Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

nostri saeculi Hippocrates apud prudentis

simum quemque habebatur: magnaque reuerentia Uiri etiam apud plebem, antς quam vecordia temporis huius animos infatuaret. Is , die quodam cum ad aegrotos sorte suos, solito propter aetatem sellae gestamine circumferretur, adeb proturbatus est infesto clamore baiulorum, atque mulierum, ut, qui lac collabant, hero metuentes , intra notam , &amicam domum, quae proxima forth suit, ingredi, sistereque illic , pretium duxerint, donec tumultus ille resideret, ac foedissima turba

dilaberetur. Vociferabantur consono clamore omnes: hunc esse caput asserentium , confirmantiumque pestem: huius barba, supercilioque Ciuitatem in terrores agi uniuersam, ne cateruae medicorum otiose manerent essetque nonnihil, ad quod illi adhiberentur. Ita graui si simus, optimusque senex, & antistes sapientiae Septatius, qui innumeris penξ mortalibus vitam excellentia artis , quiue multis etiam liberalitate sua sublidia vitae dederat, ob petulantiam stoliditatemque multitudinis periculum ad ijt . Neque principi tantummodo medicorum huic, temeritate plebis insultatum est: sed Tribunalia ipsa', sanctumque Iustitiae

nomen,

72쪽

. nomen ,& latas pro publica valetudine leges, illudere audebant, tamquam essent inaniae cuncta, & eos sibi timores authoritas publica finxisset.

PROCEREs AD REMEDIA ACRIORA ANIMUM ERIGUNT

Dos τε AQVAM , non credita primo aliquan- diu, deinde contumacissimis etiam manufesta simul, & consessa pestilentia fidem sui

fecerat, & tamquam in bello, per stragem, cu- , mulo'lle corporum , eo processerat, ut tra heret in se cuncta, & Vrbem occuparet ipsa, atque haberet, rursusque tamen a multis haec

furia, imperiumque eius spernebatur: Constitui tribunalia, circumdari lictores, quaeri iudices, apponi magistratus , leges, & iura describi necesse fuit, fierique , & curari omnia velut ad Regni speciem attentius atque pr uidentius, quam sicuti facta& curata umquam suissent. Grauissimi Patrum electi qui praesiderent. Ioannes Baptista Archo natus , &M. Antonius Montius fuere. Hic illi successerat,& Vterque vitam vere Senatorijs animis in eo munere posuerunt. Namque, pulcherrimam,

di maximam Catholico Regi Prouinciam , di

73쪽

Rei p. statum, & qiiicquid reliquum miserae

Ciuitatis, patriamque ipsi suam, prudentia,&fide, Sc vigilantia, & contemptu periculorum

tuebantur.

Hi Praesides, id regimen summae rerum rconsiliaque ,& adiutores h magistratibus alijs, primaque nobilitate, prout cuique, vel promptus in pericula animus , Vel plurimum pru-' dentiae inter ipsa pelicula erat. In singulas portas , regionesque Urbis descripta munera, ct vices, &dies, quos quique nobilium obire

deberent. Edictum in primi S, nequa mercimonia, quaeue iumenta, quosve mortales, Ac ne rem omnino ullam intra moenia recipi admittique sinerent, nisi explorata prius, chirographisque testata incolumitate loci , unde mercimonia, iumenta, homine sue illi venirent. Ac ne temere pateret accessus , Utque milites ad custodiam perpetub excubarent, ' cancelli ante portas, tuguria post cancellos erant. Regionatim, atque vicatim,& per singulas in Vibe Paroecias, nobiles a tu,quibus iecuram illi delegassent, circumibant quotidie domos , necessitatibusque multorum , publica impensa, vel etiam priuato aere stibueniebant. Moibum ipsum , suspici one sue morbi , cu-su tie quotidianos ita regebant . Qui luci- derant,

