Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

ginale peccatum , alia addiderint, quibus hunc stuporeiii

eamque caecitatem sibi adsciuerunt. His omnibus addo illud iam a me obseruatum I. Parthpag. I . aliud esse , an ignorantia iuris naturalis quaecumque imputetur ad culpam , nec quod ex illa admittitur , exciasset unquam, Vel an ex ea ignorantia, nullum inde malam & damnum , in poenam originalis peccati existat, maxime cum excludat media salutis, lege diuina constituta , qualis est vera Religio , & Charitas, quae infidelitate etiam negativa tollitur. Concedimus ignorantiam inuincibilem iuris diuini , nunquam sine damno contingere , cum tollat media ad salutem neces.saria; posse tamen aliquando excusate , & inculpatam esse , tum cum agitur de partibus obscurioribus iuris naturalis, nec conliquitur,uti potest ex ulli trium causarum

quibus diximus huiusmodi ignorantiam culpabilem fieri.

Atque ista obseruatione, tres opponimus obices, quibus sistatur colluuies peccatorum, & scelerum , quae excusari contendit V Vendrochius , concessa Vel minima iuris naturalis inculpata ignorantia,& reserari latissimam portam ad omne genus impietatum, & scelerum : sed longe aliud est, qua data porta.& effractis obicibus homines in omne genus vitiorum sese date prςcipitcs, aliud ex aliqua velinitimula nonnihil emuere, quod minus legi aeternae conueniat & excusari possit. Primum quisquis nobist obiecerit,

sophistam aut calumniatorem potius aget, quam Theologum , cum tot validissimis claustris hanc malorum colluuiem cohibeamus: alterum vero fatemur ultro a nobis concedi, nec quae offendicula obiicit V Vendrochius,nos a proposita sententia semouent.

Quae hactenus diximus, valere latrium volumus de hominibus , quos infideles negative vocant: quoad caeteros vero, seu haereticos, seu flagitiosos, quibus nota est Ecclesia, nec fidei & Euangelii negata oraedicatio , seu, infidelitate ethnicorum , & Iudaeorum haeresi abiecerint fidem, seu eam semel professi prauis moribus corruperint ; pri nunciamus nullam excusationem habere, quid quia peccauerint contra legem diuinam,nec posse praetexere ignotantiam legis aeternae, ipsis non tum creatione mundi, aut rationis institiinu , uti & gentibus notam, sed tribus

aliis promulgationibus , institutione Ecelesς, fidei ui-

442쪽

ternae lumine, & Euangelii praedicatione, & libris : quibus omnibus , quasi certis argumentis & testibus , inndeles qui Euangelium repulere, haeretici, & gagitiosi Catholic1, reuincentur quasi ex quacunque ignorantia inexcusabiles.

Mercori argumenta confirmantur ct mendro θ endiculum remouetur ex principiis constitutis.

NON minus acuta quam breuis Senecae sentenisa est, Magno nihil mismum : quia sapiens nihil timet

aut miratur.Quamuis enim ex Epicuri regula, quam Seneca refert, sua illi videantur amplissima,alias miset esset, etiamsi toti mundo dominaretur , carieta quae illi desunt, aut quibus alij abundant, nullo loco habet. Forte ita comparatus est UVendrochius , & quae ex Mercoro refert ar- Sumenta, quibus respondeat strupulos vocat: quae ipse an illum congerit absurda , offendicata sunt & scandala grauitana, quae nullam excusationem admittant,eti m si D. Thomam advocet in patronum. Nos strupulos Mercori in offendicula, & V vendrocliij ossendicula in ser Pulos experiemur, an mutati possint,& iudiciuru sit penes

