B. Clementis Romani pontificis De rebus gestis, peregrinationibus, & praedicationibus B. Petri apostolorum principis epitome, siue compendium

발행: 1555년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8c . CLEMENT. EPIT. mine, qui ab initio peregrinationis,cum mecum

amicitia coniunctus fuisset, uxoris atque liberorumeorum mihi mortem patefecit. Re ergo, Petrus inquit, doce nunc,non costare sibi ea quae de ortu fatoque tradatur. Tu pater,Cogor, inquit, ego timbi omnia quae mentem meam superant singili tim exponere, Ut abs te rursus veravi certa disca. Multis in rebus errare astrologos scio, magna etiaex parte eosdem ad veru accedere, sed in iis quae explorata habent, vere dicunt, in quibus autem errant, inscitia labuntur,ut equidem disciplinam constare suspicer: eos autem sola ignoratione metiri, propterea quod non omnes de omnibus cer- tu pronunciare possint. Expone, Petrus,inquit, ne ea de quibus vere dicunt, ita dicat, ut quod amodo assequetes, non explorate & certo scietes . ex mutitis enim quae dicuntur, aliqua eueniant necesse est. Qui tandem, pater inquit, cofirmari possum, utrum costet, necne ortus & fatum Z Cum uterque taceret, ego Clemens, Quoniam, inquam,disciplinam probe teneo , Petrus autem & pater non

item, vellem si ipse Annubion adesset, coram patre disputare. Ita enim res ipsa illustrari posset,l; isqxu arte Valet, cum eiusdem artis homine disputatione institueret. Cum pater quaereret,ubi cum Annubione colloqui liceret, Petrus, in Antiochia, inquit. in m enim urbe Simonem Magum esse intelligo, cuius assectator indi uiduus est An-

92쪽

DE REB GESTIS B. PETRI. 8

nubio.Cum illic erimus,si modo eos naciscamur,co praesente res disputabitur. Multa interim internos disputauimus, completique gaudio ob agnitionem, actisque Deo gratiis, nocte appetete dormitum tuimus . Prima luce pater cum matre,tribusque liberis ingressiis ubi Petrus erat, eo salutato sedit,deinde nos etia illius iussu consedimus. Petrus aute cum patre aspexisset, Pervelim, inquit, idem sentire te quod uxor ac liberi tui sentiunt, ut & hic una cum eis vivas, & illic, post animi a corpore discessiim, cum eisdem beata vitam traducas. An non maximus & te & eos cruciatus angat, si una no essetis ὶ Cum pater res odisset, certe. Si ergo, Petrus inquit, hic disiuctos esse inter vos molestum est & acerbum, hoc cum post: mortem omnino accidet, quato magis acerbu erit, te quidem qui es sapiens metis tuae ratione a tuis secerni, eos vero multo magis dolere, quod sciant te

qui alia sentias, aeternum suppliciti propter recti dogmatis negatione manereὶ Cum pater negaret animos apud Inferos torqueri, quod ut primum a corporibus discedunt in aera occidant: Petrus, Du hoc tibi,inquit, persuadeamus, mihi fac respodeas,No existimas te quide, qui supplicia esse non credas, dolere posse, eos autem qui hoc sibi de te persuaserunt, tibi non paruam imponit necessitatem doloris ὶ Cum pater eum consentanea loqui dic ret, Cur ergo, inquit, eos marimo angore,

93쪽

ss CLEMENT. EPIT.

quem tua causa suscipiunt, fidei assentiens non

liberasὶ quod ita denique fiet, si non duro difficilique animo , sed aequo & benigno ea quae tibi a me dictitur audias,& iudices utrum ita, necne habeant . Ac si ita est,ut dicimus,& hic cum cli rissimis oblectationem voluptatemque capies,&illic quietem. Sin verborum tuorum concsusione ea quae a nobis comemorata sunt,falsam aliquam fabulam esse docebis: tum & eos eadem qua tu praeditos sententia accipies,& ita praeclare facies.