74쪽

derant, hi confestim , aut Lara reto tradebantur, ipsi familiaeque eorum, dc omnes, qui sub

eodem tecto mansitauerant: aut si remanere piaeqptassent, apposito satellite clistodiebantur. De quibus autem comectura tantummodo aliqua, & anceps existiniatio esset: hos quoque seorsim a caeteris haberi cautio fui trsed aliquanto minus areta custodia erat: ac si egestas mani sella esset, alimenta de publico accipiebant. Cadauera plaustris euehebantur, an recedente apparit0re, qui submouebat clamore homines , & obuium quemque.elata Voce monebat, facesse se procul, abstinere contactu , vitare Monattos , adesse mortuos, adesse pestem. Mortuis accipiendis, excavatae

ingentes & ysque adi:aquam depressae Assae erat t. Congerebantur cadauera huc , superiniecta in singulos ordines uiua calce , Vica stica vis citius absumeret saniem illam etiam sub terra Brmidolosam vitae, salutique communi, si qua iam esset publica salus , & vita Nam, quo plus moituqrum quotidie egerebatur,tanto plus egerendum in singula pene momenta , euehendumque erat et oppletisque decumanis, & maximis hisce voraginibus, alii ae deinceps, atque aliae aperieiantur, quae tamen ipsae non sussiciebant .i ,

75쪽

IN 'tanto malo , tantisque terroribus , cum nihil humanae opis ultra occurreret , es flagitauere Proceres, atque impetrauere a Cardinale , & Archiepiscopo Federico , ut Corpus , quod D. Caroli su erat, aperto'monumento redderetur luci, portareturque per Urbem. Spem videlicet in eo summam habuerant, si mortales exuviae diuini hominis reuiserent adita sibi compita haec olim , coelumque , & auras easdem, posse depelli inde tabem, & venenum, & quidquid illud ab omni parte, corporibus, ac vitae inimicum spiraret. Posteaquam petierant ab Eminentissimo Bor- romaeo Ciuitatis nomine Decuriones, annueratque ille, ut Sancti Caroli Reliquiae depromerentur ducerenturqtie per Urbem r illicbtrepidari coeptum est ad apparanda disponenda, ornandaque omnia in eum modum, ut tecta ipsa , parietesque, & viae , & facies P puli supplicantis, & quasi supersu sus ipse aer,& cuncta simul faterentur pietatem insitam erga Diuum, atque essent etiam hae qllodam inodb preces . Id publicae simul, & priuatae munificentiae opus suit, eum & emi disset sese Ciuitas

76쪽

Ciuitas in omnes siti mptus j queis opes angustae mortalium pos tint adorare stiperum Maiestatem: &singuli Ciuium, non inter se m do , sed etiam cum Rep. pene ipsa certarent,

ac superare Decurionum edicta conarentur. Edixerat namque Vicarius, Ut quacunque.

pompa ducenda esset, exquisitissime ornatam,& excultam pro se quisque frontem aedium stiarum exhibere studeret . Si restricte nunc segniterque agerent , fortasse non vltra dari tempus exercendae pietatis , opumque promendarum . Qua sine dornino domus esset,

sue qua pauper inquilinus habitaret,ibi, vel ditior accola fortunis & splendore suo rem gerebat et vel publica res eadem vice deiungebatur.' Atque,ut spatia, & viae omnes , quacunque praeterveheretur agmen eo die essent totae Corporis, reliquiarumque Sacrarum,&Diui eius , unde petebatur salus, sublata rhe-darum importunitas , impedimentaque alia edicto eodem . Sua item mandata Clero suasque caerimonias edidit Cardinalis: ut die,& hora destinatis tempestiue congregarentur in Templum ut rite expiati, purique con uenirent, ut pio , modesto agmine deiectis in terram oculis, absque tumultu, siue etiam absque euagatione animi incederent. Ordo

agminis

77쪽

agminis itineraque, &positiones, qua essem

retur, quave consisteret, quave rediret Arca,

descriptus ita, seruatus ille fuit. Ab Templo maximo, recta,per viam quae via Decumana antiquitus di sta est,& flexu inde per viam trium Regum ad Pontis Nudi Crucem. Ab Nudo Ponte,per Viam Latam; inde per Aream, quae Basilicae D. Stephani praeiacet: hinc noto flexu, per totum Portae Tonsae spatium, ad Crucem usque sitam ibi post ulmos. Ab ulmis,&Cruce, per viam, qua ad eiusdem Portae cloacam itur: atque hinc ad Orientalis Portae Crucem. Ab Orientali Cruce recita praeter S. Andreae Templum ad viae caput, qua Portae Nouae Crucem ipsa in capite atqtero Porta adspicit 4 A Pollae Nouae Cruce, capto diuerticulo pex S. Augustini viam ad minorem Vimum atque inde ad Pontis Veteris Crucem . Ab Cruce Pontis Veteris ad D, Thomae Templum,& flectendo per D. Prosperi viam, ad Crucem Pollae Vercellensis. Ab ea Cruce ad Corriuium: ab Corriuio adia Sepulchri Aedem : ab Aede ista ad Curiam Ducis . Indς per forum Mercatorum ad templum maximum α cHis lia dispositis adque constitutis , age sane astruitur adornaturque porri', non tam

