장음표시 사용
31쪽
tinuationes habeant, respondisti, id causae esse quod animus completo in terra tempore,quod in corpore consumpturus suerat, in Inseros abiret: hoc etiam addito praeterea,eorum qui sua & propria morte occubuissent, animis, quoniam hinc secedentes in Inferis custodiutur, facilem reditu patereὶ Cum finem dicedi Niceta fecisset, Aquila ipse rursus ita cum Simone egit. Hoc unum a te Simon, discere velim, siue animus est,sive Daemo id quod iurisiiurandi religione obstringitur, quo etiam metu coactum iusiurandum non negligit Cumque ille animu diceret intelligere se, si dicto audiens pon esset, poenas daturum, cx eo Aquila statim conclusit haec duo, & animum iureiurado adactum venire, &iudicium esse: quod si ani mi immortales sint, plane etiam esse iudicium. Quisbus cundem urgebat hoc modo, Si ij qui iureiur
do adacti essent ob improbum factum, deinde
etiam minus dicto audientes, condemnarentur, ut ille concederet, cur non ipse metu prohibitus cs eos cogere, cum ij qui coguntur, ob contemptu
assiciatur suppliciisὶ Te cnim nondum poenas dedisse eorum quae gessisti, non est mirum: quippe cum nondum iudicium sit, in quo tu quidem poenas des eorum quoru necessitatem imposuisti: et autem cui a te necessitas imposita cst, venia detur, propterea quod improbe facto iusiurandum anteposuerit. His auditis Simon iracudia incitatus,
32쪽
mortem nisi taceremus, nobis minatus est. Cum Aquila finem dicendi fecisset,& ego Clemens I gassem, quaenam essent mira opera quae ille faceret: illi responderunt,facere eum, ut statuae incedant , eundem in igne volutari, nec inccndi,interdum volare, & lapides in panem mutare, se in anguem, in caprae figuram mutaro: eum duplicem vultum sibi induere,& in aurum couerti: f res occlusas aperire, ferrum soluere , in conuiuio simulachra formarum omniu producere, facere, ut in aedibus vase per se ac sponte sua ferri ad ministerium videantur, cum interea ij minime videantur, qui ea portant. Quae cum excis narrantibus audirem, mirabar, eoque magis, quod ipsi haec se vidisse testificarentur. Haec cum ita comemorata fuissent, Zacchaeus ad Petrum adiit, qui haec illi exponeret.Iam reliquum est, inquit, te mapus,Petre,ut descendas,disserasque cum ijs quic5 uenerunt. Magna enim hominum multitudo in atrio te pr stolatur, cuius in medio quasi dux belli ab eis stipatus stat Simon. Quod cum Petrus a disiet, mihique qui nondum salutare lauacrum sumpsissem,ut abire precandi causa imperasset, ijs qui iam initiati essent, Cosurgentes, inquit, comprecemur, ut Delis pro sua perpetua benignitate mihi ad salutem hominum quos condidit, propem . rati auxilium serat. His dictis cum precatus esset,
33쪽
multi conuenerant ad audiendum,exiit. Stans emgo,conspectoque tam frequenti hominum coetu, qui in ipsum taciti oculos coniicerent,SimonόφMago qui in medio stabat, hoc exordio usus est. Pax sit vobis omnibus, qui parati estis dextras dare diuinae veritati, quam ut magnum munus, &incomparabile, quod nunc in mundo est, dominus Iesus Christus veri Dei filius,qui nos misit, nobis praecepit ante doctrinam verborum pro salutatione vobis precaremur, ut siquis inter vos sit pacis filius, eum nostrae doctrinae interuentia pax occupet: si vero eam aliquis vestrum recipere nolit, tum nos ipsi discusso pedum nostrorum puluere testimonij causa, in aliorum ardes ciuitate'; proficiscamur. Atque hoc vobis praeterea confimmo, fore ut melior tolerabiliorque sit terrae Sodomorum Gomorrhan orcimque conditio in die iudicij, quam loci a fide ac religione alieni. primum quod a vobis &per vos non potuistis veru agnosceret deinde quod cum ea quae a nobis fieret audieritis,ad nos minime veneritis: postremo quod