Nam & eos inani spe qua freti sunt, erigere desines, & falsa religione metuque liberabis. Cum pater, multa sibi cum consentanea loqui videri

diceret, Quid ergo, inquit est, quod te fidei nostrae assentiri prohibeatὶ Nam neque negociis s rensibus, neque actis, neque agricultura, neque curis vllis distinere, aut abduceris: potes autem ratione intelligere, nihil eorum quae sunt,fato aut casu euenire aut fieri, quasi nulla sit prouidentia. Idque vel apertissime declarant & docent ea omnia quae tibi, uxori liberisque tuis acciderunt. Si enim domituet ad hoc tempus permansissent, nu- quam verς religionis sermone approbassent,nunis qua veritatem cognoscere potui sient: ob eamque causa in cuprosectione &naufragili prouisum est,& acerbae mortis suspicio, & praeterea eorum in Graecis disciplinis exercitatio, ut eis primo erudi-ti,deinde ad veram Dei religione traducti, ad eas refellendas

94쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. 89

refellendas cum magna facilitate paratiores venire possent , & quae tum male atque improbb verae religioni opposuerunt, eis illa honeste & cum res feret, desenaant. Intelliges etiam ipse plane & ex agnitione, quae lato temporum interuallo euenit, α ex iis quae interim aperte tibi euentura prouudentia statuit, nihil eorum quae sunt, foIte, tem re & casu fieri: illamque ipsam prςeste huic uniuersitati, illudque continenter coercere S conti nere, etiamsi multa mente nostra superent. Postea qua haec pater audiuisset, sermone continuato, Noli existimare, inquit, domine mi Petre, vim a te habiti sermonis mihi ex mente omnino excidisset praesertim cum multis mecum egerit tota nocte Clemes filius, ut tuae orationi assentirer: omne misque eo adhibuerit diligentiam. Quid Z cum conueniens, inquam ego, potestne quispiam aliquid magis nouum praecipere,quam quod antehac philosophi monueruit Illeque cum subrisisset, Multum, inquit, inter eos sermones,opater, qui de vera Dei religione & cultu habentur,& eos qui de philo phia, interest. Nam quae de veritate habetur oratio, a prophetia firmam habet demonstratio iacet philosophorum autem oratio, ab assensione verborum, & coniecturis demonstrationem sumere videtur. Et tamen chim haec dixisEt, exempli fiadeique causa sermonem de humanitate exposuit eum, que ei paulo ante narrassem, qui mihi mul-

95쪽

so CLEMENT. EPIT.

to iniquior videbatur. Quo autem modo, dicam; AEquu cessebat esse eu cui colaphu aliquis in mala infregisset, illi offerre etia altera: & ei qui tuniunica ipsi detraheret, pallium etia prςterea donare:& si quis coegerit alique iter facere secu mille pastius,cu cum eo duo millia proficisci,aliaque eiusdegeneris. Ad haec Petrus respondens, Quid,inquit, an tu iniquum existimasὶ At aequissimus est . ac si tibi libet, audi. Cum sibi volupe esse diceret,ium Petrus , Nil tibi videtur, inquit, si duo reges inter se inimicitias exerceant, & distinctas diuisasque regiones & imperia habeat, & aliquis eorum quialteri paret, in alterius regione ac ditione furtum faciat, ob eam qiae rei capitis supplicio dignus si,& tamen non poena capitis, sed colapho puniatur: num, inquit, videtur humanus esscis, qui absoluitὶCum pater certe, res odisset, Quid, inquit, si ille ipse a quopiam rem aliquam ipsius aut alienam abstulerit, isque deprehesus, simpli aut dupli poena damnetur, cum quadrupli aut capitis poena dignus esset, ut qui in hostis finibus captus esset: num tibi humanus videtur esse is qui duplum accepit, eumque poena capitis absoluit)Tum pater, Nunc, inquit, mihi fidem secisti, eos qui iniuriam

inserant, accipere iniuriam, cos autem qui iniuria afficiantur , potius meliore conditione esse, ob

eamq; causam mihi videtur id quod fiat, esse inuquissimum, qudd ij qui iniuriam facere videntur,

96쪽

' DE REB. GESTIS B. PETRI. si

sibi ipsi potius nocuerunt,eis autem quos iniuria affecerunt, utilitatem attulerunt: ij vcro qui iniuriam accipere Videntur, ipsi potius iniuriam faciunt : quod etsi ab illis plurimum utilitatis acceperunt, tamen eis parem gratiam non reserant. Sed haec,inquit Petrus, non contra eorum qui calumniantur, sed contra eorum qui iniuriam accipiunt , voluntatem fiunt. Pater autem hoc loco, laudata oratione, Peto a te maiorem in modum,

inquit, ut hunc mihi sermonem planius exponas. Memini enim Clementem mihi dicere, nos iniurias mala quae patiamur, ad peccatorum rem iusionem perpeti. Recte habet, in qu it Petrus, & ita est. Quae enim homines possidemus,& plura cupimus,sive vestes,sive es culcia, siue poculcta, siue aliqua alia, non omnino recte facientes possidemus, quod nihil quemadmodum paulo anse vobis dixi, habere debeamus. Si enim possessiones

largiter erogare solet omnibus in quibus peccata insunt,earu quomodocuq; priuatio, peccatoru amotio est. Cum pater dixistet, hoc esse colantan cu& aequum, Petrus, Et aequissimum, inquit. quoniam enim, iam ut dixi, eorum qui salutem adipiscuntur,est nihil habere: multς autem possessiones & facultates multis suppetui: idcirco pro summa & eximia Dei humanitate multae rcs aduersis accidunt iis qui non ita se gerunt, ut Deus decreuit, ut propter lenem illam Dei charitate dum ad

97쪽

,i CLEMENT. EPIT. tempus supplicia perserunt,aeternis poenis liberetur. Tum pate Quid, inqui an non uultos in pes impios cernimusὶ Itane Vero propterea eos,in eorum qui salutem consequuntur, parte numer bimusZm plane,Petrus inquit. neque enim prombanda paupertas ea est, quae ea quae non decet, co-

cupiscit: quandoquidem Dominus noster Iesus Christus Dei viui filius,c im beatos diceret paupe- ,, res, Beati, inquit, pauperes spiritu, quonia ipsoruri est regnum caelorum. Verc, inquit pater, admodupro re quae agitur, rect e res habero videntur. ita volo ordine omnem audire orationem. Et Petrus,

Ergo studenti tibi, inquit, deinceps ea quae ad fide

nostram pertinent, discere, reliquam orationem

exponam, initio primum facto ab ipso Deo . qui' Deus solus dici debet,alij nec dicendi sunt, nec habendi. quod si quis cotra faciat,aeterno surplicio afficietur, ut qui in uniuersi Deum impie fecerit. Cum finem dicendi fecisset, omnEsque eos qui

morbis assieti erant, vel a daemonibus malis v xabantur, impositis manibus curasset, cocionem dimisit.Deinae ita ingressus,cum cibum cum familiaribus cepisset,cubitu tuit. Mane rursus climexisset, stetissetque in eo loco in quo disserere solitus esset, quo etiam magnus populi concursus factus erat: tum demum cum verba facturus esset,

quidam ex illius diaconis ingressus est,qui ei nunciaret, Simonem qui Antiochia vesperi in urbem

98쪽

DE REB. GESTIS B. PETRI. M

introisset,cum intellexisset eum pollicitum esse de unius principatu verba esle facturum, paratum es

se cum Athenodoro Epicureo interuenire tum cum disputaret, ut omnibus quae ab eo pro unius principatu dicerentur publice, pretesens ipse repugnaret ac resisteret. Cum haec diaconus narraret, Simon cum Athenodoro aliisque quibusdam familiaribus ingreditur, & ante quam verbu ullum Petrus faceret omnino, ipse occupans, Intellexi, inquit, heri te Fausto pollicitum es se hodierno die seruato orationis ordine, docturu duino primum a mundi Domino exordio , unum Deum dici Oportere, alios nec dicendos este , nec habendos: cumque qui contra faciat, aeterno supplicio assectum iri. In primis ergo vere insaniam & stultitiam tuam repressi, quod sperasti te deiecturum de sentctia virum adeo sapientem, praesertimque

