Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

1686. mentis serens ; & cum omnia ad vitae usum e convecto petenda sint, necessaria hinc rerum inopia. Rara in itinere oppida, fessos urbanis commoditatibus recreatura.Siquidem isthic mobili plerumque sede vagantur populi. Haec tamen , saeva quamvis durissimaque , una ad vincendum satis est vincendi voluntas i, quam puto vobis non defuturam, si quot inde

patriae obventura sint bona, nobiscum animo complectamur . Primum, fractis dirisI1morum hostium viribus injectoque metu , Sarmatiam populationibus

occludemus ; nobis vicissim Thraciam aperiemus. Arpis. modo, nobile emporium, nostra 'erit ; deinceps ni fallat omen, Byrantium 3 reIataque undique praeda , auctique aucto Imperio tributis , useMS nostras , tot nunc exhaustas populationibus , manubiis invicem divitiisque recreabimus . Nec parvi aestimanda voluptas, quam parit mollitus, incusiso vicissim damno , acceptae dolor calamitatis . Tot igitur tantisque commodis comparandis dare quidpiam laboris solertiaeque ne grave sit. Quam longe acerbiora venando experti sumus t Corpora saepius levi sioinno ciboque refecta , lassata per montes sal tusque arduis itineribus, usta calore aut gelu . . Et a quibus nos una praestat invictos fallendi capiendique feras voIuptas; gloriae , securitatis , opum cupidita Snon praeliabit non haec mihi virtutis vestrae , m aeque gentis opinio est. Uerum quia multum interest:

inopinato, an consulto malis occurras; praeoccupavi dicendo animos vestros, ut vos meiS monitis ,

482쪽

vestris adhortationibus milites obfirmati, horribilius ieorumdem malorum telum, quod est improviso se offerre, caveatis. His dictis accensi duces milites. que, alacreS animo ire pergunt. Naparis, longiori 'Lquamvis itinere, ripas legunt, ut inde aquari pos- norma. sent. Scythae Noradino duce cum aliquot Turcarum legionibus modico ab hostibus intervallo pros quebantur; ut neque illos timore vacuos intactosquς seνιὴρ δοι progredi sinerent , nec sese in universi certaminis Muuturinfestat- aleam committerent. Sed hac illac circumcursantes et 'carpebant agmen, palatos intercipiebant. Suis tamen conclusi ordinibus, caetera negligentes, Sarmatae procedebant . Quod ubi Noradinus , S in . mediam jam penetrasse provinciam, vidit ; ignem , qua iis iter faciendum erat, adultis herbis nondum Ignem Oerbis in- falce depressis injici jubet; eaeque multo jam Sole νς ' torridae longe lateque flammam propagarunt. Primum ea res Sarmatis ludibrio esse, ratis, non ubique per montes de valles immensamque planitiem pabulum jumentis absumptum iri . At cum brevi

jam longius petendum esset ὁ & digredi b Nὸp ii .uis his.

exercitum, aquarum alibi inopia non pateretur tur Sarmatis incommae vero , quae identidem mittebantur , exceptae m* ihostium insidiis nunquam sine caede regrederentur λid Regi curam injecit, ne tanta equorum iactura equis enim cuncti merebant si fame con merentur,

ingens sibi clades instaret. Itaque pedem, mutato consilio dimissaque expeditione, referre statuit; Ipe simul: posse hostem , qui vestigiis haerebat, aut re-M m m a pen-

483쪽

Scytbs certamen fetiunt a Sarmis Iassum

perveniunt. sic et eam urbe

flammis in sau, prede intenti. Moldavi Scythas

adversius Polo uos a tersunt, immitistantque.

Non sine istorum

6o HI STO RI A RUM pente, aut vel invitum ad pugnam elici, priusquam

recederet, consuleretque sibi loco aut munimentis. At nusquam incautum reperit . Cognito enim , ,

Sarmatas vertisse agmen, rectaque ad se progredi; stratis arboribus , quae ibi viam inumbrabant, obse-psit iter, &se contexit. Quin& aliquot machinis, nulla tamen caede , utpote imperite libratis , eos ab se longius impellere nitebatur. Rex non tenue illud impedimentum, sed moram veritus , quae temporiS spatium daret ad regionem, qua rediturus erat, flammis depopulandam ; parum circumducto exercitu, viam praecepit, levioribusque tentatus quotidie praeliis utque ad Poratam amnem , Jassium repetit. Ibi ad reficiendas legiones paucos moratus dies, abductoque ex arce praesidio , . urbem ex longinquitate de exiguis munimentis minime idoneam , quam retineret , deserit; cum praesertim nova per hos ipsos dies aerumna vetustum Moldavorum in Polonos odiunia exasperasset. Cosacci enim praedam inhiantes ', cum sibi ad diripiendum palam oppidum data civibuS M. Rege fides impedimento esset; clam injecto cum a dentibus sagittis igne Templis ac domibus, plurimam per Incendium ac tumultum abripuerant. Hac

illi perciti provocatique injuria, Scythas in abeunteSSarmatas Occultis nuntiis accersunt ; ductosque breviori circuitu per notos calles , iis qua e superiori loco qua ex insidiis objiciunt , afficiuntque magnis incommodis M plurium nece, quos fame lassescentes equi ab reliquo agmine retardabant. ExercituS ta

