Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

188 CAROLI CALVI

stiani, sicut nobis scripsistis, vultis qua re-re,primo a vobis ipsis incipite, qui alios de, beris corrigere, sicut scriptum est , Medice

'' cura temetipsium. & munda debet manus a sordibus esse, quae alienas sordes curat detergere. Et quae in aliis debetis corrigere, nemo in vobis iuste valeat reprehenderC., Super quantos enim estis in regni culmi DC , tantorum moribus debetis seruire, M sieut lucerna super candelabrum in domo posita bonitatis exempla monstrare. quia omnium oculi in vos debent intendere.

quos si malo exemplo destruxeritis , qui per vos, & a vobis in bonum debuerant aedificari, sub tantis sine dubio in futuro saeculo in poenis vos necesse erat torqueri. Propterea oportet,ut qui Rex estis, & dominus appellamini, in illum semper suspenso corde suspiciatis , a quo videlicet rege regum 8c domino dominorum, nomen regis & domini mutuatis. Et sicut ille disponit orbem terrae in aequitate, & ad Sap. . hoc, sicut in libro Sapientiae dicitur, constitust hominem , ut ipse similiter iaciat, imitamini illum,s vultis regnare cum illo.

quia qui dicit se in Christo manere,debet, M. sicut ille ambulauit ,& ipse ambulare, qui

dicit, Euote O vos per risi cui se pater ve

. . .

382쪽

CAPITULA. II

per Mesu perfectin es. Et si dixeritis,quomodo possum esse perfectus, cum alia scriptura dicat, Si quis in verbo non omendis, Iac. .a. is perfectis est vir' non cadit a perfectione , qui non peccat malitiae cupiditate. Septies enim cadit iustus s resurgit: imp a pibutem corruunt in malum. M, I cum cecide- is.

rit non collidetur, quia Domisus supponit ma-' si num suam. Qualitercumque vero quis pe Cat, cupiditatis voluntate, aut fiagilitatis necessitate, nemo illi melius pramalet indicare, quam conscientia sua , quae non potest latere oculos inspectoris sui. Propterea ita oportet vos vivere, iudicare,&agere etiam in occulto, quasi sitis semper in publico. quia cepe talis vos verbo laudabit,qui corde acriter reprehendet; saepe etiam illa quae vobis, & in vobis laudauerit, apud alios de vobis reprehensibilia in dicabit. Sic autem, ut dicimus,adiuuante Domino,uiuere,iudicare,& agere praeua lebitis, si vos non stimulauerit amor priuatus, si non vos inflammaverit cupiditas gloriae, diuitiarum, possessionum, & potentatus : si non plus credideritis alienae linguae, quam propriae conscientiar, si vos non roserit tinea adulationis , si non vosvsserit liuor alienae .licitatis , si vos non

383쪽

vexaverit neglectus animae, M amot carnis:si credideritis Regem Christu non prose,id est non pro sua necessitate mortuum, sed pro nobis, ut viveremus qui mortui eramus. Et vos, Rex , plus studeatis aliis vivere in salutis suae utilitatibus,quam vobis ipsis in propriis voluptatibus. si scieritis Vos esse morituros, & vos credideritis de factis propriis rationem Domino reddituros, & quae digne receperitis, sine fine,vel immutatione aliqua habituros.

Domum vestram domesticam sic nutrite, regite,&disponite, ut quando regni populus ad vos conuenerit, in vobis & in domesticis vestris Videant, qualiter se atque domum, cum quanta humilitate at . que castitate, quam sobrie, quam iuste,

quam piὸ nutrire, disponere debeant, &gubernare. quia sicut quidam sapiens dixit, secundum mores domini erit familia custodita. Et ideo domus Regis schola dicitur, id est disciplina. quia non tantum scholastici, id est disciplinati & bene cor- tecti sunt, sicut alij; sed potius ipsa schola, quae interpretatur disciplina, id est co rrectio, dicitur; quae alios habitu , incessu,

verbo,& actu,atque totius vanitatis conti

384쪽

CAPITULA. I92nentia corrigat. Et vos, sicut paxillus non bene infixus, nisi in Domino virtutum innixi fortiter fueritis, & vos cadetis,& qui in vobis pendent labentur. Quapropter, sicut dominus sub potestate constitutos ex tentatorum occasione docuit

reddere quae sunt Caesaris Caesari, & quae sunt Dei Deo:ita & vos,qui sub Deo estis,& super homines estis, reddite quae sunt Dei Deo. & sicut C aesar aequus, quae subditorum sunt subditis reddite. Reddite Deo puram & immaculatam fidem,&sincerissimum cultum in sacerdotibus, in

Ecclesiarum priuilegiis, in sacris locis, in Ecclesiasticis & religiosis viris ac feminis, in defensione Ecclesiae & Christianitatis, in aequitate &iustitia populi Christiani,in

subleuatione & tranquillitate, & consolatione omnium indigentium, sicut praemisimus, reddite illi quotidianum pensum in quotidiana oratione,in iustis & assiduis eleemosynis . offerte illi deuotionem vestram in sacris oblationibus & lacrymis se-

eundum magnitudinem ac multitudinem quotidianoru peccatorum profusis. Reddite subditis iudicium cum misericordia, iustitiam eum aequitate. Studete exaltare

humiles & Deum timentes , & debellaru

385쪽

atque humiliare superbos. Studete a bonis plus diligi, quam timeri. Curate ut mali, si non proprer Deum , Vel propter

timorem vestrum malum agCrC met lant.

Non plus apud vos lingua dolosa, manus plena,obsequium indebl tum valea quam veritas, aequitas, sinceritas. Scientes scriptum. ut excutit manus sum ab omni munere , iste in excelss habitabit unde consequenter intelligi debet, & non alius. Munus epimesta lingua, fauor: munus a manu, donatio ; munus ab obsequio, indebita subiectio. Constituite ministros Palatij, qui Deum cognoscant, ament, & metuant: qui maximam curam gerant, quatenus quicumque necestuosi palatium adierint, dc per quoS perrexeritis, patrem dc Consolatorem mirantes, gaudendo vos videre accurrant, non qualem dicere nolumus, gemendo & maledicendo refugiant. Constituite Comites ministros reipublicae , qui non diligant munera, qui odiant auaritiam , qui detestentur superbiam, qui non opprimant, neque dehonestent pagenses, qui. messes vineas, Mprata, ac siluas eorum nequaquam dena-stendi qui eorum pecora vel friscingas,vel quaeque illorum sunt,no proentur, ne quo diripiant.

386쪽

CAPIΤVLA. 193 diripiant. & per violentiam ac mala Ingenia quae illorum sunt nullomodo auferant. Qui Episcoporum suorum consilio quae Dei sunt, & Christianitati conueniunt, faciant. qui placita non pro adquisitione lucri teneant: sed ut casae Dei, &Viduae, ac pupilli , Sc populus iustitiam habeant : & plus litigantes ad concordiam salua iustitia reuocare studeat, quam Committere ut ipsi1 inde aliquod lucrum possint habere. Quos si pacificare non potuerint , tuo C sicut rectum est, iustum iudicium decerni cum magna sollicitudine faciant , scientes scriptum esse, Indicabo tibi homo quid sit bonom, ides acere iudicium es iuWitiam βίlicitum ambulare cum Deo

tuo. id est , ut quod illi placet, tibi placeat& facias; quod illi displicet, tibi displiceat & non facias. Quod si per fragilita

tem feceris, non contumaciter vel pertinaciter in tuo malo facto perseueres: sed statim pedem sicut a ferro calido reuoca,N inviam voluntatis Domini tui dirige. Et sicut scriptum est , quia sunt viae quae videntur hominibus bonae, o ducunt ad interiatum, sec, sicut Scriptura tibi praecipit, qu icumque es homo,interroga de via bona,

or ambala ter eam. quia sicut dicitur in

387쪽

M π 7 Euangelio, ampla via est quae ducit adpeta ki' non m , O multi vadunt per eam : arcta sangusta via estquae ducit ad visa,spauci in ueniunteam. Propterea quicumque es homo, audi Prophetam , & ora cum Pro Psal. i i . pheta, Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, se exquiram eam semper. &, deduc me insemita mandatoram tuorum , se viam iniquitatis amoue a me , or lege tua miserere mei. Quia sicut Hieremias pro-Hier. io. pheta dicit, non es hominis via eius, nec vι-

i' n est vi ambalet, se dirigatgressin susti: se

a Domino diriguntur gressuου viri , or viameim volet. Ipsi Comites simi hier, quantum potuerint, similes sibi timentes Deum iustitiam diligentes per se ministros constituant. qui sicut seniores suos benignos de affabiles pagensibus suis viderint, &ipsi pro modulo suo illos imitari in omni bonitate&iustitia certent.

x III.

Homines etiam & potentes saeculi, qui inter istas seditiones legis iugu& iustitiam aequitatis refugerunt, & talia ac tantaD-cerunt,pro quibus Ecclesiasticam &Episicopalem excommunicationem meruerunt, ad leges & iustitiae tramitem reuo-oate, & ut ad suos Episcopos humiliter,

388쪽

CAPITULA. I9Isciat eis necesse est, veniant, iubete vel cogite: & ut Ecclesiae, in quam peccauerunt, aut cum debita necessaria humilita. te satisfaciant, aut humiliter, & veraciter se excusent, qualiter absolui a Domino per ministerium Episcopale valeant, sua. dete, atque regia potestate praecipite. Et si forth vos , vel quicumque aliJ, de eOrum societatis oc coniunctionis communicatione infecti Je condemnati sunt, poenitentiam quisque se recognoscedo faciat: quia teste sacra auctoritate non poterit abissolui a suis,qui peccatis damnabiliter gra-

Uatur externis. Sicut orans Dominum

sanctus propheta Dauid demonstrat di ' pili istcens, Ab occultis meis munda me, Domine. O i3. ab alienis parce seruo tuo.

Iudices denique villarum regiarum con stituite, qui non sint cupidi, & non diligant auaritiam , & usuras nec ipsi faciant, nec pecunias regias ,vel suas ad usuras donent, neque a suis subditis usuras fieri si nant. quae omnia vos super omnes ministros vestros odire debetis, & fugere. Et seruos regios iudices non opprimant, nec ultra quod soliti fuerunt reddere tempore patris vestri ab eis exigant 3 neque per an

389쪽

garias in tempore incongruo illos amigant: n que per dolos,aut per mala ingenia, siue inconuenientes prccation S, CO lonos condemnent. quia si per tales vel alias huiusmodi facti es, pondus argenti vel auri habueritis in arca , maiuS grauius pondus erit peccati, quod habebitis in conscientia vestra,& anima. AEdificent villas vestras moderatis castiti js, ut 8c honestas necessaria sit, & familia non graue tur. Laborent, & excolant terras & vineas

in tempore cum debita sollicitudine: sal uent & dispensent laborata cum fideli dis.

cretione. faciant nutrimenta congrua dc necessaria. custodiant siluas, unde habeant pastiones : defendant & excolant prata, unde habeant pabula. Qu'tinus non sit vobis necesse pcr quascumque occasiones quorumcumque hortatibus circuire loca Episcoporum, Abbatum, Abbatissa rum, vel Comitum, S maiores quam raritio postulat paratas exquirere, dc paUperes Ecclesiasticos, fidelium vestrorum mansuarios, in carricaturis & paraucredis contra debitum exigendis grauare,& peccatum de facultatibus indebite consumptis in animam vestram congerere. Neque a Comitibus, vel fidelibus vestris plus

390쪽

CAPITULA. I97 studeatis, quam lex & consuetudo fuit tempore patris vestri , de hoc quod de

Francis accipiunt, exquirere. Quin potius habeatis unde sufficienter & honeste cum domestica corte vestra possitis viuere,& legationes palatium vestrum adeuntes recipere, &sicut scriptum est, unde possitis de iustis laboribus necessitatem patientibus tribuere. quia Rex & largus debet esse,& n5 quod largitur de iniustitia vel iniquitate debet conquirere. Iudices vero villarum colonos distringant , ut non Ecclesiasticos homines, vel Francos pauperiores , aut alienos seruos propter

priuilegium regium opprimant, aut siluas vel quaeque aliorum sunt in sua vicinitate deuastent. Quia Rex iustus, qui iustitiam debet diligero, mini stros ac colonos impios & iniquos non debct habere : sed omnibus in se,&in suis debet imitationem debitam demonstrare . quia si ipse Deum dilexerit, omnes boni diligent illum: & si ipse Deum timuerit,omnes mali timebunt illum. Et Rex atque sui ministri

per amorem Dei bonum faciant, dc Omnes bona facere doceant, S per timorem

Dei mala fugiant, S omnes in illis mala fugere discant. Missos etiam tales per re

SEARCH

MENU NAVIGATION