senem: sed quod sperasti & voluisti,non assequore, cum adsim, tuamque falsam refellam orationem . Fortassis enim absente me captatus esset,

qui sit eorum librorum ignarus, qui publice Iudaeorum fidei commissi sunt.Nunc autem multa praeteribo, quo maturius promissum tuum quod infirmum sit,resellam. Doce ergo quod promisisti. Quod si verens reprehensionem nobis praesentibus promissum nolis exoluere, satis hoc magno documento est, falsa esse ea quae promiseris, quod apud eos qui scripturas habent cognitas, non au-

99쪽

sus sis dicere. Sed quid nunc expecto dum dicasὶ

qui senem hunc promissionis tuae testem habea. Cum haec dixisset, patrem nostrum aspexit, eumque ita allocutus eth, Dic tu mihi es arissime vir,

num iste tibi pollicitus est doctu im se Deum

unum esse, nec alium dici aut haberi Deum oportere, & qui contra faciat, eum immortales poenas daturum 3 Pater ad haec respondens,Recte, inquit, a me tu quidem certe testimonium postularcs,Simon, si ante Petrus negauisset. Nunc non dubitabo dicere, quae dicenda sunt.Tc iracundia incitatum,irarumque plenum disputare velle existimor quod quidem neque tu facere debes, neque nosita animo affectum audire aequum est: propterea quod pugnas verborum hic videre liceat, non ad veritatem inueniendam adiuuare. Sed uterque vestrum decretu suum dc sententia exponat, aliique iudici rationes concedendae sunt, & ita demum omni ex parte veru sine ambiguitate reperietur. Placuit Simoni conditio, seque ex ea facturum es.se promisit. Sed timeo Fausto, inquit, ne Petri

oratione occupatus, &in sententiam illiusadductus, non verus sit iudex.Tum pater,Noli, inquit, me cogere indicta causa tibi assentiri, ut veri studiosus iudex esse videar. Si enim verum scire vis, tua sententia occupatus sum potius. Cum Simon quaereret, qui occupatus sui siet, qui non teneret

quod sentiret: Pater, hoc facile, inquit, cognosci

100쪽

potest,qui possit,audi. Petrum, oste surum te potilicitus es,falsum dicere, atque mentiri, qui Deum unum esse cofirmet. Qui autem unum Deum defendentem reprehensurum se esse pollicetur,eum

plane perspicuum est falsum dicere, chin ille verum dicat, non idem profiteatur . Si enim idem quod is qui falsum pronunciat, & mentitur, dicat, profecto ipse etiam falsum pronunciat: si vero

contrarium defendens, docet, atque fidem facit, plane Verum pronunciat, & verus est. Non aliter igitur Deum unum esse defendentem mendacem esse dicis, nisi quod tu Deos multos esse opinaris. Deos autem multos esse, ego quoque defendo. Eade igitur qua tu oratione ante disputationem, ego etiam occupatus sum, ob eam que causam milai omnino timere non debes, sed Petrus potius. Cotra enim quam ipse etiam sentio. Cum autem

de ea re disputatum inter vos fuerit, spero me quiveri studiosus iudex sim, omni sententia quae in me fuit deposita,ei quae valeat assensurum esse orationi. Clim pater perorasset,leuiter clamor quida laudationis a populo sublatus est, quod ita pater disputasset. Tum tamen suam Petrus de Deo sententiam explicauit ongaque de monarchia, id

est unius principatu, habita oratione, cum lachrymis, manu multitudinem accersivit: quae clim a cessisset, ipse & manus imposuit, & pro eis preca tus est,o innesque una Deum laudauimus. ingrcs-

SEARCH

MENU NAVIGATION