aequum Lectorem. . Multa ad causam nostram munimenta praemisimus ex

lege aeterna, cui aliud adjungam praesidium de ignorantia inuincibili validius.visiis est aduersatius satis incertus animi , an iuris positivi perinde ac naturalis, unquam a culpa excuset ignoratio. Nec immerito, haec illum subit & urget dubitatio: quia reuera si quid eius argumenta a ratione, Vel authoritate Patrum valeant, perinde iuris positivi, ac naturalis ignorantiam imparem ad peccati. excusationem probant. D. Thom.& alij Theologi ac Patres, si unum aut alterum excipias, indiscriminatim de utraque disserunt : Ergo vel nullam iuris utriusque, vel aliquam etiam naturalis inculpatam ignorantiam admitti oportet. Hoc obseruatum est prudenter a p. Gobet suo de probabilitate opusculo, atque hac una obseruatione omnino conuellit argumenta aduersariorum : ut inde agnoscas quae pro

443쪽

1lia causa multis praeiudiciis debilitata affert V endo*chius , non adeo grauia esse offendicula, nec leues scrupulos quibus ex illo respondet argumento. Hoc experia Texactiore omnium quae hinc & Inde reponuntur examine: Id unum obseruo quascumque habent argumentationes, aut solutiones, ad duo capita reuocari, quaedam a rationibus Theologicis, alia a Patrum de Tneologorum authoritate repetuntur : rationes,hoc Paragrapho sequenti Patrum & Theologorum testimonia expendam.

Nullibi apud Mercorum legi quae initio Articuli sexti V Vendrochius illi ascribit : Facilem oe expeditam esse

hane viam fatera, qua nullam quidem gnorant ιam ivrs

naturalis excusara docet; sed simul asserat omnem itiris πα-

ruralis gnorantiam esse vincib/lem. Ab hae tamen δε- strin.s amplectenda quιbusdam scrupulis retardari. Patetur quidem Mercorus se multis de causis abstinuisse ab hac disputatione de ignorantia inuincibili , & nolui me

suam Basim astruere opinioni, quae illam in totum negat, ne forte nutaret aut omnino collaberetur: grauesque illi

occurrerunt dissicultates , quibus superandis se minim Eparem sensit : qualis est illa quam ex ipso retulimus I. Parte pag. 3os. si hoc sense dicatur ignorantia inuincibilis iuris naturalis, industria praesenti & ordinaria diligentia, imputari ad culpam, quod vincibilis sit luce diuina, precibus & emendatione vitae; vanum sore distrimen appositum inter ignorantiam iuris naturalis & positivi, cum utraque inuincibilis sit diligentia humana, vincibilis tamen auxilio Dei, precibus & sanctitate vitae obtinendo, maximὰ si fit rei cuius cognitio necessaria sit ad talutem comparandam , & ad euitandum peccatum : qualia sunt infinita ex Euangelio , quae ad ius positiuum pertinent, δε Baptismus aliaque Sacramenta. Et hinc ἡ serupulo euadere potest in grauem dissicultatem obiectio Nercori , sua responsione ad secundum ter- iij Nodi argumentum : verum quidem est illum eb loci inferre ex aduersarii regula , nullam fore facti ignorantiam quae excuset, quia non minus paratus est Deus errorem facti quam iuris tollere , si ad orationem confugiamus. Facile se ab hoc Nodo expedit VVenὸrochius Art. 6. constituta differentia inter res facti quarum tantum meminit Mercorus & res Iuris : si iis, inquit, ab ter pror-

444쪽

ues de setorum cognitione se res habet , qua nee homini

connam ira , nee natura debita , nec pec to amissa , nea prorsus ad bene vivendum necessaria. Quare nee ita te uentur homines eam a Deo deposcere, nec tam certo im-

