B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

tificis de rebus gestis,peregrinationibus,&pr dicationibus B. Petri Apostolorum principis Epitom siue compendium.

EIUSDEM CLEMENTIS VITA,

sicut in Ecclesia catholica recitatur. IOACHIMO PER IONIO BENEDD

ctino Comoeriaceno interprete.

ADD. NICOLAUM MALLARIUM E Getesiae Parisietas Ecclesiasten de Theologum.

PARISIIS, M. D. L V. Apud Guillelmum Morelium.

EX PRIVILEGIO REGIS.

4쪽

nedictinus Cormaeriacentu, colao Mallario insigni σEcclesia Parisiensis Ecclesiastae,ae Theologo, S. P. D.

I CLEMENTIS pontificis maximi santas mine Piri de beati Petri rebusgesis presectionibusque ac concionibus compendiu,quod abhinc trientum partim rogatu ,partim impulsu tu ex Bibliotheca tua bonis omnibus libris refreta depromptum, in Latinum sermonem conuerraeum Fusce serius quam aut estes aut ossicia meum postularet, i pis essitur: nolim putes id Pel obliuiones epit muneris ac negotii, det rerum quae in eo tra tantur contemptu accidisse. Nam nec quissuam Pno me si is quaeside, qua nihil homini charius esse debet,artingunt,religiosior. res diuinae quas maximas libellus hic prefitetur docet, incredibile hui defueritim u-dium, ne Acam amorem, in me non tam suo nomine, quam eo ita instituto,quod delegi, excitauerur. Sed cum iam tum iram Chrisi ingressim essem Acriberera Iusiniphilosophi ac marons Uusicula quaedam tuo maxime hortatu atque admonitu traferre insitus Fem, in alia quae posticitus essem, quidam a mesagitarent huius Clementis tui ctuum enim appessare iure possum, quem quasi pupillum patrem desederantem adoptas etardata es editis: quanquamsia biennium est, cum librum absolui. Verum erius quam optaras,ad

te nouus redit, perre ad caeterarum cognitionem editur: ais minus ahis,tibi quidem certe, ιucundiorgratiorque, dissero, deniet: praesertim cum natura coparatumsit, Pt quae res nobis charae suntsi psea quam iis caruimus,aut a nobG abfuerunt, ad nos locupletiores aut ornatiores reuertantur, ratam interdum nobis Poluptatem ipsae

Usrant, di de derium quo iis cum abessent tenebamuγ, noua ilia etiam fortasse non opinata laetiti uperare ideatur. Equidem tametsi quam exigua sit in me dicendi facultas sciritamen quantulacunque Paleam, omnem me eo contubine fateor, )r nefrusra hane mihi libellum transfretam dedisse sarcia Od )r facerem,prae

5쪽

rer quam quod e esus se tum in me animus admonuit, auctον μtiam libri, beatique Petri crebra ilia cum Simone mago in liruta dissutationes,quibus m illiusfalsas refellit, disiciplinae nostra μοι sententii scurisun cum hummo istius pudore, maximaequesua

laude m gloria comprobauit. Nec em minus eb me adduxit praelapa ad dicendum, oe ad commemorandum suauis illa quae de Ct mentis parentumque eius sevirum repentina, nec opinata inter se agnitione es addita, narratis. Quae quidem eas mihi ad animos -- pedendos ires habere didetur, di in ea legenda neminem lachν maου continereposse exi lime . Mihi quidem non aridetur hoc esse co- pendium rerum Clementis librarum decem,qui extant Rufino inte prete,praesertim cum eius sit qui res ab aliquo tractatas amo AFuribus libris,in compendium redigi ea latum quaesusus narrat, breuiter perfringere: tamen hoc in libra exponatur multa quae in illis non legantur, Anti que rerum expositio bli ex ipsius Clementis Epistoli quae extantsumpta mouebatur.Itaque hau is an sit illius alterius libri compendium, cuius Rufinus mentionem facit. Huncaute laborem nostrum in tuontigimu nomine diuulgaui, cum tua Ula in me egregia Poluntate adductus. t meu icissim in te animσrsarer, tum Pt omnes qui in eo legἴδε aliquid temporis ranseummi,

eum boni aliquid inde areipient haurient, beneficii tui in se m

mores, tibi gratias agasim alia te officiis,quibus debebunt, ομquanturi lci Lutetiae Parisiorum,nono OL Ianuarias, M. D.

LIII L

6쪽

CLEMENTIS ROMANI PONTI-

sicis,de rebus gestis,peregrinationibus, ac praedicationibus sancti apostolorumque principis Petri,Epitome siue compendium, in quo eius

dem vita continetur, ad Iacobum Hierosolymitanum potificem,Ioachimo Perionio Benedictino Cormeriaceno interprete.

L E M E N S Iacobo domino &

pontifici,&pontificum pontifici, sanctam Hierosolymam Christi norum Ecclesia gubernanti, Chri--stique Dei nostri, quae ubique Dei prouidentia praeclare constitutae sunt, Ecclesias,

una cu presbyteris & diaconis, caeterisque fratribus omnibus pacem perpetuam optat. Scito, me ciuem Romanum, cum temperate casteque primam qtatem atque Vita agere possem, arrepta haustaq; nescio unde cogitatione, quae mihi obrepsisset, crebrasque mihi de morte commentationes pariebat,in laboribus reliquum vitae tempus,perturbationibusque solitu esse cosumere. Hoc enim in animo volvebam menteque agitaba, num post mortem nullus essem futurus, nec quisquam mei

7쪽

, CLEMENT. EPIT.

unquam mentionem facturus esset, quod tempus omnia obliuione deleret. Quod si nullus essem, qui fieri posset, ut manere post morte , cum eoru

qui nulli essent notione, cum nec eos cognoscerem ipse, nec illi me agnoscerent, nec ortus essem, nec gignerer Z Illud etiam quaerebam, num mundus aliquando ortus esset,& ante quam originem habuisset, an etiam esset. Si enim ex omni aeternitate fuit, aeternus etiam futurus est. Sin ortus est,

etiam distatuetur omnino. Post dissolutione porronum aliquid rursus erit ac renasceturὶ quod nunc in cogitationem mea cadere non potest. Haec atq; talia cum sine fine animo agitare , perpetuo moerore eoque tanto affici solebam, ut & pallore intabescerem,&, quod grauius est, si me tande aliqua-do huiusmodi reru curis ac molestiis, ut vanis, liberatum iri cogitare, maiore vim morbi doloris': sentirem : doloremq; animo ex eo capieba, quod mihi honesti notionem insitam & innatam ignorarem, quae spes causaque immortalitatis extitis. siet,quemadmodum postea cum tande aliquando cognouissem, Deo rerum omnium effectori gratias egi. Me enim ea cognitio, quae mihi ab initio molestiam asserebat, impulit,ut de rebus qu rere: quosque primum beatos ignoratione solitus eraducere,eos postea miseros iudicabam. Ergo cum a prima aetate tales in animo meo cogitationes versarentur, me ad philosophorum scholas cotu-

8쪽

DE REB. GESTIS B. PETIO. 3

li,ut aliquid inde quod firmu ratumque esset haurirem ac discere. Sed nihil eis curae studioque esse