78쪽

63 quam in peste , cladeque media, & in senesitissimo, ac moestissimo tempore patriae huius, sed tamquam in publica gratulatione, natalique die Vrbis . Tunc lugubre spectaculum potuit esse laetitia ipsa Mediolanensium , ses iusque apparatus in funere suo. Neque luctus, S misericordia minor, si quis indigena , siue

externus, in apparatu pompa que illa, alia qui dem contemplaretur, alia verb diuinare pos.set. Contemplaretur inquam tabidae Ciuitatis, populique paulo post morituri alacritatem , & magnificentiam , opesque prosusas, simulque amoenitatem , & certamen ingeni rum, ad excipiendum composito plausu cadauer, os a Pontificis , qui vivus etiam olim depulisse ab Urbe pestilentiam crederetur: diuinaret autem id quod postea secuturum erat, stragem nempe tantam , & velut irritato supplicationibus Numine, congerenda paulo post

in cumulos exanima corpora eorum, qui prodituro in lucem cadaueri excoluerant ita ado nauerantque Urbem.

Tridui spatium non amplius ad compara dum habuere, ex quo, transuehendis reliquijs, ducendaeque pompae dicta dies erat. Intra id tam breue tempus, compita viaeque omnes steterunt in triumphi faciem: neque veterumi modo

79쪽

modb Romanorum munificentia stri actos apparatus eos triumphales, sed Romana quoque lingua loquentem eum triumphum exhibuere Cives, quos concepta visceribus pestilentia simul, & elegantia ingeniorum agitabat. Em-blemmata , & carmina passim , titulique , &mille inscriptiones amplexae laudes, & decora Pastoris antiqui cubitalibus sane litteris inauratis, sed & sententiae continebantur altae illustres, specimina veteris Latii, ta quam, non in Longobardica Vrbe res ageretur. Arcus, & Arae , & alternantes per pulpita .chori, qua ducebatur ibatque pompa , per totum iter, totoque flexu, & anfractu viarum ivisebantur atque audiebantur. Textilia , tabulae pictae, & stragulae vestis omne genu S,

Vasa, & quicquid pretiosi , vel antiqui domus

Unaquaeque haberet, expositum , obuiumque Cadaueri Sancto venienti stabat. Parietes, tecta pauperum regali sumptu ornata erant. Inumbrabatur iter,continuo desuper textili,

exclusoque per id tegumen aestiuo sole , &structis hinc inde ramalibus , stitiarum lio

ror, atque pars tenebrarum in parte pompae. Profecto, si non alta aeterna mente repositum, fixumque maneret, vel purgare, vel admone-

Ie Centem, potuisse arbitror per huiusmodi obsequia,

80쪽

Ciuitatemque exitio eripi. Placamen namque longe maximum aderat

ipsum D. Caroli corpus, siue potius quicquid

illud, ex corpore , ac mortalitate ipsius retia quum secerat iniuria, tabesque aeui, quae,cum

marmora etiam, & aera eXedat, truculentius,

infestiusque corpora hominum absumit. Arca erat insuta peristromate serico albo, crystallinis ad latera senestris , per quas corrupta Diui facies translucebat iucundiore apud

piorum animos, oculosque specie, quam si integra, &nitidissima foret. Canonici portabant et pars populi, Clerique praecedebat: pars sequebatur et velati suis insignibus ibant Sacerdotes , Magistratus , primores rifacibus cuneta collucebant, & nudo plerique pede, ac

syrmate oblongo alij, consternationem ani. morum, poenitentiamque testabantur. Interea ramen, omnium , & ab moerore, ac sblicitudine animos, & oculos ab contemplatione rerum aliarum in se auerterat, mitrata illa calua D. Caroli, squalidusque rictus oris , abdicato munere vitae, dentiumque horrida destituta seges, &inanes caui sinus oculorum, quam humani capitis compagem in Sancto Ponti-Mς corroperat quidem , atque dissoluerae

SEARCH

MENU NAVIGATION