PGrant , atque ea , quae prorsus ad salutem necessaria

Esto scrupulus sit obiectio Mercori, si verba attendas mus, quia meminit tantum rerum facti , sed cum VVen- Arochis sit acutissimus, sine dubio pervidit, nec debuit dissimulare ad eleuandum inrcori argumentum , ex eius mente obiectionem non solum a rebus tacti, sed etiam imris positivi, urgere & soluendum esse; cui sic explicatae nullomodo satisncit responsio VVendrochii. Quis enim neget totam Incarnationis & Fidei Christi ac Sacramentorum oeconomiam, ad ius positiuum pertinere , cum eas.blata supersit ius naturae ad gratiam prouectie consentaneum Quis praeterea nestit posita institutione diuina Baptismum , & nomen Christi unicum esse , quo salui esse possimus 3 Ergo haec cognitio iuris positivi licet non missa pereato, prorsus ad bene vivendum est necessaria. Ac proinde precibus emgitanda a Deo parato iam nobis conferre, nisi deficiamus a studio orationis ad Deum,um de contendit V Vendrochius ignorantiam ex illa negligentia consecutam vincibilem esse , licet sit iuris positivi Cadit ergo distinctio Iansenij de ignorantia inuincibili iuris positivi& vincibili iuris naturalis. omitto effugium hoc valide praeclusum a P. Mercoro1. Part. Se R. s. citato. Sed quid opus nostris argumen-ris , cum illud praesidiam euersum sit verbis Christi ex Ioan . I s. relatis, peccatum infidelitatis euasuros Iudaeos. nisi Christus suo ad illos accessu , & colloquio fuisset dignatus. Falsa enim & nulla foret excusatio, si negata Christi praedicatione superesset adhuc orationis negligentia, qua fide Christi & rebus ab illo ad salutem institutis seipsos fraudassent. Hinc agnoscet prudens Lector non temerε Scholasticos ex illo Ioannis loco deduxisse Infideles nerisisse, quales fuissent Iudaei, nisi Christus suo piissimo aduentu inexcusabiles essecisset. Adde etiam his omnibus ignorantiam facti interdum eo deducere mali R infortunii, ut ex ea l quod fieri non repugnati iniretur cum sorore aut aratre sonnubium: quem errorem qui in

445쪽

currit vellet suo sanguine redimere, nec credibile est quod figeri V Vendrochius huiusmodi factorum cognitionem, non esse a Deo petendam , scuti iuris, ut hoc discrimine istius vincibilem , factorum vero inuincibilem probet. Atque ex hoc argumento quamuis innumera sirppetant Mercoro, secus quam cum VVendrochio concludendum

est, Illim sententiam non setis sibi constare, dum inter Casiostarum laxitatem. Parisiensis Theologi rigorem meἁiam inire miam tentat, res dissociabiles miscere , eaque Urn ue concedere; quis- tu, in suas partes a quoqMenon arre pertrahetiar Nego victuros Casuistas omnia inuincibiliter & inculpabiliter ignorari posse, ipsamque Dei

Initarem , imo & existentiam : nam tria objecimus impiis claustra , totidem sunt limites quibus a Caramuele,

aliisque Pisuistis secernimur. Caramuel eodem Articulo

Citatus naturalem vocat ignorantiam , quam hic & nunc

homo stiperare non potest, nihil moratus negligentiam addiscendi res iuris, nec dubia grauia, quae ingerit synderesis. etiam sceleratissimis . nec peccata quibus illam oppresserunt : Denique consusa & permixta perperam probabilitate speculativa cum practica , quam clamque cognitionem Dei, nisi abeat in euidentem, censet permitti cuique de existentia & prouidentia Dei, sentire quod, libuerit i tanta intercapedine a se remptos, non Video qua vi possit nos ad suas partes pertrahere. Nec puto victurum TheoIogum Parisiensem , nihil Prorsus eorum quae ad Iegem naturalem pertinent inuincibiliter ignorari. nec inermis & nudus aduersus Vtrosque Iemansurus est. Tribus praesidiis inuictis contra Casuistas muniuimus, totidem illi extruimus contra Theologum,

a quo dissert, primo quod nolit, nec putet necessarium legitimum probabilitatis usum , astruere huic opinionide ignorantia quacumque iuris naturalis culpabili; secundo dissentit, quod neget hunc esse sensum S S. Patrum ; ab illo dissert tertio quod ignorantiam huiusmodi iuris nolit fieri culpabilem ex sela peccato originali. Id tamen Videtur insinuare V Vendrochius: huiusimodi enim iuris natu-τali , ideo nullam aut raram Augustinus & alij Patres dari ignorantiam docent, quia cum sit congeni rum, deleri nequeat in totum per peccatum , & fit perpetua qua, scatui O grauium dubiorum quae hominem praeter ossi-

446쪽

cium agentem vellicent drgorqueant: ea enim reserunt

huiusinodi dubia , ut nequeat nomo ignorare sibi probiabitum aliis inserte mala quae pati nolit, sicut habet Augustinus a 6endrochium relatus enarratione in Psalmums . t Iam si ignorantiae vincibilis ratio repetatur a sbio originali peccato , nulli erunt infideles negati ue : quod puto concessurum V vendrochio, sed contra stat argumentum. supra ex Christi verbis Ioan . I s. depromptum. Deinde si reseratur in culpabilem ignorantiam idris naturalis, quidquid ex. illa proficiscitur, quod deletum sit peccato originali, quidni cum Haereticis, actias omnes indeliberati puerorum & phreneticorum cogitationes, &operationes, legi naturali aduersae, imputabuntur ad pe Catum , cum hi omnes contra ius naturale impetus , nao cantur ex amissa tultitia originali peccato primi hominis 3 Nam si ex eo. capite, Vellet aduersarius , quamcumque ignorantiam iuris homini congeniti, & illo peccato deleti, vincibilem fieri, non video quin pari iure haeretici defendant, quoscumque actus in deliberatos vera esse peccata , quia sunt dissonalitia a lege aeterna, ex eodem argumento VVendrocliij ut videre est apud Bellarminum lib. s. de statu peccati Responsionibus ad argumenta Κemniiij. Atque his satisfactum est argumentis Art. 4.

duo offendicula Mercoro obiectas auentur. EX iisdem principiis facile est depellere objurgationes

V Uendrocliij Articulo I. Primum obiicit Mercoro more Academicorum de ignorantia incincibili, modo in v iam , modo in alteram partem inclinasse. Sed Mercori conueniret prudentiam potiu laudare, quam aliquod vitium leuitatis & inconstantiae improperare. Eius disputandi methodum alio loco defendimus , nec quid quam noui affert Aduersiarius , quod non sit occupatum. Illum acer-bὸ excipit quod ex S. Doctore hypothesim admiserit de fornicatione ex ignorantia inuincibili licita reputata, &contra Discipulum ac Magistrum censuris potius agit, quam argumentis, Illas nisil moror, istas mallem , quae

447쪽

tamen in tota eius disceptatione desidero, nisi argummiat lationem voces ipsiuri Thesim in probationem assiim-ptam. Duo , inquit, ad rectans operatιonem re qui munium, nempe it meritati, id est, legi aeterna, ta conscientia consen. tiat. Hoc secundum admitto, primum est nostia controversia, non tua probatio. Et ne gratis credas me ita res. pondere, id Vnum a te velim, an connubio cum matre ex

ignotantia facti inito, insit veritas, seu cum lege aeterna conserisio Imo horrendus illi est incestus: Si tamen ex V Vendi his regulis, ignotantia facti inuincibilis, culpae

vacat: cuius erroris velit a Deo petendam non esse curationem , nec Deum paratum illam conferre. Fateatur igitur non ita indignam Christiano hamina robgio sententiam , aliquid ex ignorantia iuris inuincibili, te- motius a principiis syndereseos , contra minimam legis aeternae partem excusari , cum ex ignorantia facti, horrendum incestus peccatum contra prima syndereseos

principia , suis regulis purget, Ac defendae quasi innoxiunt.

Aliud subjungo exemplum Lollii filiarum,quarum cum patre expetitum etiam incestum, hac ratione inculpatim, volunt quidam , quod absumpta flammis Pentapoli, credegent totum genus humanum, simili incendio periisse,

dc reparandum etiam cum parentct congressu. Putatne

quid simile desti tutum ad honestandam soluti eum soluta copulam γ Conueniebat igitur studio&Zelo legis aeter nae non abripi adeo acri, ut nullam rationum quae facile occurrere poterant, vim admitteret. Neque enim quod assumit, ipse probat, forte confisus, id se iam euicisse argumento ex Articulo 4. vel ab Estio fuisse confirmatum. Sed nihil horum potuit necesseriam, imo nec iustam facere, rigidam adeo in D. Thomam, & Mercorum censuram.

Quod enim ipse ait, Nollam pratendi DF ignorantia- numcis,lem lauru naturalis, ε.od nolgi Aest o geni Neirciam se diuina lux a nisi eius radiis obicem ponat. Omitto quod iam dictum est si ea, ratio obtineat, sensis quo proponitur, nullam fore ignorantiam, etiam rerum racti, quae per se ad junctam habeant grauissimam turpi quesnem , qualis est incestus, vel rerum iuris positivi quar Onferant ad salutem, cuius generis est Baptismus & fides

448쪽

in Christum. Non immerito haerebat V Vendrochius , an rerum postremi genetis sibi admittenda esset aliqua igno rantia iuris positivi, cum illam si quid eius argumenta Probent, perinde ac ruris nasuralis excludant: quiχ potest, imo necesse est ad salutem curar, lumine diuino, si preciabus expetatur, nec ullius obex adsit. Quare argumentum illud excipio responsione, non minus Ipsi, quam nobis necessaria, lucem affulgere, nec ulli deesse homini, proecuiusque captu & statu disparem, quae progres la augeatur, fi primi illius radij cum fluctu excipiantur. Neque enim infidelibus negatiuὸ adest, nisi remotissime lux, ad fidem& ad obscuriores iuris naturalis partes aperiendas: ut non sit illis imputanda ad culpam harum rerum ignorantia. Quid igitur mali habet carere possie vitta culpam abstrusissimae rei cognitione, quajis est de mendacio levi, nulla gravissima causa honestando,cum citra nouum peccatum infidelibus negati uὸ desit lux ad fidem proxima quae cu pabilem ivis repulsam efficiar. Qua vero ratione,& qua tegula statui possit ignorantia inuincitis iuris naturalis , diximus r. Parte quarta classe ArgumenForum pagina

Ned validiora visa sunt Mercoro, ad rem propositam conficiendam, argumenta Est j, quae restitit tesponsione ad quartam resolutionem.In hoc enim tota vis posita est: cum duo per se connexa sunt, utrumque eligere censendus est, qui illorum alterum accipit voluntariὸ : & cum mendacium pertineat ad genus mali moralis, illud elige. re reputandus est, qui mendacium quacumque causa honestatum protulerit. Falsam demonstrat Mercorus primam propositionem, neque enim censendus est utrumque eligere uno accepto, qui illorum eonnexionem inculpabiliter di inuincibiliter ignorat: ita si quis cicutam puero demonstret, potest inculpabiliter ignorare , esse speciem herbae venenosae, quam si gustet 8c moriatur, immunis erit a reatu mortis voluntariae. Adde aliud quod ad rem spectat, testatum Mercorum, sibi dissicillimam videli distinctionem Aduers Piorum , actum erroris ex ignorantia posse voluntarium este voluntate facti, non voluntate peccati. At ille instat responsione ad 2. obiectionem, peccatum errantis fore omninn inuoluntarium, sicut manifestum est exempl.

449쪽

4ro Dis p. IV. SE T. r.

quae assert V Vendrochius actuum ex ignorantia facti, aue. iuris positivi. Haec vero responsio non adeo leuis erat,Vt Videri oporteret scrupulum & omnino taceri. Haec responsio Mercori inuicta euadet, si attendas quae de Neritate diximus,eam in conuenientia cognitionis cum repositam. vii falsitatem in dissensione ab illa, exercita, & iudicio a firmata aut negata,siue in extremorum propositionis connexione aut repugnantia cognita. Quis vero eam in elle dicat operationibus mentis, quae ab hac connexione Perinde abstrahat, uti cicutae a veneno, cum quis scit speciem herbae esse, nec venenosam neget aut astruat, & nequidem per somnium id coetitet 3 Atqui ita se habet ex

Mercoro, qui mendacium aliquo temporis articulo honestium, & ossici j causa omnino necessiirium putat. Nec . Valet mali rationem illi ineme : neque enim id magis cogitat, quam cicutam eme venenosam , qui tantum nouit hembς speciem habere siue sana sit, siue noxia. Hunc scrupulum ab acutissimo viro perspectum, contra unicum suae sententiae ex Estio saltum a ratione argumentum ex animo Mercori , quod graue illi erat offendiculum , auelli, omnino oportebat: & id fortassie tentasset, nisi sensisset insuperabile, nec se Lectori satisfacturum. Possim illum augere ex Calui starum errore, qui ut obseruat P. Gonet ex eodem V Vendrocliij sundamento , damnant Scholasticos , quo1

vllam iuris naturalis ignorantiam admittant, quae etiam ab actibus in deliberatis peccati noxam excludat, qui tamen abstrahunt a connexione ac ius cum peccato. Ea igitur abstractio rer imper se connexarum, nempe mendaci i & peccati, locum . habet sicut in actibus indeliberat; s, ita etiam ex proposito elicitis . si illam connexionem, non magis attingant quam in deliberati.

Quod ad secundum offendiculum pertinet, de Titio qui adita decies domo mulieris , quinquies peccauerit , posset

eo redire munitum precibus avertendo malo quod timet, si urgeat aliquod graue negotium ex ossicio aut ad commodum temporale peragendum : responsionem Mercori

non defendo in totum , ni fi hac reli rictione, ut maior sit spes de custodia innocentiae, quam sormido peccati: idque tunc continget si frequentata decies domo mulieris, semel aut iterum lapsius sit, redire illi permitto cum maxima cautela & firmo proposito, ac precibus valide munitum,

450쪽

-Tunc enim valet ponderatio Merconi ex Cajetano in praeceptum Christi, de oculo eruendo & abscindendo pede,si scandalo sit futurum: Christum non dixisse linsuam abscindi oportere, aut pedes, vel oculos effodiencios, neca Ieamus parte corporis omnino necessaria ad vitam communem , ad cuius vicem supplendam nulla supersit: vim oneret ponderanda esse, hinc & inde salutis pericula &ad vitam necessaria adiumenta. Suam interpretati*nem dc sententiam confirmat, exemplo Religiosi & Curati, quorum primus expertus, ex coelibatu se procliuem ad carnis lapsum, non debet, imo nec potest a statu coelibatus recedere, sicut nec Parochus beneficium deserere , si quando ex mulierum consessione, delectationem vene- Ieam senserit etiam cum consensu, sed tentanda stat rationum & ieiuniorum remedia. Sic explicata & munita opinio Mercori, nostraque restrictione castigata offendiculi notam non meretur: nec tacenda erant V Vendrochi

praesidia, quibus illam propugnabat, vel certe non erat adeo acri reprehensione digna.

Iti id de ignorantia inuincibili iuris naturalis

sentiendumsit ex authoritate Patrum ac Theologorum. Nos mirum est argumentum Mercori a Hieronymi

authoritate , 'isum leue & scrupulum, cuius vires minuit, prudens an nesciens, ad unius Hieronymi authoritatem restrictione, cum tamen latissime pateat. Potest

vero hac sorma, ia vi maiore proponi: quotquot affert Doctor Parisiensis Patres, Theologos, promiscue, agunt de iuris naturalis & positivi ignorantia in peccatum imputanda : Atqui ςertum est, eos admittere aliquam iuris positivi ignorantiam inculpatam : male igitur ex iiDAem S S. PP. locis & verbis V Vendrochius Elicit, nullam iuris naturalis is norantiam inuincibilem iuxta illorum mentem admitti debere, licet iuris positivi etiam cum res ad salutem necessarias praescribit, concedi possit. Haec enim communia SS. PP. ad utrumque senus i norantiae

SEARCH

MENU NAVIGATION