animaduertebam,nisi decretorum infirmationes& confirmationes, contentionesque, & artes captionesque ratiocinationu, ac sumptionum inuentiones: interdumque conclusio essiciebat, ut immortalis animus diceretur, interdum vi mo talis: ac cum ratiocinatio cogebat cofiteri animuesse immortalem, ex eo magnam animo capiebavoluptatem:cum Vero mortale, angebar: quinetia ex eo rursus maiore dolore asciebar , quod neutrorum quisquam animum meum cofirmare posset, unumque hoc intelligeba, rerum quae proponerentur decreta ab iis qui certaret, vera aut falsa pronunciari, non ex natura Vique earum & ex veritate ponderari atque cognosci. Quo etia maiorem dolorem ex rebus ipsis percipiebam, & ex intimi animi partibus gemitus traheba,propterea quod nec deponere hanc curam possem, etiam si id vehementer, ut ante me dixisse scio, cuperem, nec quicquam firmum ac stabile haurire. Itaque rursum dubitas apud me diceba, Quid frustra laborem suscipio, in re tam clara & aperta 3 Etenim si post mortem nullus ero, nunc cum in rerum natura sum, angi no debeo. Proinde angorem atque tristitiam ad illud tempus reservabo, cum, quia nullus ero,dolor in me nullus cadet. Sin aute forte ero,cur nunc cum minime necesse est, me dedo

9쪽

. CLEMENT. EPIT.

angoribus qui me conficiant Z Hanc etiam alia in mente statim secuta est: cogitatio . haec enim mecum in animo cogitaba, an illic me grauiora manerent,etiam si nunc me excruciarem, nisi pie sancteque vixerim: tradererque,ut nonnullis philosophis placeret, Pyriphlegethori ac Tartaro, quemadmodum Sisyphus vel Tityus, vel Ixio,vel Tam talus , atque in inseris perpetuis suppliciis assicerer. Contra ego responciebam, cum res incerta etisset,lutius esse pie vivere me,corporisque voluptates vincere, etiam si no plane quid iustum, quidq;

deo gratu & acceptu effet,cerib sciuissem, nec utruimmortalis est animus, anne mortalis. Que qui de cogitationes cu animum meu in diuersassa

tes traherent, mihi in AEgyptum proficiscenuum censeo , & cum sacrorum mysteriorum interpretibus ac prophetis amicitiam contraheda iis,quaesitoque diuino atque inuento, magna vi pecuniae,persuadendum,ut animum ab inferis excitet ea arte quam Necromantiam vocant, taquam de re quapiam eum consulturus enm,cum illud sinpoliturus, sit ne animus immortalis. Hoc tamen cogitabam &statuebam, me non ex resposis animi immortalitatem, sed ex asipectu tantum posse cognoscere. Cum enim eum ipsis oculis vidissem,

tum demum satis magnam fidem me illi habiturum, neque iam aures plus apud me ad persuadendu quam oculu.esse valituras. Sed tamen philos

10쪽

, DE REB. GESTIS B. PETRI. ue

pho cuidam ex iis quorum familiaritate uterer, animi mei consilium aperto,qui hoc mihi inutile esse duabus de causis exponit. Si enim animus,inquit,diuino non paruerit, nec tu legibus quae hoc plane vetant:profectb quod contra leges fecisse te

recordabere , cum malorum conscientia vives.sm obtemperabit, praeterquam quod cum malorum conscientia vitam traduces , ea etiam quae

ad religionem pietatemque pertinent, cuius causa haec aggressus sis, tibi ta non ex animi sententia successura arbitror.Deo enim inuisos eos serui qui animis post quam e corporib' euolaxint, negocius acessunt. Hac Illius oratione, quaquam a prOp sito susceptoque consilio deterritus sum, tamen a superiore cogitatione plane abduci non poteram. Ac ne in his tibi exponendis longiore oratione utar, cum iis cogitationu quasi fluctibus animus , meus agitaretur, Imperatore Tiberio Caesare,ineunte vere, fama quaedam sensim aliquot diebus percrebruit, & vere bonus Dei nuncius in totum orbem peruasit, qui diuinum consilium ac voluntatem silentio tegere non patiebatur,sed potius in dies crescebat: esse quendam in Iudaea,qui ab ea . parte qua vere sol oritur, incipiens, aeterni Dei regnum praedicaret:quod adipisci liceat,siquis optima semper vivendi instituta comprobaret ac teneret. Vt autem diuinitatis plenus haec docere crederetur, cum multa mirabilia prodigia & signa

SEARCH

MENU NAVIGATION