484쪽

men, tot quamvis molestiis conflictatus, iter impa- 1 svide prosequebatur. SocZovam praetergressus, asper- Scythe Saνmatis rimis successerat montibus, unde per dissiciles saltus 'M..is... 'ad Poratam amnem, quem iterum trajecturus erat, aditus aperiebatur. Dum castra locat, postridie in . eas angustias se demissurus 3 nuntius aὸ Regem aD fertur , alam sex millium Scytharum per devia itin ra , incolis nota, circumductam, ulteriores fauces eo consilio praeoccupasse, ut cum illuc se se hostium agmen insinuasset, a tergo a fronte conclusum objiceret armis dc magnae caedi. Rex, cum inaccessata. Detecta las lacontemplaretur juga, nuntio dissidere. Misso tamen ς μαμμηδ' qui rem exploraret ; ubi cognovit, vera esse, quae renunciata fuerant, exhorruit periculo vix non obi-to . Simul vero certior factus, Scythas, ut in loco non

suspecto quippe ratos, se clam hostibus eo progVos . ratisis sos) negligenter se gerere; confessam supremunia regni quaestorem cum septem millibus equitum ad ipsos silenti agmine ire jubet, atque ita moderari

gradum ut dubia adhuc luce , cum graVior corpora somnuS Occupat, pervenirent. E sententia res accidit . Sopitos aggrediuntur, inermes opprimunt, territos tumultu fugatosqne dissipant, illata sexcen- Scytbaro Vientis nece, quadringentis captis, cum mille ducentis infraenatis equis. Plures propinquus Hjerasus amni

quem fugiendo intrarant, absumpsit. Reliqui, hac illae in profundas valles dispersi, pericula sis su t ita, .

xerunt. Ab hac caede Sarmatae nullis ampli mO- aerumnis domum

Iestiis divexati, saltum , Poratam, Naparim tran

485쪽

4685.

Rex Iavorovam petit ager animo

ob improsperam expeditionem. Ibi θdus cum Moschis Senatus conpilιo firmat. Turca illud impedire conati fuerat, stafrustra. Magnus hinc

verete in Me-hemetem Regemine illius au thoratione cogi

tatum .

cur non decreta.

46 a HIs TORIARUM.sgrediuntur, atque in hiberna, tot aerumnis haud parum imminuti discedunt . Rex Iavorovam petiit., aeger animo ex iniqua susceptae expeditionis fama ;quippe cujus praevidisset difficultates, nec par visus fuisset ad pr cavendas superandasve. Splendidum quoque facinus, ut prius invidiae, cum adhuc in spe,

ita nunc irritum , ludibrio erat . JavorOVae , quo convenire jusserat, habito Senatu, pactas cum magnis Russiae Ducibus pacis foederisque conditiones ex ejus auctoritate ratas habuit . Enimvero illos Turcae, ut ab hoc sanciendo foedere dissuaderent, ingenti curaverant studio. Sed rejecti ob vetus interutramque gentem odium, inclinatamque modo iblorum fortunam ; quam impellere, eo Moschis jucundius erat, quo diu gravem experti fuerant. Id ubi solemnibus caeremoniis confirmatum fuisse , nuntius Byzantium affertur; incessit omnium antimos timor , ne, cum ad reliquam procellam dirus hic turbo accederet, de Turcico Imperio actum foret. Hinc ex dolore liberq de Mehemete rege queret ag, tari coeptae primo inter plebem ue mox in aula , in ipsoque purpuratorum collegio; eoque pervenerunt, ut, ad avertendam iram Numinis, de Foedifrago in ordinem cogendo fuerit cogitatum . At proceribus visum , eiusmodi maximo rerum motu Imperii molem , quae vacillabat, impulsum iri potius quam confirmatum; ut, dum affecta valetudine languet corpus, a validioribus temperandum remediis est , ne nimia

virtute quicquid reliquum est virium opprimant. Se- , ditiosa

486쪽

ditiosa dicta Regem non latuere. Ueritus autem concitatam justo dolore multitudinem , iracundiam, comprestit ; simulansque , Mus consilia, monita , voluntatem pro norma se habiturum , avocare studuit irritatos animos ab tumultu. Non tamen ita, ut omnium obstruerentur ora. Nam pluribus adhuc mussitantibus, celebris inter eos hypocrita in divinar Sapientiae quod fuit olim Templo , nunc prophanis sacris addicto , dum Rex ab Mehemete pacem ac Veniam oraret, e suggestu his illum affari verbis ausus est. Frustra Dei opem imploras , Imperator , iners ipse ac desidiosus. Comitatur illa hominum strenuitatem , non fovet ignaviam. Exemplo sint Majores tui, quibus ingens perpetuaque affulsiit, legiones praeeuntibus consilio ac virtute . Te fugit in umbra & otio considentem ; quem nisi una venatio virum proderet , inter foeminas recenseremuS . Non his profecto artibus in hanc magnitudinem cO- aluit Othomanorum Imperium. Crevit adhibito a Majoribus tuis ad rem bellicam studio; corruit data modo a te scortis ganeisque opera. In haec aerarium effundis, armorum oblitus ; utque unus gaudeas ,

cuncti gemunt . Audi, quid per me tibi Mehemetes obnuntiat. Stabit secta, & Imperium nostrum , sed diversis moribus Principe ; quos vel ipse induas, vel alius in solium ferat . Ad insolitam audaciam Rex obmutuit , demissisque oculis veluti si tactus Numine, tacitus in Aulam regreditur , anxiuS ne classicum ille seditionis cecinisset. Postridie ad-

Mehemeres obse- ροι suorum volu

tati simulat. Ab quodam hysocrita palam ac

ibere objurgatur, quibus ver

turat

487쪽

464 HIs TORIARUM

Vocato purpuratorum Consilio, se populi voluntati Vorat Purpura- obsequentem nihil jam praeter arma cogitare dixit,

2 u. νιν . M vere primo ad bellum iturum; prius tamen instau-

fatisfacturuήμη- randos exercitus, omnique apparatu ornandos instru-

I Inmissisti endosque S ne se praesente majestas Imperii discrimen rem bellicam ne- adeat . Jubere proinde, exquisito delectu conscribi garis p Uvmi curari pecuniam. Quod ad se attinet, sin ctius aerarium in belli usus aperturum ue gemmas, Quicquidisse a Principum decus , dignitatis ornamenta , venales bis ii exhibiturum; commeatum daturum Venaticae turbae, de iis praeterea, qui ad relaxandum regalibus curis animum operam sibi navent; corumque stipendia . militibus adscripturum . Haec tamen belli voraginem ραὰhia euὸ,ga b ud posse limpi Cre . Cum a novis tributis abstinen rationes experit. dum sit , tot jam impositis ; in animo sibi esse ad voluntariam liberalitatem populos invitare ; sed praevidere , consumptis, ut ajunt, patrimoniis, pauca inde collectum iri. Quo mentem igitur appellendam Adelub=koM- esse Eo videlicet, ubi cunctae propemodum Impe-pocratarum patri' opes coaluerunt 3, M ubi in terram defossae, aut in

dar eonstiton. desidiolos religionum cultores dilicibutae augent incubantium arrogantiam, inertiae favent. Eas tot inquinatorum sodalium consessus, vitiorum sentinae , avaritiae desidiaeque domiciIia , tot superstitiosae pecuniae gurgites in lucem restituant, reddant legutimis usibus ', nec amplius fraudata republica vertant in alimenta luxuriae laborum solertiaeque praemium . Perculit prophanae superstitionis Antisti- pr '' 'tem Regis dictum . Ipsi tamen , celato vulnere, leniter Disiligoo by Coosl

488쪽

niter in memoriam redegit: sacra adhuc Othomani- I68 6. cis Regibus fuisse ejus ordinis patrimonia; nec esse, cur iis modo violandis cumularet sibi Mehemetis iram. Cui ille, acerbe subridens et macte, inquit, hac tua pietate . Pridem haud impium existimasti, MEhm,tὸ, illum solutis induciis suadere bellum ue pium modo reputas obrietat, releg t

belli nervos incidere, subtracta pecunia. Utrinque δίζ. μ' ' 'reum te prodis 3 & poena utrumque delictum sequi debet. Tu deposito magistratu in Chium insulam . exulatum abi. Vulpecul e tuae effossis male partis thesauris comprimant astutos animos ue nec amplius insidiantes Imperio nostro, tandem aliquem sibi statuant obloquendi, irritandi, minitandique modum. Morem gessere quamquam inviti ; sed invalidi erant Tributa exigun- ad resistendum , absentibus labefactatisque praetoria- isti, ibis, '. z nis ; quorum freti ope adhuc vel ipsi Regi metum sistenta,oquare. incusserant. Ita , utrisque debilitatis, magnum sibi ex ipsa adversa fortuna constituit munimentum securitatis . Adeo nil dissicile Principi, si tempestive . Verum non in comparanda solum pecunia vertebat rei summa . Major erat conscribendi milites dissicultas, maxima restituendi militibus animos, tot jam cladibus abjectos profligatosque. In id Solyma- cousseribeηdi, minus Visiriorum princeps se dederat omni studio, cunia divi Uiseris ctis militari aetate aut robore, facere stipendia, j ussis; re curabatque, excursionibus levibusque praeliis exci- Eos bello assuetatas, ponere legiones metum, atque hosti assiesce ' re ; muniendis instruendisque urbibus spem retinendae Hungariae ferociter ostentare . Hujusmodi Munit Huuariae xom. I. Nnn ob-

489쪽

1686. obtentu veniam ab Rege obtinuerat Albae graecae italba graca per hibernandi, re vera sibi timuerat ab Aulae insidiis , ' T 'o .I. . ubi raro insertunium culpa vacare creditur. Quam quam delatoribus obviam jerat , accepto a majo- ...... ribus minoribusque militiae praefectis , consignato ivisiωκε isim literis, testimonio : nihil se vel providi Imperatoris, imum ad Fl gem vel strenui ducis , vel fortissimi quoque militis, quo iBudae casum prohiberet, praetermisisse. Nihilo tamen secius , cum Numine impellente ruere Imperium Videret; nec iis, quae modo essent, viribus sustineri posse; ad pacem reconciliandam, quae tot

affectum aerumnis, ut fessa corpora quies, recrea ret , conscio rege animum, curas, operamque admo-Legatum de pace vit. Itaque ad Hermannum Badensem , bellici Con- νιο ram misi i 'praesidem, Viennam legatum cum literis misit, , qui renuntiaret: si Caesarem tot misertum calamitatum , quas bellum parit, hujus taederet; nullam per Mehemetem regem fore moram , quin aequis conditionibus absolveretur . Aliquem proinde sibi legaret, qui de agendi loco, & re conveniret. Ui- sirit mandata diversis jam antea conflictatum consiliis, cpr. Caesarem in suam partem, vix abfuit, quin inclina-cGν eu ad pace rent. Dividebant ejuS animum eaedem, quae superio statuendam a j ribus annis , ambigendi causae et inetens a Turcico ambiguus:=qua bello spes, non Impar a Gallis metus. Et accreve-οinc iaci rationes rant sperandi metuendique argumenta. Nam dc B

da capta, bc tot clades alia super aliam Turcis illatae,& iis terror inditus adeo , ut nusquam vestigio haere

rent, ad eos penitus conterendos incitamento erant.

490쪽

ΤΟ. I. LIB. V. 46

Urgebant Pontifex maximus , Venetique Gruden ter rati: nihil ad perpetuam Victoriam adhuc gestum, nisi penitus debellatum foret. Siquidem potenti inbmico aut multum detrahas, quo ei, si rursus invadat , obniti possis 3 aut nihil, ne extimules ad repem tendum , usurasque velit. Instigabat etiam commune Christianae gentis desiderium, non sine querelis

conspecturae,iamdiu expectatam ac tandem acceptam perdendi immanis imi hostis occasionem negligi. Ex altera parte Caesar quorumdam procerum sententiis obruebatur, qui, Turcico empti auro, renovandis induciis operam suam commodabant. Nam Visi-rius hoc etiam ariete Viennensem aulam susceperat

concutiendam ; trecentis 'hungaricorum aureorum

millibus per Transilvanos legatos, in quos potentiOrum licuisset, dispersis. Non unus ea infamia apud vulgus hominum laborabat. Quamquam habita quaestione nihil reorum inventum; sagaciter conte cto crimine, quod non sine magno rerum motu puniri posset. Aliqua tamen iis favebant, quae rectam hujusce consilii speciem exhiberent; bellicos apparatus expedientibus in Alsatia Gallis, pluribusque per hyemem legionibus eo traductis. Etenim Ludovico Regi Christianissimo haud obscuris indiciis injecta suspicio fuerat, ingentem in se a Germanis aliisque concitari procellam. Quam nisi in eos ipse commovere antevertisset, damnum Galliae cumulaturam arbitrabatur. Superiori aestate Augustae Uindelicorum foedere se conjunxerant Leopoldus Caesar, duo Nnn a Ca- 1687.

Pontifex max.σVeneti bellis gerendum dicunt.

uniuscuj que christianae gentissimile desiderium Plures Uiema

ti pacem caesari

suadent. Suadendi sero ustuvana erant argumenta .

Ludovicus GaIlia Rex de Germa norum isse bella suspicatur. Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION