Jo. Vincentii Lucchesinii ... Historiarum sui temporis ab Noviomagensi pace tomus primus tertius

발행: 1725년

분량: 671페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

168 ff.

Ismail receptui eani iubet , σquare a se refert. Maurocenus Oppidanos ad deditionem vocat.

Sed frustra. oppidi ingentes

ruinas

Veneti morbis divexati .

448 HISTORIARUMHaec haerens Vestigio, horridaque intentis pilis, nihil movebat. Cum Κontgsmarchus ab interioribus omdinibus per omnem partem in dissusos dissipatosque late Barbaros conjici tela jussit . Ea procella quadringentos illico humi stravit, admonuitque caeteros, ut ad pedites se reciperent, aequata cum iis fronte dimicaturi. Commissae pugnae machinae prolus rant, majori Turcarum laceratione λ quae tamen non minuit ipsorum ferociam , quominus extrema auderent. Cum adhuc in ancipiti esset, quo inclinaret victoria; praetor, conspecto progredientium a litore Venetorum agmine turba erat nautica , quam memoravimus, ad duo hominum millia, & lata ad augendum sui metum veniebat fronte veritus, suos inter duas acies conclusum iri, in castra se retulit . Unde celeriter convasatus, vix exigua Venetis relicta praeda , parumque ab iis, dum recederet, divexatus, copias interius reduxit. Pulso longius hoste , Maurocenus oppidanos deditionem haud amplius moraturos ratus, comiter compellavit. Dato feroci responso, duodecim alias majores machinas, octo pyrolmos a dextro portus latere intendi in oppidum jubet, omniaque ruinis & flamma involvi ;simul obsidionalem aggerem ad moenia adduci; castrense vallum diligentius permuniri. Nam metu erat, hostem rediturum , auctum tribus armatorum millibus e remotioribus praesidiis , ab Aulone usque deductis ; cum praesertim ex intestinis plurimum laborarent Christiani milites, vulgato aestivis ardor bus

472쪽

Τo. Ι. LIB. V. 449

bus & pomorum ingluvie morbo. Dum haec pera- I 686. guntur, oppidani ingenti strepitu se se e portis effundunt, deturbaturi ab aggeribus operas, aediumque . P '

incendium, quo lignea compactae materia nullo remedio absumebantur , vindicaturi. Uerum dumi compositi, quamquam strenue, circum discurrunt, moenia repetere coacti sunt. Inde tamen gravis in et cessit cura Venetos duces, haud levi conjectura in metum adductos : si ab interno simul externoque hoste impetus fieret, se neutiquam satis fore ad eui repellendum. At Turcis ejusmodi mentem superiademerunt ; dc Venetis aliquod supplementum opportune advenerat. Interea novis coactis copiis ΙΩmail ad solvendam obsidionem se comparaverat, id ' νεηεra

que extremo conatu pertentare a. d. lU. Kal. Sept. aggreditur arre

quem diem sibi Turcae faustum arbitrantur apud se μηπημψας constituerat. Quod ubi e captivo quodam Sarmata, qui deceptis custodibus fugam arripuerat, Κontgomarchus accepit, cuncta accurate disponit ad eos reprimendos; maxime vero frequentioribus machinis stationibusque firmat Vallum, qua per apertam planitiem, utpote equitatu pollentes, irrupturos a

bitrabatur . Ejus opinionem sagaci consilio Ismail fefellit. Ad eam partem equites sollim impulit, qui

hostem facta impressione concitatoque, quantum possent, tumultu in se se averterent; pedites ex asi perrimo, qui castris imminebat, colle, S qua nullum patὸre iter videbatur , trifariam partitos demisix' misi. . Humilis ibi, ut in tutissimo loco agger, infrequen- tauri. ' 'Toin. I. Lil . tior-

473쪽

Illud Koni mar chus expedit , σquomodo . Mauroeenus tarum agmen in

praelium ducit. Imali in collem suos recipis.

43'o HIs TORIARUM tiorque miles, una tantum Illyriorum legio. Hane Thraces strenue adorti, transgressique vallum tur bant urgentque, nec ita multo post in fugam conjiciunt . Pulsos excipiunt Melitenses, Romanaeque cohortes, quae in proximo dari sibi certaminis signum, opperiebantur. Instaurata fionte novum praelium exoritur haud impari primum fortuna, mox ad Barbaros inclinata ; instabant enim majore copia rum mole. Ad suorum discrimen Kontgsmarchus, extenuatis ubique stationibus, cum valida militum manu in tempore accurrit 3 subdit recentes fessis. Ubi vero atrocius adest periculum, ipse inter primos

ordines cuneum inducit , arte manuque strenuus.

Strato plumbea glande , cui insidebat, equo, in alium insiluit ; di qua voce, qua ferro firmat restituitque pugnam. Res diu ancipiti Marte gesta ; dubiam tandem incertamque victoriam eadem ars, quae

superiori praesio , Venetis conciliavit. Maurocenus enim accepto signo: suos ingenti periculo dimicarer

omne confestim nauticum nomen p ter vinctos , eclasse in terram expositum, ductare ipse coepit, magno ad certamen gressu, majoribus incedens animis. Quod ut Ismaili nunciatum , veritus ne supervenientes copiae momentum Venetis ad victoriam adderent , cani receptui jussit ue castraque ordine ac sensim egressus, in adversum collem , qua descend rat, agmen erigit 3 ratus hostes loci iniquitate detentos , sudore ac pugna debilitatos, non successuros , sibique interim daturos spatium temporis, quo

474쪽

ΤΟ. I. LIB. IV. 4sr

cireumferret per notas valles equitatum in progres I 686. sam a litore manum, invaderetque faciliori aditu a tergo vallum. Haec consilia Κontgsmarchus turbavit ; qui ad auxiliares, Illyriosque, objectos hactenus Turcarum furori, multaque caede irritatos con- is collem se erigat

versus: satis ne vobis , inquit, repulisse hostem l nee animus est , vindictam quaesituris, actutum perdere ηQui vestrum primo conflictu cessere , fidem faciant

vi , non metu cessisse ; qui magnis conatibus restit re, partum decus nova cumulent gloria. Ite alacres,& quam inchoastis, victoriam absoluite . Acuitur virtus dissicultate, nec quidquam arduum volenti. Dicto parent. Intulere illico signa, tantusque coepit animos ardor, ut prope currerent. Turcae, quorum audaciam a bur toniti mirabantur , strenuitatem veriti; protinus, recedunt. ne ad manus venirent, se retulere. Et equites peditum exemplum sequuti, nulla interposita mora ii penitiorem provinciam vertunt equOS. Cruentam

utrique parti pugnam fuisse, quamquam sunt qui Uenetis negent, nemo ambiget, si de tribus pugnatam horis, de varia fortuna, & obstinatis animis s cum ipse reputare velit. Turcarum cladem Naupliae multa desitur deditio excepit, metu non vi subactae . Nam i metsi vallum jam ad fossam productum foret, & prima cuniculis moenia suspendi coepta ; diu tamen d are oppidum potuisset, valido adhuc praesidio, rupis asperitate, triplici munitione tutum . Et Ismail repulsus, haudquaquam fractus, abierat . Uerum Mustaphus praetor cum Assano fratre, qui St ipse s Lll a pre

475쪽

Frator eum fra-are primum Uenetias , deinde ad Maroebi reten

pergit. arianti Venetis facitias steterit.

sare probibitus inportum redit.

4sa HIs TORIARUM premum Peloponnesi imperium obtinuerat, sbi po

tius Se ingentibus, quas collegerat, opibus, quam reipublicae considendum existimarunt. Itaque misi sis, qui de tradendae urbis conditionibus agerent, cum Mauroceno conveniunt, ut quicquid ibi Tu earum esset plus quatuor millibus fuere, in his mille ducenti armati) cum omni re domestica in Tenedum insulam deduceretur, ipsi Venetias . Ubi pau'cOS moratos menses impium suos colendi ritus d siderium ad Marochi regem ire suasit; securam illic , quippe ob locorum distantiam Aulae ByZantinae ignotos; commodam divitiarum amuentia; ignobilem otio vitam traducturos . In urbe proximaque scopuli arce octo supra sexaginta aeneae machinae inventae , in portu duae quinqueremes . Stetit Venetis nobile facinus minori quam existimari potuisset de vulgari sanguine; sed pretium auxit eques Alexander Alcenagus , dum fossam inter primos iubiret , telo interemptuς; vir clari apud suos nominis militari prudentia rerum in eo bello gestarum fama. Plures morbus absumpsit, & aliquos illustri

genere. Nauplia in potestatem redacta , Mauroce-nus classem tangarum navium conscendit , circummegitque , si fortὸ navalis pugnae occasionem, eamdemque in ea fortunam nancisceretur. Cum autem contrarii venti mare prohiberent, non ita multo post Naupliae portum rursus tenuit. Ibi enim l emare

constituerat, in Turcas intentus, qui in ipsa Pel ponneso locum hibernis ceperant ue nautica simul

476쪽

turba ad instaurandum expediendumque ruἰnis Oppi- 1686. dum abusurus. EO deinde classem quoque majorum navium reduxit, haud aerumnis intactam, Venerius Et illae Venerias praetor . Nam cum in Tenedum Nauplienses no D ηψmi aia vem iisdem navibus traduxisset, redeuntem oppressit apud Lesbon insulam Turcica totidem navium, Ejm etas i cmmpluriumque triremium classis . Dum illae imparibus quamquam viribus se ad praelium comparant , con--eventu .cidit ventus, tantaque extemplo malacia N: tranquillitas extitit, ut immobiles inutilesque ad pugnarria torperent . Contra Barbari suas remulco circumagentes , e majorum latere, ac triremium proris atrociter in adversas ejaculati sunt, multa armamentOrum ac mortalium strage . Nox certamen , classes

Ventus, qui Opportune spirare coepit, in diversa d remit. Bellum hoc anno in Dalmatia memorabile nihil habuit praeter saevas utrinque populationes, MSingum, frustra superiori anno tentatum, a Venetis in ditionem acceptum . Illuc Eques Hieronymus Cornelius praetor ingentem adduxerat provincia lium manum, & paucas e praesidiis collectas legi - pit. narias cohortes , unam praesertim latronum, qui diu per Neapolitanum regnum grassati, ea conditi

ne ut Venetorum miIitiae nomen darent, abire immunes permissi fuerant. Horum strenuitate Oppi- Lare umeoinridum prope corona captum. Adeo ex una eademque indole magna vitia, magnaeque virtuteS 3 ta tum interest, quo illam flectas. Longe majora per hanc ipsam aestatem Sarmatae portendere 3 nec Omen

477쪽

ης 4 HIs TORIARUM 1os. λrsitan seselliget, nisi consilio peccatum foret Duo

Olonis Rex Rex majoribus, quam antea curis, agitabat animo ;primum ne sita senesceret gloria, jam non dissim lanter a procerum potentissimis invidia atque arm latione conflictata ; alterum, ut Iacobo filio nuptiarum splendore, magnisque inde clientelis ad regnum viam sterneret. Utrumque ab uno Turcico pugnando bello paratum iri conspicabatur . Hinc enim amplior faciliorque adipiscendae laudis materies; spes simul Sc ratio conjungendar cum Austriaca Domo necelsitudinis , unde filio decus ac vires ad paternum obtinendum Imperium augeret. Iam, Regina qμοqμe quoque Regina Maria Casimira studium remise- simημ rat alid ipsum, sibi penitus blanditiis devinctum, avocandi; comperto demum, ex una solum Neoburgica sobole connubium filio, genere illustre, po- conciliandas tens Sarmaticis clientelis peti posse. Nam Lusitani histia, . 'regis filiae . , quam exoptaverat , spe deciderat; bc puellam e Galliis adducendam, ut Bethuniae Ma chio sagacitet admonebat, aversabatur. Quippe il- , si e regio sanguine, gravem sibi natalibus longe clarioribus suturam metuebat; Et, si pari secum nobilitate, invidebat eamdem, quam ipsa, felicitatem ac decus consequuturae. Haerebat quoque

muljebri in corde vulnus, quod, cum Luciovicum regem de patre inter Gallicos purpuratos cooptando pollulasset, tacite repulsam tulerat. Itaque Joannes rex , cum nihil ingenitum sibi adversus Turcas odium retardaret , alacriter in bellum ferebatur.

478쪽

P rimum ejus studium , superiorum expeditionum 168 6. impedimenta fugere comparando militari apparatu commeatibusque. Ad quae cum publica prompta Rex fomme tradeesset pecunia, de tuo centies mille Hungaricos au- parat. reos commodavit . Deinde ingenti omnium plausu Moschos ad Turcicum bellum sibi socios adiungere aggressus est . Manebant SarmatiS cum ea gente , nititur. duodecennales induciae, quae anno post mille sex- Mosiborum cum Lentos quarto & quinquagesimo initae , identidem βψrm vi disdi pςy ct periodo instaurabantur . Interea Moscho M 'parebant duae in ipsorum finibus validae civita- Quomodo sepiustes, Ec cognominis tractus capita , Smolenscuum ' .amisis Is& Κiovia; illud armis subactum; altera sibi a Conc- sient. cis , qui eam superaverant , tradita . Fuere olim Russorum Dynastarum sedes. Seculo postmodum

reparatae Salutis decimo quinto a UthuamS, POIO- p rimum in Pol

nisque in suam ditionem traductae haud semel finiti ' η . pq

mis belli caulam praebuere, modo captae, modo re- in Moschorum.

ceptae; quoad paulo ante constitutas inducias in Moschorum denique potestatem concesserant. Hoc praetio inter utrumque populum pax conciliata, ictumque foedus adversus Thraces . Conventum quippe cum Joanne, & Petro magnis Moscoviae Ducibus, Sarmataris eum ut illae cum omni circum regione iisdem adscripta jure bono ad Moschum Imperium accederent. Ipsi con tra quaedam alibi non magni momenti loca Polonis remitterent . Ad quadringenties mille Hungaricorum aureorum in Sarmaticum aerarium traducerent.

Bello e sociali foedere Turcas Scythasque perseque

479쪽

4s6 Hi s TORI ARUM 368 s. rentur. Dum ad illud magnifico , ut fama ferebat,

Serὸ firmata. apparatu se comparant, & Rex accipiendis Reipublicae auctoritate perpetuae pacis conditionibus Senatum Ideidie. ML Vocat, aestas abiit. Solus proinde in rem incubuit, iam hoc anno, ni- quam sibi hoc anno agendam proposuerat. Consti-

viantibus,serit. tuerat autem, eXercitu in Moldaviam Inducto, aut

Regulum ad suam voluntatem, aut provinciam in potestatem adducere. Illinc in Bessarabiam progre-ὐτρι G:.m. diens , Scytharum sevissimas in Polonos inj Θt, σqκοπη rias ulcisci; atque Arpi celebri ad Naparis ostium Ahφ' urbe in ditionem redacta, imminere ponto Euxino; ByZantioque una cum Moschis, per Borysthenem

fluvium Tauricamque Chersonesum proximo V re descensuris, excidium inferre aut minitari. Ei Caesar , de Pontifex maximus Κamqnecum recupe- cur camaeaeeum randum, suaque prius repetenda, quam inhiandum non tentaverit. alienis, in memoriam redegerant; veriti funestam,

ut antea, Sarmatis; inutilem Foederatis Scythicam expeditionem. Sed objiciebat Rex : Sarmatas cam. pestribus vigere pugnis, equitatu pollentes; pede stris prope imperitos militiae; cujus in oppugnandis urbibus praecipua sit opera. Itaque exeunte Iunio

Diotrui mi Sniatinurn, inter Naparim Poratamque amnes O ιδρης i 102 '' pidum , cum Sarmatarum exercitu se contulit, quo& Lithuanis ad conveniendum edixerat. Ubi ex it, Equitum manum nere propius Κamaenecum fuit, tria equitum millia nerem Memnere. Minnibus obequitare jussit, fidem facturus : se con-- . silio, non metu illinc di redi. Immisia ad decertam uiscemrrunt,mul- dum Scytharum ala, post levem pugnam Sarmatae

480쪽

recessere . Redeuntibus occurrit Turcarum agmenta, I 686. praeda, quam longius collegerant, impeditum. A mis petitum facilὸ fugant, mille contrucidatis. Rex eventu Sc omine laetus, cum Lithuanorum copias accepisset Jassium Moldaviae Reguli sedem , supera- ,' M.t..izio Porata amne, advenit. Praemiserat, qui Regm capης .lo, si secum arma sociare vellet, amicitiam tutelaminque polliceretur. Ille causatus, Obligatam Tuscis iuris, essites obside filio fidem se deserere , nisi ejus periculo, rat , o quid cβη haudquaquam pone ; cum omni argento pretiosa μ ηε 'que vette discellerat ad Noradinum Scytharum Regulum ; ejusque exemplo , quicunque ibi fortuniS Nobiliores quo- aut natalibus clarior , se se in montes abdiderat. UT

Rex pacato agmine urbem ingrelluS, crves 1acra' mestica.

mento obstrinxit Poloniae regno, in cujus olim parte Moldavia recensebatur ue relictoque ibi Valido ariseuat. praelidio , ne nimium se crederet ipsorum fidei, iter progreditur. Ubi ad provinciae fines perventum est, vocatos circum se majores duces, his paucis est alloquutus. Scythis inferimus bellum, infestisque signis ingredimur Bessarabiam, jam tandem ab infe- morabum Rexltissimis latronibus tot acceptarum injuriarum poe- ingressur s. yrs

nas repetituri. SI adversus quos arma teramus , iu loquitur.

bjerit animum cogitatio, nulla certior victoria est. Quippe gens fugacissima non audebit in conspectum se dare nostrorum militum, nedum virtutem per clitari . Si adversus quae loca ; aggredimur facinus non leve quidem nec explicatum . Asperum iter, aestuosum coequm, tellus nihil praeter pabulum ar- Tom. I. M m m men-

SEARCH

MENU NAVIGATION