Iosephi Ripamontii canonici Scalensis chronistae vrbis Mediolani De peste quae fuit anno 1630 libri 5 desumpti ex annalibus vrbis quos 60 decurionum autoritate scribebat

발행: 1641년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

εο mors, potestatis,&licentiae suae ritu. Sed&vestigia, notasque nonnullas reliquerat, per quas vultus antiquus , & pastorali honore ograta facies agnosceretur, qualem eam suisse simulacra testantur. Huc intenta erant tot millium ora, preces que, atque audebant suo iure exposcere , ut conseruatum semel ab se populum , iterum tueretur dextera, vique eadem. Spectabant ita,& precabantur, simulque ab arido illo, & cor rupto surdoque iam capite, ad praesens aliud, spiransque caput, preces , & spei partem Vertebant sublatis alte vocibus petentes ab Camdinale Archiepiscopo que Borromaeo , qui pone sequebatur Arcam, ut offerret ipse vota Patrueli , cui, & meritis , & sanguine, & murnere, corpore que etiam proximus iret.

SUPPLICATIONE HABITA PESTIs AUGETVR

INCAssvM missae preces, & velut excitata pestilentia vocibus illis , amplius, infesti, usque saeuire coepit. Cuius tanti arcani ca fas exquirere, anceps, illicitum, nec ideo asi qui possis, causalae assignare , cur pestilentia lentum aliquandiu, dein terribile negotium ,

eadem ab motis D. Caroli Reliquiis,& solici

82쪽

tato veluti Coelo terribilior multb violentiora

que facta suerit, ad eb scilicet, ut pij, sanique

diuinitus immissum es. malum, stolidi, atque vaecordes, ne vi quidem , & potestate diuina depelli posse autumarent. Quam lente , quam timide, quam cunctanter, ac prope dissidenter egerat iuria per aliquot menses : tanto iam impetu grassabatur: Ad III. Nonas Iunias , qui dies erat D. Barnabae sacer, apertae sunt, &deportatae Reliquiae, gratulatione, quanta dici satis , explicarique non potuit. Ex eo die, pestilentia vim , & nomen , & regnum verό suum obtinuit. Antea, species, & umbra tantummodo mali eius fuerat e semperque contagia, & mala generis huius , quae nobis, quaeue gentibus , urbibusue aliis aliquando inciderunt incidentve in posterum , impr prium id , ac veluti translatum ex alieno pestilentiae nomen habebunt, si quis aliena cum

nostris comparare volet. Continens Arca Reliquias, dc in corporis humani figuram , coni posita, trabeata, mitrata os a Pontificis antiqui per octidui spatium, totidemque noctes in Ara maxima stetit adfluente illuc populo adpetendam cum precibus & lacrymis opem, quae iam coelestis arcani occulta lege, ac de

creto, non quidem negata, & abscisa, sed dia

83쪽

lata erat: Eo temporis spatio tam multi peri runt, ut id ipsum pro responso esse posset. Eiusque responsi , ne ambigua interpretatio haberetur, augebatur, quotidie sic perentium numerus , donec ad mille octingentos quotidiana summa peruenit. Egeruntur tectis, plaustris euehuntur corpora exanima , omnis aetas, omniS ordo, sexus uterque , nec tortu nam, animosue Libitina discernit. Non scro hes vllae, voragine tie extra Vrbem destinatae cadaueribus accipiendis, non cubicula Larareti sufficiebant multitudini alteri cadauerum, quae spirantia adhuc , & viva mortem opta hant : Erantque miserabiliores isti, quam quos mors tam repentina, & foeda abstulisset.

vLTA sane, & bellorum casibus,& scrubentium ingenijs repraesentata leguntur ludibria rerum humanarum , qualia miscens summa imis mors exhibere consueuit . . Sed quale ludibrium omnibus horis, hoc te pore Mediolani spectabatur nunquam alibi spectatiun esse arbitror . Monatti desperata

ministeria

84쪽

ministeria pestis, atque contemptu eriiij pra ceps in pericula vespillonum genus , quinam

herint, haud cuiquam ignotum esse arbitror. Origo nominis, ex eo, quod relinqui solit rios oporteat, nec debeat se quisquam immiscuisse illis. Mortuos, siti ξ moribundos, cad uera, bubones, saniemqtie bubonum, &purulentos artus absque discrimine ullolcontrectant, atque in ipsis epulari cadauerum aceruis

gratissima voluptas huic hominum generi est: turpiusque etiam, siue portentosiu Si, quod proloqui pudeat, incubuere Monatti cadaueribus , vltima exempla libidinis, insaniaeque humanaerexhibentes , nisi si tamen supra, vel potius infria belluas etiam ea portenta fuerunt. Vt quaeque maxime suspecta domus, vel etiam

ubi nulla suspicio , tantum quia suspicari de uniuersis iam licebat ringressi isti,corripiebant

pueroS, puellas, maritos, uxores, tamquam ad

Lara rorasducturi nisi pretio placarentur. H rum effingere personas procacissimi iuuenes, annectere tintinnabula plantis , ingredi d mos, tentare cubilia, quaerere, vel inspicere plagas, eoque aditu tamquam auctoritate publica , quiduis aliud , ex disciplina facere,

atque experiri non dubitauerunt. Acciditque aliquando, ut tempore eodem intra domum

