B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

edere, sermoneque solo surdis audiendi usum restituere, caecis aspectu,claudis incetium, omne que & morbum depellere,& malum genium siue Gaemonem e corporibus hominu expellere: qui etiam elephantia laborates, qui eminus selum ab

eo cernerentur,curari, mortuos qui ei offerretur,

excitari: nec quicqua esse quod praestare non posset. Quoq; plus teporis praeterii eo magis crescit& confirmatur ab iis qui iter faciunt, non fama iam,sed ipsa rerum veritas.Tande enim aliqua do certis quibusdam locis homines conuenerunt, ut de eo deliberarent ac viderent, quisnam is esset, qui apparuisset,quidque eius sibi vellet oratio.Nuper autem cum anni tempus ad autumnum inclinaret,vir quidam stans publice, Viri,inquit,Romani, audite. Dei filius est in Iudaea, qui omnibus qui velint, vitam sempiternam pollicetur, si voluntati eius qui eu misit, more gesserint. Itaque ab

iis quae deteriora sunt, ad meliora traducimini,arebus caducis ad aeternas, unumque Deum in triabus personis cognoscite, cuius mundum iniuste in eius conspectu incolitis: sed si conuertamini,&ex eius voluntate vivatis,in alterum seculum sublati, aeterniq. facti, eius bonis quae nulla oratione

explicari possimi,Perfruemini.Sin aute inperfidia permaneatis,posthanc vita in locum ignis coniuciemini, in quo aeternis suppliciis affecti, frustra superioris vos vitae poenitebit. poenitentiae enim

12쪽

DE REB. GESTIS s. PETRI. τ

tempus pr senti unius cuiusque vita concluditur. Atque haec quide illius fuit oratio. Ego vero qui audirem,moles e serebam, nemine ex tanta multitudine , qui tantae rei nuncium audiuisset, hoc dixisse, In Iudaeam proficiscar, ut scia an vera hic praedicet, Dei filium esse in Iud a,qui patris a quo missus sit, voluntatem esse denunciet immortaliata te bonamque spem de expectationem: quandoquide non parui momenti est,id quod aiunt eum praedicare. Quoru enim animos qui immortales

sint,confirmet, eos etiam aeterna bona esse consecuturos: quoru autem animos in ignem qui restingui non possit, coniecerit, eos aeternis supplicris assciendos esse. Cum ita in caeteris animatus es.sem, haec etiam mecum ipse dicebam. Cur tadem alios culpo & obiurgo, cum in eodem quo illi negligentiet crimine tenear nec iis quae ad vitam degendam victumque pertinent praeparatis, in Iu-d am proficiscor,ut horum talium ipse testissim3 In hac deliberatione multum temporis consumebatur, cum res quae mundum attingunt, aliae ex liis inciderent, a quibus non facile liberari explicarique poteram. Tandem Vero aliquando cum animo & cogitatione perpendere, primum quam haec vita, quam agimus, instabilis sit & incerta, deinde etia omne tempus memoria repetiuissem, quo hic me semper spes quandiu habitassem, solicitum habuisset, omnesque nos ita in octo mori

13쪽

s CLEMENT. EPIT.

solitos recordarer, praetermissis ut tempus tulit rebus meis omnibus, in Pontum statim me contuli:& cum in portum venissem atque subduxissem, contrarijs ventis usus,Iudaea relicta Alexandriam

appuli. Ibi ad philosophos adibam, cum ventoruvis nauigandi mihi iam plane potestatem eriperet ac cohiberet: ab eisque petebam, ut si quid ae rumore quem Romae is qui visus esset, sparsisset,accepissent, quidque ille nunciasset, ordine omnia

exponerent. Illi vero talem aliquem Romae extitisse omnino se nescire responderunt: de filio aute Dei qui in Iud a fuisset,rumoreque prςdicaretur, se a multis qui inde venissent,audiuisse, intellexioseque ea omnia mirabilia opera, quae solo etiam verbo edidisset. Cumque me velle dixissem cum quopiam eorum qui eum vidissent, colloqui, ex eoque audire omnia quς de illo cognoscere cuperem, iidem respondent,ibi essequendam, qui non solum eum vidisset, verum etiam illinc oriundus esset,vir clarissimus, Barnabas nomine,qui se unueius discipulorum esse praedi caret, sedensque illic alicubi, ea quae ab illo promissa essent iis qui taliubus digni essent, ei qui vellet vltro narraret. Ego cum locum in quo vir sedere solitus esset, occupassem, circunfusaeque multitudinis pars essem, stans ea quς dicebantur,audiebam, eumque vera non dialecticoru ulla arte docentem animaduertebam, sed imparatum & ex tempore ac simplici

14쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI u

ter exponentem quς Dei filium qui apparuisset.fecisse ac dixisse & audiuisset & vidisset. Multos vero testes eorum,& mirabilium quae ab ipse dicta essent, & sermonum quos habuisset, ex turba quae circu n fu sta erat, prod ucebat. Cum que libenter simplicia eius verba audiret populus, philos,

, phi qui ex disciplina quae homines mundo dedi

tos attingi eo conuenerant, eum ridere conaba

tur,summaque audacia prouecti in eum dicebat,& syllogismos quasi magna arma in eum intemtabant. Ille vero declinatis abiectissique eorum nugis, versiutar illorum interrogationi non respodebat, sed sine metu sermonem institutum persequebatur.Cumque eum quispiam iocans rogaret,cur

culex extitisset, isque qui perpusillus esset, pedes

sex, atque alas haberet: elephas vero maximum , nimal pennis careret,&quatuor modo pedes haberet : ipse doctrina ad rogatum paulisper reteta& cohibita, nihil tame ei qui quaestionem posue rat,ad rogatum respodit, sed rursus ad eum quem sibi ab initio proposuisset, sermonem reuertebatur : cum in unaquaque interpellatione hoc uno principio usus esset,Nobis quidem hoc tantu praescriptum est, ut vobis eius qui nos misit dicta mirabiliaque facta exponamus: atque vobis pro dialectica demonstratione plerosque eorum qui hic adsunt testes producimus.Situm est in vestra voluntate & iudicio,vt nobis assentiamini, vel repu

15쪽

,o CLEMENTSEPIT.

Metis .Ego vero id quod utile est, vobis explicam non desistam , propterea quod & mihi taciturnitas damnum, S vobis perfidia detrimentum allatura sit. Equidem possem ijs quaestionibus quas posuistis,satisfacere, si veritatis studio & amore ductos vos haec quaerere cernerem. Quae autem c

licis & elephantis sit dissimilitudo, hoc quidem

tempore vobis qui Deum uniuersitatis effectorem ignoratis,non utilis est explicatio. Quae cum diceret, comuni consensu & quasi cospiratione multu effiasiumq; risum emiserunt, cum eum ad summa verborum inopia adigere,ut barbarii alique & i

sanu,conaretur. Ego vero qui liqc animaauertere,

animo incalescere coepi, studioq; nescio quo inc sus, silere no potui,sed liber. hac usus sum oratione, Merito a vobis voluntate consiliumque suum comprehendi noluit Deus,qui vos indignos prouideret, propterea quod nunc censoresac iudices qui sapiant certiores facere atque hortari videtur. Cum enim hoc tempore eius voluntatis & cosiiij praecones missi sint, qui non artificio ullo aut ratione persuadedi ab oratoribus petita,sed ita simplici oratione, eius consilium aperiunt, ut quiuis qui ea quae dicatur audiuerit,intelligat: nunc vos adestis eo cosilio,vt & quod Erevestra est damno vestro minimὸ intelligatis,& irrideatis veritate in barbaris ad vestri condemnationem inside tem, quam etiam ad vos accedentem recipere no

16쪽

vultis propter & vestram libidinem, & verborum illius limplicitatem,ne falst rationis dicendi, non veret sapientiet studiosi esse doceamini. Quousque tandem loqui discitis, qui probe loqui non pol

stis 3 Multa enim verba vestra infra verbi unius precium ducenda sunt. Quid autem vobis etiam dictura est multitudo Graecorum, quae quondam in uno animo sententiaque permansit, si iudiciu futurum est, ut hic confirniatὶ Quid ita Deus,n bis consilium tuum no aperuistiὶnullo modo vos audiemini: aut si quo sorte responso vos dignos

existimabit,hoc respondebit, uia cum ego omnia consilia & voluntates quae suturae essent, ante orbem conditum cognitas haberem, unicuique

pro dignitate obscure dedi. Quod quoniam ita

est, cum instituissem per eos qui ad me confugerunt, fidem facere cur ab initio a primo ortu meucosilium publice enunciari passus non sim: nunc in sine vitae consilij mei praedicatores misi, qui &irridentur, & contumeliis affecti illud utut ab ijs

qui re nulla iuuari volunt, amicitiamque meam quae se eis patefacit,recusarunt. O magnam iniuriam, quod Dei praecones in inuidiam adducuntur,idque apud eos homines qui ad salutem vocatur . Haec cum dicerem,aliaque eiusdem generis, magnus in plebe motus extitit,atque alij quidem Barnabae vicem dolebant, mihique assentiebantur, alij qui stolidi erant, in me dentibus grauiter B a

17쪽

i, CLEMENT. EPIT.

stridebant. Cum vero iam ad uesperasceret, manu Barnaba accepi , inuitumque duxi domum mea, in qua seci ut maneret, ne quis in eum manus iniiceret. Cumque Una mecum dies paucos versatus esset, pauca mihi verae orationis tradidit,quod sibi in Iudaeam diei festi causa properandum dic ret, velletque in posterum cum suis popularibus

Versari. Ego vero cum magnopere ex illius lingua penderem, in eamque causam vehementer in cuberem, nec animi contentionem remitterem, sed

reliquam disciplina peterem, ac dicerem, Tu multi tantum verba quae a Deo qui visus est audisti,

expone, & mea oratione Dei consilium ornabo, atque ita demum intra paucos dies una tecum nauigabo magna enim me Iudaeet adeundae tenet cupiclitas & vobiscum fortasse reliquo vitet meae tepore versabor: ipse ad haec statim respondit, Tu si nos rcsque nostras videre cupis, & quod utilitate afferat discere, mecu quam primum nauigato: si non vis statim , signa modo mei domicilij e rumque omniu quos vis, ego tibi hodie expona,

ut cum etia voles prςsens nos inuenias. Ego enim, inquit,cras ad mea me conferam. Ego qui Barnabam ita obstinate in sententia permadere ansem aduerterem, eum usque ad portum deduxi,cognitisque ab eo signis quae dixerat domiciliorum, ei confirmo me, nisi postero die aliquantum eorum quae milii deberentur,repetendum esset, c

18쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. is

tinuo cum illo naudiaturum fuisse : quanquam eum celeriter occupaturus essem. Cum finem ducendi fecissem, eum que ijs qui naui praeerat commendassem, cum dolore reuersus sum, quod in nimo meo boni & familiaris amici memoria versaretur . Exacto autem illo die, cum non omnem debitam pecuniam, cuius causa remoratus essem,accipere possem, reliqua neglecta quae impedimeto erat, quo minus celerius bominem imuenirem,ipse quoque in Iudaea nauigaui c qui decimo demum die Caesarea Stratonis perueni. Ibi cum e naui descedens diuersorium quaererem,

audio Petrum quendam Iesu Christi Dei fi iij, qui in Iudaea visus esset, signaque & prodigia edictuset,clarissimum discipulu postero die cum Simo

ne Gitthonensi Samaritano disputaturum. Ego vero cum haec resciuissem, rogabam ut mihi eius

domicilium indicaretur. cum didicissem ubi matneret, ibi pro foribus stabam : ij autem qui in a

dibus erant, cum me contemplati essent , quaerebant, quisnam essem, & unde venirem: cum Baranabas egressias, me ut vidit, obortis lachrymis prael titia complexus est, meqtie domum introduxit: deinde Petrum monstrans, hiς est Petrus, inquit, quem tibi maxima Dei sapientia praeditum esse

nunciabam, cui omnem virtutem tuam atque imstitutum ita semperi exposui, ut ex eo & te ipsum videre cupiat, & cosuetudinem tuam optet . Ita-

19쪽

i CLEMENT. EPIT.

que te pro magno ei muneri meis manibus offero. Quod cum dixisset, me produxit, cum his verbis, Hie est Petre,Clemens. Petrus autem cum nomen exaudisset, ei in mentem Barnabae sermones quos de me habuisset, venerusiac statim extentus est, ut pol uit: placideq; me & fraterne osculatus, cum consedisset, Recte ac praeclare, inquit, a te factum est, qui Barn abam veritatis praeconem honoris veri Dei causa, ac sorti animo nospitio exceperis , nec in eo indoctorum odium atque furore timueris. Beatus enim vere es tu, qui veritatis i gatu ita cum omni honore domum receperis:pro quibus ipsa etia Veritas te qui hospes es sua ciuietate donabit. tumque magnis te beneficiis auge bit, quod cum breuis gratiae modo usuram largitus sis, bonamque verborum voluntatem, gloriae sempiternae bonoriamque quae eripi non possunt, haeres suturus es. Nec tibi laborandum est in eo,ut mihi animum tuu vicissim narres. Omnia enim quae in te sunt, Barnabas veri studiosus vir exposvitidum serE quotidie mihi honorificam tui me tionem facit. Atque ut tibi tanquam vero amico

breuiter id quod agitur,aperiam, nisi tibi aliquid

est impedimento, comitem itineris te nobis fac praebeas: eumque veritatis sermone quem in si

gulis locis & oppidis Roma usq; ipsam habiturus

sum,accipias .Ego tibi,inquam,itineris comitem me praebere paratus sum: hoc enim nescio quo

20쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 17mo dolatus facere institui: sed primum de vertitate velim certum habere quod sequar, ut sciam sitne immortalis animus, anne mortalis:& si immortalis aeternusq; est,an futurus sit,ut de iis quae hic gesserit, in iudicium vocetur: & quidetandem iustum sit,aut gratum Deo:& virum ortus sit m dus,&cur ortus:&an dissoluendus sit: & virum

melior futurus,necne sit. Atque ut ne de singulis agam,haec atque his similia cupio discere. Ille vero quid haec verba sibi vellent,diuino Spiritu doctus, cito respondit, ut celeriter me ad veritatem reuocaret. Breuiter, inquit, tibi Clemens rerum notitiam atque scientia trada, eamque iam audi.

Dei volutas & cosithi multis de cautis abstrusum est & obscurum hominibus : primu quidem quod praua institutione victi sint, mala educatione. improba consuetudine , prauis colloquiis, perceptione non recta, ob eamq; causem fata errorsit plena: deinde cotemptu,perfidi stupro,auaritia, gloria, aliisq; generis eiusdῆ,quae ut magna sumi

vis & copia in domu una, sic in mundu cu intrauerat,eorumq; Virom qui intus habitat, oculos pe turbarunt, eos aspicere no sinui, nec ex scripturamudi effectore Deu intelligere,&: quod ei placet, cognoscere.Itaque ij qui veri studio trahuntur,exanimo solum Dei, domini nostri ac coseruatoris Iesu Christi fide vera ratione implorare & ab eo cognitione accipere debent, ut aliquis qui intus

SEARCH

MENU NAVIGATION