nobis qui ad vos etiam profecti sumus, minime fidem habueritis. Itaque misericordia ducti, ultro petimus,Vt pax nostra ad vos perueniat. Quod si
ea pr diti esse vultis,studiose verba quς de pietate
ac religione fient, accipere debetis, idque vivendi genus approbare, quod Deo gratu est, ut cum pie iusteque vixeritis,aeternorum bonorusta haere-
34쪽
DE REB. GESTIS B. PETRI. 1sdes stis .Haec cum Petrus dixisset, docuissetq: qui
essent Dei opera, & quatis a Deo homo bonis a sectus sit, multaque de unius principatu monuis set, Simon extra coetum magna voce ita eum P tro agere coepit: Quid imperitam multitudinem quae hic adest, mentiendo vis fallere, dum doces Deos nec nominare fas esse, nec dicere, cum libri qui apud Iudaeos publice asseruatur,multos Deos esse dicatὶNunc vero cum omnibus ex ipsis libris de eo,Deos esse ponendos,tecum disputare libet. . ac primum de eo Deo de quo modo dixisti, cum docuero non eum esse summam omniumquer rum praepotentem prouidentiam, quod non sit rerum futurarum praescius, quod sit imperfectus, indiges,& omnino minime bonus, profecto hoc etiam demonstrato & concluso ex scripturis, ut ego confirmo, alius sublatis scripturis Deus esse relinquitur, rerum futurarum prςscius, perfectus, non indigens, bonus,ab omnibus vitiis & malis liber. Quem vero tu ais effectorem, aduersariis &contrariis oppositus esst. Nam ne loge abea, Adsemus is qui ad eius similitudinem factus est,& ca cus nascitur,quo etia nomine violator inuenitur,& a Deo elicitur, & morte supplicij causa multatur . Eodemq; modo is qui illu finxit, quonia nona, videt omnia, in Sodomorueuersione, Venite,inii quit, & descendentes videamus,an pro clamore M ipsorum qui ad me peruenit,perficiat.Sin minus,
35쪽
I, ut cognoscam: ignarum etiam se declarat. Cumis aute ait de Adamo,Eiiciamus eu, ne porrecta mari nu lignum vitae attingat, & edat, vitamque agat ,, sempiterna: inuidet. Quodque scriptu est,Deum is cogitauisse,qubd hominem fec1sset:& mutat sententia, S: ignorat. Illud enim cogitauisse costderatio est,quae propter ignorationem eorum, quae vult, diligenter vult finem exquirere, aut est mutantis animum, quod contra sententiam aliquid euenit. Quod etiam scriptum est, Dominum su M uem Odorem percepisse,indigetis est: & illud, Exis nidore carnium voluptatem cepisse, non boni. M Tentare verb,ut scriptum est,Tentauit Abraamuri dominus, mali est, & fines patientiae ignorantis. M Simon multa scripturae loca male explanans, do-
is cere conabatur Deum aeque ac hominem omni
perturbationi & affectioni esse obnoxium . Hoc loco Petrus, Velim, inquit, mihi respondeas, an nulla in re is, qui malus & admodum improbus est, ob ea in quibus delinquit, se ipse argu re velit ac refellere Cum Simon nolle respondis iet, tum Petrus, Qui igitur malus & vitiosus esse potest Deus, si eius voluntate , scelera in eum scripta publice proposita sunt Z Simon ad haec respondit , fieri posse, ut non voluntate sua , ab alia vi accusatio in eum scripta sit. Hoc ergo primum , Petrus inquit, quaeramus. Si se ipse suo consilio ac per se conuicit, ut tu ante
36쪽
consessus es, non est malus: si vero alia vi, hoc quaerendum est,& omni ope constderandu,num quis eu qui unus bonus sit, in numero improboruom niu duxerit. Cum Simon Petrum nolle audire ex scripturis diceret in Deum ipsius reprehensionem, Hoc mihi tu ipse, Petrus inquit,videris facere. Nam cum quaestionis ac disputationis orditine sugias, non vis rectam ac veram fieri inuestigationem. Itaque ego qui ordinem seruo,& praetcriptum, primumque volo scriptorem comyd rari, plane videor recta via velle incedere. Comcede tu primum, Simon inquit, an ea quae in ess ctorem scripta sunt, vera sint, atque in eum qui mundo excelsior est,ex scripturis, nullu vitium cadat: tum posterius de scriptore quaeremus. Ne non respondere vidcar posse,Petrus inquit,hoc tibi respondeo & concedo, ea quae tibi in Deum scripta
videantur, vera esse , ita tamen ut Deum malum
esse non declarent. Cum Simon rogaret,qui illud confirmare posset,Petrus, Adamum, inquit, a primo ortu caecu fuisse dicis,quod non ita est.Neque enim caeco ostendisset, cum ei praeciperet hoc modo, Ex ligno scientiae boni dc mali nolite gustare.
Simo hoc loco mutata sententia, Caecam, inquit, mentem eius vocabat. Qui, inquit Petrus, caeca
mente ille esse poterat, qui ante quam fructu gustaret, eodem modo quo eius conditor,propria animatibus omnibus nomina imposuerit Z Cumq;
37쪽
Simon rogaret, si praenotionem Adamus habuit, cur serpentem qui mulierem decepit, non praenouisset. Petrus contra,Simonem hac quaestione umgere coepit: Si in Adamo nulla fuit praenotio, qui ille potuit liberis suis ad suturas actiones & ossicia, simul atque editi sunt, etia nomina imponere Θ cum priorem Cainum, id est iram: qui etiam obtrectatione iracundiaque incitatus, interfecit Abelum fratrem suum, qui luctus interpretatur, quod eum primum interfectum paretes luxerint, Quod si in Adamo qui Dei opus erat,suit praenotio, quanto magis in Deo, a quo effectus est, nitrTu vero Simon, qui vitiose diuina scripta intellia, gis,obmutesce . Nam quod scrip thi est, Cogitauitis Deus, est quasi ratione utentis propter ignoratios, nem: praeterea, Abraamum tentabat dominus,ut, , nosset an toleraret atque perserret: illud vero, De- ,, scendetes videamus, an pro clamore eoru qui ad me peruenit,persecerint: sin minus, ut cognosca: ac ne longius sermone protraham, planam sententiam& cognitionem haec dicta continent, non. ignorationis Deum condemnant,etiam si hoc tua intelligentiam fugiat . Eum autem praenotionem
habere rerum suturarum, hinc sciri potest, quod is Abraamo ita praedixit, Scito semen tuum,sive fo,, steros tuos in terra non sua aduenas futuros, δε- ai reque ut quadringentis annis seruitute & malis υ opprimantur, & abiiciantur. Sed gentem cui semulent,
38쪽
o utent ego iudicabo. Post vero huc exibunt cum, , multa substantia. Tu autem ad patres tuos abibis, , cu pace,sepultus in senectute bona: quarta porrois generatione huc reuertentur. Haec quidem quae post multas generationes futura fuerunt signita
care,omnino praenoscentis est & planissime scietis. Atque haec quidem quaestio& disputatio in
tertium diem reiecta est. Cum autem tertius dies venirci,Tyrum Simo ex suga se recepit: unde nec ita multd post quidam venerunt, qui renunciaret Petro,Simonem magna Tyri admirationis plena
opera facere, quibus plerisque eoru qui ibi essent
terrorem iniecisset, atque illum criminando in odium & inuidiam adduximet. Quod cum Petrus audisset,insequenti nocte, couocato uniuerso populo, Quoniam, inquit, cum veni ad gentes, quae multos Deos esse dicunt, praedicandi, docendique causa, Deum unum esse in tribus personis, qui &cassum condidit,& terram, & ea omnia quae illa cotinent,ut homines qui Deum diligerent, salute adipisci possint :Diabolus rem occupauit, Simonemq; pr misit,qui persuadeat omnibus hominibus,ut iis Diis qui no sunt seruiar, & neget se credere & approbare unu Deu, qui omniaesiecit,tam ea quae sub aspectu cadunt, quam ea quae non cadunt et eum celeriter assequar necessc est, ut ne Simonis doctrina usu temporis corroborata omnes
penitus inficiat. Aliquis ergo esse debet, qu i Iocu
39쪽
meum obtineat,atque omnes Deum c5tento ani mo coin precemur,ut eum qui dignus & idoneus sit, Deus declaret. Haec cum dixisset,Zacchaeo manus imposis,cum his verbis, Domine domini &Dei & conseruatoris nostri Iesu Christi pater, Spiritus tui sancti & veneratione dignissimi opera, fac ut hic que deligo,populum tuum gubernet M regat. Tum ita populu allocutus est, Omnes qui ablui & expiari vultis, ex crastino die ieiunandi initium facite. Triduo post cum baptizare coepis set, me Clementem, Nicetam,& Aquilam accesesiuir,hisque nobiscum egit: Quonia septimo post
die Tyrum profecturus sum, maxime velim vivos propere eo veniatis,& ad Bernicem Chananaeam, Iustae filiam clam diuertentes, omnia quae Simon egerir,indagetis, ac de iis me studiose atque diligenter certiorem faciatis.Itaque eo cofestim cum pace proficiscimini. Nos cum eum baptizantem reliquissemus,Tyrum Phoenices urbem venimus,
di apud Chananaea quam ante dixi, diuersati sumus.Ibi cum ab illa liberali atque honorifico lib-spith iure tractati fuissemus, statim de Simone ita loqui coepimus: Simo iste Magus disputatione ea
quae illi cum domino nostro Petro Caesareae fuit, victus, fugiens statim huc se recepit,eumque conuiciis vexans,simplicium atque minus cautorum hominum animos rapit, & cum magus sit,Apostolum magum vocat, & impostor , imposto-
40쪽
rem praedicat: & qui omnibus rebus superatusest, turpemque in fugam se dedit, se vicisse iactat. Est ita, Bernice inquit, ut dicitis, aliaque per se quae restant,addidit. Visiones enim & spectra,inquit, postquam huc accessit, & simulachra quotidie in medio foro facit ut videantur, quibus ciuitatem perterrefacit: sicut statuς ipsae cum praeteri t,moueantur loco, & umbrae saepe ei sic viae duces praebeant, quas ipse mortuorum animos nominat.
Multos vero qui eum veneficum dicunt, post adcouiuium simulato animo vocat, bovem mactat,
eisque cibum praebens, grauissimis morbis affligit, daemonesque eis immittit, multisq; malo dato fecit,ut in Deoru numero reponeretur. Itaque non puto quenquam tantum ignem accensum posse restinguere. Quocirca ne in discrimen vos. met offeratis, hortor,ne ante Petri aduentu m cu meo congrediamini,qui cum sit domini & Dei nostri Iesu Christi clarissimus discipulus,unus cum tanta potentia dimicare poterit. Cum Bernice finem dicendi fecisset, nos mane ea quae de Simone acceperamus, coscripsimus, & ad ambulationem contulimus. Ibi Appion cum aliis triginta nobis stobuiam, Appion is cuius ante mentionem se cimus. Is simul atq; me vidit, me appellato atque salutato, Hic est,ait comitibus suis,Clemes de cuius nobilitate, liberaisque ingenio multa vobiscuegi: cum eum qui a Tiberio Cςsare genus duceret,