unam

85쪽

7o unam, & laruae istae debaccarentur . & iusti

vespillones ingredi vellent. Inde rixa , mox pugna pseudomon attorum cum veris , legiti misque i Monattis; verberaque, & mutui illius, nec sine sanguine abscessum . Atque huiusmodi rerum etiam iudicia tractati apud Magistratus , pars publicae calamitatis fuit. Sed& ministri infimi magistratuum ipsorum, lictores nempe, & satellites, irruptiones in aedium penetralia, serta, raptus, iniurias se in per quidem solita sibi, tunc licentia temporis petulantius, & impunitate maiore exercebant. Neque finis extorquendi ita , & rapiendi, donec accusati comprehensque nonnulli e rum, poena simul, & exemplum E furca p pendere. Cum tres uno die suspensi satellites essent, & carni sex iam sorte deesset , remissa uni poena est, si defungi munere vellet, quam conditionem laetus ille accepit, strangulauitque Collegas. Sed Monatti velut suo iure petulantiae genus omne in vivos mortuosque exercebant, trahebantque cadauera, veluti cum macellarius homo, vitulos, haedorumque gregem uno omnes vinculo implexos in lanienam ducit. Viri simul, foeminaeq; erant, &cum pueris innuptae puellae, &astixum uberi infantem adhuc amplexu teneus mater, iuuenesque

86쪽

TInesque , & senes, & incubans domino seruus, aut faciem illius, temere protenso, vel in ora coniecto pede pulsans : diuites , pauperesque nudi: rara ad pudorem velamenta corporibus, &, si cui iniectum sorte linteum fuerat, diripuerant, abstulerantque vespillones. Huius brachia, & crura, eaput illius pendebat Ecarro , inuoluebaturque rotis,&corpora tota passim humi prouoluebantur.

88쪽

IOSEPHI RIPA MONTII. DE PEsTILENTIA QUAE , ' MEDIOLANI FUIT

I-υ ANNO CID DCXXX i

- sis ii I, NER AT per iasio Itorii iii animis, os . . ri seii ,i spargique pestem , seau- l , demq; esse hanc coniuratorum,metia . i interse Principum, ad Prouin, mi , id Priam , t Vrbemque facilione Isici l . .cesiuisuadendam: cui spei haud quam feliciter tentatae, infestius nunc ess,ertiusque imminerent. Scilicet, acta pech pnc modum ubique Elitudine , ac vastitate, sublatisque cultoribus , desulta ros, qui arma sontrai ferrent, nudumque inerme solum .habituros, quicunque occupare Vellent. t Magni Reges , & proximi eis , iuncirique. sue interiecti destinabantur tam desperati consilii auctores et ac publica desperatione , iniuria fiebat haec illis etiam , qui maxime omnium res nostras afflictas fortasse miserabantur. Nec mirum, si Ciues nostri incessebant

89쪽

bant ita , criminabanturque Ionginquos, &alienos, cum eodem genere suspicionum inter se etiam saeuirent, mutubque infamarentur. Atque ad Diuinae Prouidentiae arcana reserri hoc etiam potuit, ceu morbus quidam , &poena animis, calamitati illi, exitioque comporum haud dispar: resque, in tantum , siue calamitatis, & miseriae, siue vanitatis , & insaniae processit, ut eodem tempore, & unctores in Urbe quotidie , sicuti postea demonstrabo, punirentur: & intra Lata retum, hoc

est in publico pene sepulchro, suspiciones , &indicia sceleris manarent , evanescerentque

simul. Ac mirum sanε dictu: reperti ibi quidam sunt instructi arculis, & ampullis, & omni apparatu flagitijr consessique isti flagitium , α

tormentis omnibus excruciati perseuera liere confitentes, donec in patibulum agerentur. Ibi demum, iuxta laqueum, inter carnificis manus, de sua innocentia ad populum ita dixere, Mori se libenter ob scelera alia, quae admi sisent: caeterum,ungendi artem se factitauisse numquam : nulla sibi veneficia aut incantamenta nota fuisse. Ea, siue insania mortalium,sfue peruersitas , di liuor, asiusque Daemonis erat. Sic indicia rerum , S iudicum animi, magis, magisque confundebantur. Prima

90쪽

Prima , & certissima lethalium , unguentorum, & humanae fraudis in creanda vel alenda peste suspicio sedit animis,posteaqnam frontes, parietesque aedium, per totam Urbis longitudinem , dextra , laevaque, grandioribus per interualla maculis contaminati apparuere. Id accidit ad x Cal. Maij summo mane, puro, ac sereno coelo, ut cuncta, sicuti erant, clarissime oculis notari possent. Notauere prima luce Iabes eas ad sua quique negotia vagi matutini nonnulli: deinde hi alios, &alij caeteros ad inspiciendum excitauere: &mox properὸ vniuersi ad spectaculum effundebantur. Funestares,secta paulatim erat quasi populi ludicrum:& nos quoque. imus visere . Maculae erant, sparsim, inaequaliterque manantes , veluti, si

quis haustam spoligia sentem adspersisset, impressissetve parieti: & ianuae passim, ostiaque

aedium eadem adspergine contaminata ce nebantur . Inhorruerant animi: statimque suo more obliuiscebantur: & rursus imago eadem, tanto praesentior erat, quantb magis crescebat morbus, & quo maior quotidie strages corporum fiebat. Quotidie reserebatur, Vncta peruncta reperta esse nonnulla, protinusque lethi seram tabem concepisse, qui adhaesissent.

Qua semel recepta fama, homines deinde etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION