Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Verba, vel nullius probant dari. vel utriusque aliqua su

Parte inculpatam euincunt.

Nee verisimilis est responsio VVendrochii Artic. s. Hieronymum quem unum refert ε multis a Mercoro citatis, cum par sit aliorum ratio, ab Augustino correctum, quasi nimia seueritate, Hieronymus omnem utriusque it ris ignorantiam damnet generatim, & indistriminatim. Quam enim defendit, sententia ex mente Augustini, nutilam iuris naturalis post communem in Adamo lapsum ignorantiam, carere culpa , profundissimum est ex pec- Cato originali vulnus, ignotum etiam Augustino, cum seripsit libros de Lib. Arb. quorum 3. cap. ra. aliquam inculpatam his verbis admittit, non enim, quod natur titer nescit naturatifer non potest , hae anima deputatur in

peccatum ἰ sed quodscire non studuit, ta quod Agnum s

cultati eo arandae, ad recte faciendum operam non dedit.

A quibus duobus vitiis, longe abest exemplum Mercori. de puero duodenni, mendacium leue ad seruandam hominis vitam licitum, imo & necessarium reputanti. Neque enim ea tenera aetate, potest illi vitio verti, quod parti satis abstruis iuris naturalis , non studuerit. Neque in illum eadit verbum illud Augustini, Non enim scri3tum non erat, sed te re nolebat, mendacium nialis eausis honestari posse& fieri licitum , & necessarium ι nec erat illi in promptu, quod tibi non vis fieri alteri ne feceris. Imo ex illo principio iudicare poterat, quia ipse vellet leui mendacio sibi ab aliis vitam seruari. Ergo omni specie veri caret interpretatio Hieronymi, aliorumque subinde Patrum , dc The logorum , ne excepto quidem Augustino. Sed verius est, On nes vitiusque iuris passim ignorantiam damnare, dc

raram docere dari, non omnino nullam.

His adde unum , quo praetexta Hieronymi ab Augustino emendatio, omni veri similitudine careat. Vellem mihi ostendi, quo loco apud Augustinum extet,sicut illam de Pauli cum Petro concertatione, & de abrogatione legalium. Si dicas , id a te gratis peti; hanc exceptionem altera iustior postulatio refellit: a te iure exigam , ubinam Augustinus, hunc compertum errorem de aliqua ignorantia inculpata iuris naturalis , cui ad minus fauet probabilissime , loco quem refert Mercorus , retractauerit csicuti illum de initio fidei a nobis , quo cum Pelagianas,

452쪽

ante controuersias de Gratia & Praedestinatione conoe niebat: neque enim minus grauem de hac inculpata intelli culpam agnoscis, cum inde putes tibi necessarium de litet tum, Acerrime insectari Mercorum, nec parcere D. Thomae. Nec potuit si tum deceptus suit Augustinus, libro retractionum obmisisse: dc nisi monstres a S. Doctore, nedum in Hieronymo tacite, sed etiam in seipso aperte cor tectum, vel leue putauit , ut verius nullum, Vt inde constet acerbius Mercorum, & D. Thomam fuisse exceptos. Hac nostra responsione infringuntur quaecumque obii-

cit V Vendrochius sua Epistola,& ad illam Appendice: quae fusius& exactius dissoluit P. Gonet, qui legi poterit. Eius

dictis ad explicandam mentem profundisinam D. Augu stini, qui unus in speciem fauere Videtur aduersiariis,addo quod iam annotauimus I.Part. pag.I48. iuris diuini etiam positivi. cum praescribit res ad salutem ex praecopto,aut exessicacia medij necessarias , non dari ignorantiam quae culpa careat, aut stricte ex communi Philosophorum, MTheologorum mente aut late sumpta culpa, id est,damno ad salutem : quod actibus quae inde fiunt, vel excludantur media ad salutem, vel supponantur raclusa; vel certe ipsis. met actibus suppleri nequeant. Huic Responsioni fauet D. Augustimas ii et locis, vn de Iansienius suam putat se depromere opinionem Lib. de gratia Christi cap. 3. dum ait ilia ignor ni AE , qua non esseorum , qui scire volunt ,sed eomm qui tan quam si tira

ter nesciunt, neminem sic excUat, Ni I pociter ν e . At deat; Hrypterea non credidit, qiua non audiuit amnino quod crederet ,sed fortassid ut m τι- ardeat. Notandum

D. Augustinum dixisse qui tanquam si ocifer messunt, quasi ζgniscet, se non agere de ignorantia simpliciter

inuincibili, cuius curandae nulla, nequidem prima iubierit cogitatio , & ideo addit ,fori μή ut m ti andent: quibus constat non agere de ignorantia omnino inuincibili frustra enim adiecisset verbumsNUM. Quod si ex illa nasceretur actus a lege aeterna dissentiens lib.3Me lib.arb. p. so. ait, peccatum dici Metaphorice, sicut verbum dicitur lin gua, quia illa profertur, eodem sensu est huiusmodi actus dici peccata, quia de peccato liberae voluntatis Adamirutisinem ducunt. Adde etiam mereri illud nomen pee- sata, i ta stram inrorpretationem: quod sine nouca

453쪽

Pecato excludant, aut non suppleant media ad salutem

necessaria; sed peccato originala supponant, illis naturam hominis fui Ile spoliatam. Atque hinc excluditur haeresis Pelagianorum, quia ut D. Augustinus de Dono Persed

cap. II. tradit, Pelagiam dicunt gnorantiam-di culta

rem , sine qωιbm nulluν homo nascit.r, primordia non supinplicia esse natura. Haec omnia confirmare licet , profundissima Thomae Angli interpretatione, cuiusdam loci Augustini a superi tibus non omnino dissimilis, cum ait, si Adamus caruisset adiutorio sine quo non , sua culpa non sui siet lapsus : his verbis nominatus author ait sibi apparere, non rei, sed vocum ptoprietatem quaeri a S. Doctore. Huius aut horis mentem, perinde obscuri ac eruditi, fusius alibi prosecuturus, ad rem nostram accommodo,& qualitum capio , is est eius sensus, peccatum bifariam sumi: primum vulgari significatu, ut est actio libera suo authori noxia, & Deo iniuria; secundo latius, ut est acti nis vitium,a suo principio completo deficientis unde malum existit, commiseratione, verius quam vituperio dignum. Sicut inquit caecitas siue a natiuitate , siue casa contingat, siue ex propria specie, sue ex communi ratione generix, qualis talpae inest, quatenus genere animantium , cuius visus est proprietas , continetur, idem inquam caecitas est malum, sed dolendum est quid magis perdenti visium, quam si eo semper caruerit. Sic etiamsi labruscas seminavisset vinitor propheticus , non minus mali recepisset, quam ex vite plantata habuit, sed nocitantum doluisset. neque exprobrare potuisset vineae sum. Ita, etiam non attenta libertate, si naturae humanae prima sui origine negata sui sient praesidia ad bene agendum con-

essa primo homini, quibus post lapsiim caret; ille status

a nostro differret, sicut nudi, & sine vestibus hominis nati, a nudato, id est, quibus tegebatur indumentis spoliato. Hoc discrimen latὸ sumpto vocabulo, culpa dicitur ab Augustino Theologico magis, & Christiano, quam Philosophico sensu. Atque ira interpretatur quaecumque, ex Adae actuali peccato,vel nostro originali consequuntur necessario mala, ab Augustino culpam dici, qua idem S.

Doctor ait, cariturum Adamum nisi habuisset adiutorium

ς quo non, id est, gratiam habitualem , ex huius Theo-

454쪽

Iogi sententia eodem opustulo. Vnde concludit, aliam prorsius quaestionem agitare Augustinum , qui de culpa

Theologice & digne tanto Patre loquitur: aliam moderianos, qui eum incusant, 'uasi rationem culpae tollerer, sublata integritate naturae in Adamo. Hi enim, neque per somnium prospexerunt in eam rationem peccati, quam Augustinus tollit, quam agnoscere ad oculos pertinebat aquilinos. Hoc itaque pro manifesto constitutum sit, toto Caelo errare aduersarios Augustini, dum imponunt ei, quod tollat eam rationem peccati, quam ipsi astruunt,

si Adamus sine iustitia originali creatus fuisset. Absit ut in totum probem hunc Theologum , cuius decretis Romanis scio opera prohibita esse : sed ad eaus in ostram arripio culpae striistius , & latius sumptae, seu Christianae & Philosophicae distinctionem, ad dissoluenda

V Vendrocliij argumenta accommodatissimam : nam cum aduersarius urgeat post Ian senium, Augustinum euupae imputare, quidquid ex peccato oriSinali, & ex ignorantia inde consecuta quamlibet inuincibili, malum Mdamnum quod inde existit, culpam ea acceptione , qua locum Augustini interpretatur Thomas Anghas , contendimus a S. Doctore usurpari. Idque multo verius, & omnino necessarium est , si attendamus ignorantiam post peccatum congenitam, non solum conlequi actus malos deliberatos, qui praeceptis diuinis directe & aperte repugnent; sed etiam plures indeliberatos, qui ex ignorantia mere inuincibili , media ad salutem comparata nobis proris ignota , vel tollant , vel iam sublata nequeant. nliunde suppleri. Si haec distinctio duplicis culpae stet,

exhausta est vis omnium V Vendrochi, argumentorum, Muibus id tantum euinci potest, quae ex ignorantia inuinci bili consequitur , jactura aut priuatio rerum, ad salutem, quae ex essicacia medij requiruntur, habere rationem culpae Christianae, seu latius sumptae. Et si hanc ipse distinctionem commentitiam dicat, aderit Thomas Anglus, nihilominus v Vendrochio ,& Ian senio eruditus, & in

Augustino versatus , qui suas nostrasque partes valid εPropugnabiti

455쪽

is Dis s. et v. S EC t. t.

O maduersiones in Prolegomena Casui urum

Oug singulares de usu probabilium

regul-EVAs1Mus tandem ex dissicillimo certamine, quo magis pro salute , quam pro gloria pugnandum fuit,

contra acerrirnum aduersimum , qui vix ipse conquiescere possit, vel alios patiatur. Minus plena aleae futura est pugna , cum Catastarum Apologista, & iam actum agerem, si huius aiuhoris dicta omnia expendenda suscipe rem, quia vis alia habet quam ex Caramuele, Tamburino,& Amadaeo resutata. Hic duo breuissurie praestabo non omnino lautitia : quae docet communia cum nominatis Casuistis indicabo,quibus locis impugnauerim , MPauca quae occurrunt singularia breuissime refutabo.

Animaduersione' in Prolegomena Apologista.

I Livo imprimis non positim istis mirari, quod pag.

scribit, Moralem , quam propugnat Theologiam,par-ψm depromptam ex D. Thomae i. t. qui teste Petro Aurelio totam Aristotelis ethicam exscripsit. Addit etiam ex Aristotele , quas dessendit decerptas esse assertioneS. Nihil hoc Prologomeno ab omni specie veri alien uiri magis; nec ut puto ita ex animo scripsit, sed ut lacum sa-ciat Lectoribus. Qua enim fide obtendit initio operis, magna horum authorum nomina sibi fauere, quae toto progressu tacet Neque Casuistis quorum dessensionem iuscepit, crebrior est, aut sincerior in Citandis, nedum Philosophis, sed etiam S s. Patribus, & Conciliis ex quibus sontibus haustam gloriatur , quam deffendit ethicam Christianam , quorum testimonia in eius Apologia omnino desiderantur. . Quod attinet ad Moralem Theologiam D. Thomae ex Aristotelis

456쪽

Aristotelis Ethica exscriptam,cui secum suis ait adhaerere, ne est, quod restrictionem apponat, ex parte, non in totum se illam sequi. At quae tandem est haec pars, quam ex aliis selegit omnium sane minima, ac penὸ nulla; ni-lail enim commune habet cum S. Doctore, si usurpatas ab omnibus Catholicis voces excipias, & quae citra haeresim negare non liceat: quoad caetera vel aperte S. Doctorem deserit, vel eius sententias interpolat & corrumpit. Quod ex Petro Aurelio refert s an ex bona fide explorare non licuit, quia locum non citat in totam Aristotelis ethicam excerpsisse D. Thomam I. a. mera calumnia est rnec longe abest ab altera , quae Secundam Secundae

Bellovacensi, mutuo aut verius furto, in Summam Theologicam transtulisse quidam criminantur. Haec Summae

Pars prae magnitudine in duas diuisa, non plagium est, sed genuinum opus , quod veluti apis argumentosa, ex omnibus qui de moribus scripserunt auctoribus,mira subtilitate, & industria confecit , nec quisquam dicet ex Aristotele, & Bellovacens sumptam, nisi inuidus & ignarust cum ex isto nihil, ex Aristotelis vero Ethica, vix millesimam partem deprompserit, sed multo plura ex SS. Pavi tribus, aut suo marte inuenerit, quibus omnibus Ethicam Christianam illustrauit, & locupletavit. Superioribus addam, non immerith s. Doctorem posts S. Patrum scripta, de hoc argumento usum Ethica Aristotelis , quia si S S. Patres excipias, nullus mortalium illo

de motibus verius & exactius scripsit: & ridiculi plane sunt qui Epicurum, aliosque Philosophos Aristoteli aequant

aut anteponunt. Hoc in illo stupendum . quod de omnibus ferὸ disciplinis, de Rhetorica Poetice, de Politicis, &Ν Moralibus t ut Philosophica obmittam i ita accuratἡ & D-liciter scripserit, ac si uni tantum arti, tota vita vacasset. Artis Rhetorices multo exactius leges constituit, quam 'Cicero & Demosthenes impleuerint. Quae de Carmine heroico edisserit, nec Homero, nec Virgilio assequi concessum est. Dramici vero operis, seu Scoenae & Theatri decorum inuenit, ad quod nec Menander Comicorum , nec Sophocles, & Seneca Tragicorum Principes accessere. Quis vero principum , aut Legistatorum, in administranda Republica, huius viri quam docet in Politicis sa pientiam aequauit umquam Nec tractatio de moribus,

457쪽

aliis dignitate superior decedit ingenij praestantia. Cui umquam hominu si sanctos seponas, quae de virtutibus & vitiis praescribit, moribus contigit exprimere λ Αtque hinc valide depellitur gloriatio Apologistae, se Λristotelis Ethicam docere , cum qua nihil commune habeat. Quam enim tradit, adeo laxa est, ex illius praescripto vepossint Ethnici vivere , nec id puto recusaturos: ex Aristotelis vero regulis vix possint vitam suam instituere Christiani, nisi essicacissimum adsit a gratia, & fide auxilium : toto igitur coelo , & toto genere, ab Aristotelis morali distat quam Apologista propugnat. Et ne per plura discurram, cum latissim E pateat haeceompa tatio, duo tantum argumenta attinδD, Vnum a

silentio, quod vix toto suo opere muniuerit se PhilosophisisFragio , non taciturus sine dubio , si vel minimum eius laxitatibus favisset. Adde aliud longe grauius : Aristoteles omnium quas de moribus regulas auumit summam hae na comp exus est, qua docet ubique constulendum, &Prae oculis habendum, appetitum rectum hominis in ultimum finem bene affecti. Ab hac quasi aspectabili regula longissime abest Apologista : diuersissimam propugnat, nempe arbitrarium probabilitatis Vsum,ad cuiusque commodum & affectum , nullo respectu boni & recti, asserta cuilibet opinioni probabili a seipsa securitate ab omni erroris & peccati periculo.

Sua de probabilitatum usu habet singularia

refelluntur.

PRAE TER communes assertiones & argumentatione confutatas , Unam propositionem seligo Apologistae propriam, & duo quibus illam probat argumenta: responsione ad quintam obiectionem , contendit quaslibet opiniones probabiles, non ilum securas esse, quod plures Probabilistarum afferunt, sed ex aequo tutas, ita ut ea dote nulla aliam vincat. Hac assertione videtur studio Probabilitatum Sperare Caramuelem Probabilistarum

Principem , cui satas fuit quamcumque probabilitatem

458쪽

CONTRA APOLOGISTAM. I9

donare veroratis virtualis nomine, quo sensu imaginem Prototypi appellatione,aliqua analogia, & metaphora in-sgnimus. Sed Apologista liberalior , contendit non solum nomine tenus, probabilitatem cum veritate conuenire, sed etiam praecipuo illius iure gaudere. Haec summa dos est veritatis, ut quascumque assiciae Propositiones, pares & aequὶ veras faciat : Nam cum posita sit in conuenientia, & adaequatione conceptus aut Propositionis cum re, de qua aliquid negat aut assirmat, omnino indivisibilem esse oportet, omnis excereus & partitionis, aut inaequalitatis impatientem. Ita Apologista opiniones probabiles, quamlibet materia & genere dispares, seu pro commodo pugnent,seu rationum momentis, atque Authorum celebritate, aut numero Varient , ni

hil moratus haec discrimina, quibus inaequalis probabilitatis evadunt, omnes aequε tutas , & a peccato Iemotas esse pronuntiat.

Cur ita statuat causam ignoro ι nisi sortε velit probabilitatem a seipsa securitatem habere, neque a lege, multo minus ab excessii maioris probabilitatis, esse emenia dicandam. Haec principia demonstrauimus falsissima est e, & a probabilitate per se ad verum & falsum , ad bonum malumque indifferenti, peccauorum & errorum pericula impendere, nec averti posse, nisi ascita immunitate a fine ultimo,& a lege. Atque hinc constat Ethicam Apologistae, in totum differre a Peripatetica & Thomistica, cui suam indiuiduam esse gloriabatur. Sed quae conuentio esse potest, cum Aristoteles opinionum certitudinem, non a probabilitate ipsa, seu directa seu reflexa, sed ab ultimo fine, & a recto in illum hominis sapientis affectu repetat Quis vero hanc D. Thomae, aut potius Euangelio calumniam importari patiatur, minus ultimo fini, &ossiciis ex illa metiendis , quam Philosophorum Ethicam

fauere.

Haba de assertione stissiciant: quibus vero illam argumentis munit Duobus praeter communia, quae nulli bihactenus nisi apud ipsum legi. Advocatis, inquit, licitum est, probabiles quascumque causas agere, apud iudices : Ergo idem iuris asserendum est iudicibus, & cuilibet hominum , ut probabilia sectentur, securi ab omni metu peccati. Λliud addit argumentum, a diuersis,& sibi

459쪽

subordinatis Iudicum subselliis, cuius vim non capio . adeo est a subiecta Thesi, vel ab omni similitudine veri

alienum. Varia sunt tribunalia summa,media, & infima, ab his postremis appellare licet ad alia secundi ordinis, Mab istis ad suprema : Ergo ex illa stabordinatione tribunalium, & ex appellatione ad altiora, tuta est, & ubique regnat probabilitas. Quae consecutio 3 Quis haec legitima argumenta dicat, Vel non potius humanae mentis deliria His assertis non solum a nobis, qui certa praecipimus sectanda esse, sed etiam a suis recedit: Nam vi. supra retulimus ex Suare, aliisque fere omnibus Societatis Theogis, si unum Tamburinum excipias,iudicibus praescribunt uandum pro sententia quae legi faueat, & negant licitum esse arbitrarium iudicandi usum, quem aduocatis per mi tunt , disceptand i de rebus dubiis, defendendi causas, dummodo apertae falsitatis non sint comperta Ea vero in aduocatos indulgentia merito excluduntur iudices, quia diuersissima est horum munerum institutio. Ad uocati est in utramque partem disputare, iudicis litem dirimere, &rem ad viuum secare. Ille rationes dubitandi ingerit, iste semota dubitatione firmam statuit sententiam. Ad uocati veritatem inquirunt, quam iudices assequantur oportet. Apertum est discrimen ab aliis dotibus, ad haec duo munera necessariis. Iudicibus opus est maturo iudicio , aduocatis acri ingenio: unde fit aduocatorum optimos iudices esse ineptos.

Quae diximus supra de veritate, rem mirὸ illustrant. In iudicio mentis ad rem collimantis positam diximus, quae longὸ absit a sensibuς : quia illorum operaepretium non est, quid sit rei determinate iudicare, sed bona fide referre , quid ex illa percipiant; ut inde mens statuat, quid de illa sentiendum , aut quid facto opus sit. Advocati sensuum Vices, iudices mentis obeunt munus: hinc fit istos periculosius a vero aberrare; quia aduocatorum est veritatem inquirere, iudicum definire. Hinc existit notatum discrimen, praeclarissimos patronos mediocres esse iudices , & horum optimos nullos esse aduocatos. Quia istis licet Academicos agere, & per multa discurrere : iudices vero conuenit Areopagitas imitari , & vni veritati a

tendere, cui prolato iudicio non stiperest locus, qualem aduocati relinquunt, quia multa explorant, nihil decera

nunt.

460쪽

Longe ineptius aut inutilius est aliud argumentum suboramatione tribunalium, & appellatione ab infimis ad maiora. Vix dici potest quot & quanta peccet Apologista hoc exemplo : eo namque non solum. a vero & a.

communi sensu, sed etiam a seipso dissentit. Credit edirare inferiora subsellia, si ex minus probabilibus pronuntient, & hoc nomine ab altioribus esse corrigenda : Exore tuo te iudico. Ergo falsum& periculosum est, quod responsione ad . obiectionem , totius vitae humanae posuisti fundamentum qualescumque Opiniones, etiam minus probabiles, esse aeque tutas. Si ita sit, quo iure inferiora subsellia opinionem probabilem secuta, nec minus aduersa tutam, emendabuntur ab altioribus Z Nonne tu stam expostulandi causam habent, suam rescindi sentemtiam, nihilominus tutam, ea ipsa qua retractatur Ιustum utrimque bellum accendit inter subordinata se sellia, ut infima merito contendant, quamcumque tui rint sententiam inter probabilitatis fines, non posse retraeiactati : aliunde vero lupremis iudicibus ius comparas &asseris, reuocandi iustissimam& securissimam squa nulla securior esse possit j inferiorum tribunalium sente

tiam.

Quid facies isto homine, qui omnia QMeqne miscet 3

Quae ordinatissima esse oportebat subsellia , vult simulta inferno : Vbι nusim ardo , sed sempiterniιν horror ἀπ- habitat. Ipsemet in hanc voraginem delapsus, aperta a seipso dissensione implicatur. Si ex te errent inferiores iudices ,& nihil errando peccent , minus probabilia sequuti, quid iuris habent maiores iudices , hanc sententiam corrigendi: quia inquies errarunt iudicio, ex munus probabili opinione , licet non peccauerint. Sed qua ratione a peccato eximis errorem iudicij publici,corrige dum ab altiori subsellio 3 Vel enim irrepsit ex ignorantia: Ecquis inculpatam dicet in iudice, quem oporteat quaesiui sunt muneris ad unguem scire Alias si ex ignorantia erret , peccatum est graui poena dignum. Vel sponte sciens & prudens, in hunc errorem celapsus est, minus probabilia sequutus. Ergo error est, sequi minus probabilia , cui emendando, si ex inscitia existat constituta sunt tribunalia maiora. Si vero spontaneus sit, maiore poena

dignus est. Si vero non peccauit, dum ex minus probabili

SEARCH

MENU NAVIGATION