiratus scriptoriunicus

ille populi principis terrarum, illa ipsa, quae

posui verba posuerat. Caeterum , cum , & minima haec, & m xima alia urgentia, & horis omnibus ingruentia simuI , onus iam intolerabile secissent , repetebatur adhuc a Proceribus illa nobis pariter actio saepius repetita nequicquam : ad Regium Fiscum pertinere impensas. Respondebantur solita illa quidem de aere alieno Regis etiam , ac de mole Imperij, cui minium esset quicquid auri nasceretur in venis,

sue per flumina inclyta subsideret, quicquid

aut .

327쪽

3I 2 aut mitteret Indus aut tot Regnorum tribuista conferrent. Sed,& fatigatis assidua efflagitatione Regijs inuenta subtilitas est, quae iure etiam atque interpretatione legam, id negaret quod res ipsa negabat. Manauit a Gubernatore siue a Consilio Secreto , siue simul utrum responsum in haec verba. Quod de pestilentiae impensis conquere ret . efflagitaretque Ciuitas, S ad Maiesta rem Regis spectare onus contenderent egre-sij Viri Decuriones : de ea re sile videri tpetitionem esse diuidendam , quatenus , stipendia ministrorum, & reliqua sumptuum ea petitione coniungerentur. Stipes ea ope- Iarumque mercedes, onus esse Maiestatis: alendi populi non item: & pauperes utique susten, tandos esse Ciuitati, ex cuius corpore corpora omnino illa essent. Sic, & declaraise , linxisseque ipsos, quandoquidem, in ea fame, quae septennio antea fuerit , subierit ultro Ciuitas id onus, atq; septuaginta millia numq;mum aureorum erogata de publico pauperibus alendis fuisse reperiantur. . Rursus ad ea Ciuitatis nomine Decuriones rquod pila liberaliterque Ciuitas aliquando secisset, non debere id pro praeiudicio accipi , fraudi esse oportere merita dc obsequia

328쪽

H. Regem . Inductos enim esse pietate , &fide erga ipsum , Maiestatemque tantam, notot millia in eius Imperio perire fame sinerent in Urbe scilicet, quam ea Maiestas prae ei pila indulgentia , & benignitate tueretur, caramque haberet 'οῦ Cum , & Decuriones aequa postularent , nec Regius Fiscus oneri sebeundo esset r quod medium inter necessitatem atque munificentiam erat, secerunt Quaterna millia numin sim aureorum ilia sngulos annos ex vechigali salario exigenda Ciuitati assignauerunt, quae ad quatuor millia ex vini metretis summa adijceretur, nec paruum in praesentia leuamen , nec eiusmodi tamen, quale res ad extremum adducta

requirebat. De reliquo spes a Gubernatore facta erat, posse ab Rege impetrari, si laxamenti aliquid ab magnis necessarijsq; sumptibus nacta Maiestas foret. Sumpsere Proceres inde animum: Bri piumque S sortiam accom datum aulae moribus, &, nobilitate ingenita ,

simul gratia apud Regem perserendis publici Consilij precibus idoneum in Regiam de Ltinauere . Perscripta ei mandata legationis negotijque totius ratia relicta ipsius arbitrio, prout inclinationem animorum vidisset me

temque Regis. Ia

329쪽

In priniis autem agere hoc , dc exponere debebat: Decretum Caesaris, clare,& diser te sine exceptione ulla esse perscriptum , ut paternae voluntatis etiam reuerentia heresnlius Imperii gloriaeque eius moueretur ad statum adeo aflictae Ciuitatis clementer benigneq; respiciendum. Et legatio quidem ea exitum postea suum habuit, qου em inter temporis eius negotia annales nostri continent Pestilentia vero nihil dum sanὸ remittebat, ut

maxima omnium , quae umquam accidere

cladium eiusmodi videri posset, nisi longε maior illa nostra suisset, in qua narranda feci ego fortasse more aetatum hominumque omnium, qui sua mala semper suaque bella efferre supra casus alienos , & augere amant, & ut quidque nouissime accidit , hoc illud fuisse

maxime terribile omnium maximeque atrox praedicant. Fecerat hoc etiam temporea magnitudo

pestis angustum & impar multitudini Larare tum r atque capacitas illa tanta domici iij, quae descripta est, sussiceret in tali malo sortasse cuilibet Vrbium aliarum . Metropoli populoqHe huic, tunc, sicut,& nostra aetate accidit, solita semper etiam erga beneficia liberalitatesque dominantium obtrectatione a pene

330쪽

penὶ inerepita est, siue auaritia liberalitati stiue improuidentia sapientiae veterum D cum , qui intra' eos tantummodo fines opus

id regale descripsissent posuissentque . Debuisse latius ampliusque metari castra illata mortis , spatiumque capere illud , unde pars

nulla vertae tantae ciuitatis in mortem laisbemue & pericula mortis excluderetur.

Factum est in eis Lazareti angusti,s, dc in ea periclitantium morientiumque multitudine id , quod & nostra postularat monstraueratq; necessitas ra credoque ego exemplum inde a sumptum etiam fuisse Lata reta extra Urbem alia aedificandi, qualia nuper steterer edixearantq; & impetrarant, ut ex vicinis Urbi locis intra vicesimum miliare, ligna, tabulae, paleae ad ea aedificanda comportarentur, operaeq; etiam conuenirent. Ducena in singulas m tas tuguria posita suere, quarum & formam, sicuti in eius pestilentiae monumentis descrupta extat subiicere ac repetere hasid alienum fuerit, Vt non modo priuatim inter Urbis acta

conseruetur: sed publich inspici possit alienis etiam , si sorth scripta umquam haec egressa hinc , & delata aliquo erunt. Situs eligebatur quam minime depressus, de quantum fieri posset erectus, atque acclivis. Ordines

SEARCH

MENU NAVIGATION