Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

M8 CAROLI CALVI

nouerit reuenire. Si quid quoque contra sanctam auctoritatem praesumptum , vel subreptum, siue extortum fuerit, non solum in diuinis examinationibus , Verum

nec in diuinis lepibus quippiam praeualebit. Et non sit de cetero immemor idem rex gloriosus, quod dicit S. Gregorius: Sciendum est , inquiens , quia quisquis

inlicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur : sicque pietatis opera faciat , ut tamen si noluerit ea quae

mundi sunt non relinquat. Quilibet vero tanto a se licita debet abscidere, quanto se meminit& inlicita perpetrasse. Neque enim par fructus esse boni operis debet eius qui minus, Meius qui amplius deliquit , aut eius qui in nullis , & eius qui in quibuslibet facinoribus cecidit. Sed tanto

quisque maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto grauiora sibi intulit damna per culpam. Vnde a vobis nostra, quin potius Dei voce Commoneatur , ut sic studeat praeteritorum poenitens, bc imminentia atque futura cauens, Deo militare in regno terreno, quatenus mereatur conregnare Christo in regno coelesti.

412쪽

Hac qua sequuntu peram legatione renuntiarunt Episcopi. J

Dg indulgentia sua nobis Hludouuicus rex prid. Nonas Iunias in Normatia dixit: Volo vos precari, ut si in aliquo vestros animos offendi, ut hoc mihi perdonetis, ut inantea securus vobiscum loqui possimus. Ad haec Hrncmarus, quj primus in ordine ex sinistra parte illius stetit ,respon dit dicens : Ista causa cito ad effectum peruenire potest, quia quod nos offerimus, hoc vos petitis. Et monente Grimol-do , ac Theodorico Episcopo, iterum ipse Hinemarus dixit: Nihil contra me fecistis , unde noxium rancorem in mente Contra vos teneam. quia si facerem, ad altare ut Domino sacrificarem accedere non auderem. Iterum monentibus eisdemGrimoido, 3c Theodorico,ac Solomone, dicente ipso Theodorico haec verba, Facite sicut senior noster precatur, parcite illi. respondit ipse Hincmarus haec eadem verba Quod in me, id est in mea persona,offendistis, & peperci & parco. de hoc autem, quod in Ecclesia mihi commim,& in populo male est factum, voluntarie vo-

413쪽

bis dono consilium, & secundum Deum praesto auxilium, ut inde salui sitis,si vobis placet. Et praefati viri responderunt: Certe bene dicit. & ceteri fratres nostri in haec verba & senserunt & prosecuti sunt. Tanta & talis indulgentia illi largita fuit,&non altera, neque amplius. Descripto autem,quod confirmatum nobis est traditum , nec ipse a nobis quiddam quaesiuit, nec nos illi aliquid diximus t quoniam necdum cum illo ex huiusmodi in ratione eramus. Ipse autem post h*c 5 alia di-Xit, nos egisse quod non egimus. ex hoc materiam su mens, quod Guntharius illi familiariter,ut eum instrueret, & ad satisfactionem prouocaret, scriptum relegit ita inquiens : Vos mihi tranfinisistis vestram epistolam cum capitulis. VOS venistis cum causa facta. Nos non sumus h1c nisi duo vel tres, qui sine alijs huc exiliuimus. in illas causas intrare non possum, antequam cum nostris Episcopis inde tractemus : quia, Deo gratias, nihil sine illo rum consilio feci. se postea inde respondeam Nos autem expectabamus, ut con

silium a nobis de sua salute oblatum ipse quaereret, & tunc ei secundum illud scriptum donaremus consilium. Ipse autem

414쪽

C APITULA. 22 Ide suo gradu respondit, quod in illud

scriptum non intraret,antequam cum suis

Episcopis consideraret. Et sic quicquid in generali causa Ecclesiae Δἴ populi egi penes illum remansit.

Synodi Τullensis apud

HAEC VENTILATA,

definita, atque obtenta sunt in Synodo duodecim Prouinciarum , quae habitas anno Jncarnationis Dominicae

DCCCLv III. Invictione VII. in territo

rio Tullensi, sub principibus Orolo,

Hlothario, oe item Larolo.

CAP. I.

VT caritas fraterna & concordia pacis reformetur inter fratres,principes scilicet ac gloriosos reges nostros, Hludouuicum ac Κarolum,qualiter schisma, quod ortum est nuper in Ecclesia, ad uni-

415쪽

tatem benignitatis valeat redintegrari, status Ecclesiae pene collapsus restitui, & pax ac iustitia in populo Christiano valeat procurari; & qui a fidelitate debita defecerunt,iudicio & iustitia per rectam rationem , & rationabilem misericordiam possint saluari,&a peruerso conamine ad salubriora conuerti.

Episcopi namque , secundum illorum

mi nisteriu m ,ac sacram au ctoritatem,Vniti sint, & mutuo consilio atque auxilio rege. , regnorum primores:atque populum sibi commissum in Domino regant,& cor rigat. & nemo se solatio mutuo subtrahat, sed synodales conuentus secundum iussionem canonicam frequentare procurent. quatenus ordo Ecclesiasticus, qui quasi obliteratus iam fuerat, quoniam synodi propter discordiam regum frequentati non poterant,Episcopali collatione ad necessiarium ac debitum statum reduci praeualeat. Vnde etiam consensum apud reges expetitum obtinuerunt.

Reges nihilominusac principes nostri, Karolus , Hlotharius,atque item Karolus, ad Dei voluntatem, atque sanctae Eccle-

416쪽

CAPITULA. 223sae statum,suamque salutem,& populi subleuationem , gratias Deo , niti,&in eadem salutari unitate firmati sunt.

Perventum est ante conuentum Episcoporum, quendam diaconum, cui Tortol. dus nomen est, Episcopalem potestatem in urbe Baiocensium occupasse,& pollicitationibus ac minis sollicitare multos ac perturbare.Vnde definiuit sancta Synodus,vivvenito Senonum Archiepiscopus, ius diaconus fuit, adiunctis secum tribus alijs;

memoratum diaconum euocatum audiant, Se secundum auctoritatem canonicam de eo definiant. Si autem refugerit eorum cognitionem , an nitente principali potestate venire ad audientiam compellatur. Quod si hanc quoque declinauerit, anathemat.

feriatur. v.

De quodam etiam subdiacono Anseario, qui vivo & incolumi Episcopo ciuitatis Lingonum sedem peruasit, simni .est sententia definitum. Sed interuenientibus legatis eiusdem subdiaconi, humanior est prolata sententia. videlicet, Ut sacramento confirmet, se nunquam talia huiusmodi praesumptione facturum. Cuius sacramen. ii tenorem huic Capitulo subnectere di

417쪽

gnum existimavimus. EGO AN s CARIVS subdiaconus confiteor coram Domin O., M sanctis Angelis eius, reuerentiae sanctae paternicatis vestrae, contra Dei voluntatem 6c contra canonica statuta temere me fecis.

se in Isaac venerabilem Pontificem, usurpando sedem Ecclesiae sanctae sibi commisisse Lingonicae , &sollicitando clericos Bevastillos eius, omnemque familiam. At que ideo pro tantae praesumptionis excessi . per sacra ministeri) vestri vobis largitam a Domino potestatem veniam mihi poenitenti largiri suppliciter deprecor. Deinceps Vero , nec in eundem Antistitem , nec in alium quemlibet, nec in illa , nec in alia Ecclesia, huiusmodi praesumptionem facere tentabo. & neque illi, aut alicui suorum clericorum, aut laicorum , in aliqua re impedimentum faciam pro hac causa e quia me grauiter deliquisse confiteor. Neque in sidias eis ullius inquietudinis parabor neque per me, neque per aliquem meorum propinquorum , nec per quemcumque homi nem: sed adiutor pro viribus de intelligentia ipsi, suisque ero, prout sibi placuerit. Et qui sibi pro hoc ipso inimici sunt, quos

ipse voluerit, si potuero , conligare eidem procurabo. Sic me Deus adiuuet, &istae sanctae

418쪽

C A PIT VLA. 22Isafictae Sanctorum reliquiae.

Statuit etiam sancta Synodus, ut nun quam ad eandem Lingonetem Ecclesiam, siue ad Ianuacensem, quam iam pridem

pari modo adflixerat, debeat adspirare. Et si ita, Vt praemisimus , iussis Episcopalibus obedire refugerit, sententiam superius dia

cono datam incurrat.

Deinde gloriosus rex domnus Karolus sacrae Srnodo libellum appellationis, electorumque iudicium inter se & Vvenilonem Senonum Archiepiscopum , qui ab eo defecerat, Si proclamationis diploma porrexit. Vnde secundum sacram auctoritatem, & induciae, ac dierum prolatio per Episcopos, & Synodicas literas praefato Archiepiscopo est intimata, atque conces fa secudum regulas diuinitus promulgataS.

. VIII.

Mota est etiam quaestio de Attone Vir-dunensium Episcopo, quod oblatione regulari unde petitio ibidem est praesentata, in monasterio S. Germani Autisiodorensium adstiterit,& contra regulasEcclesiasti. eas inde discedens, minus prouisa quam iam cra auctoritas doceat, ad ordinem Episco-

419쪽

116 CAROLI CALVI

palem peruenerit. Unde etiam definitum est, dari sibi commeatum ventcndi ad aliam Synodum, sicut sacra sanxit auctoritas.

Ad Episcopos siquidem Brittonum, qui

se contra auctoritatem a metropoli sua moliuntur discindere, Synodus literas secun - dum auctoritatem sacram direxit, quatenus ad suam metropolim redeant, eique debito iure se subdant, nec a canonica &Episcopali communione se segregent. Ex- Communicatis etiam,sicut sacrae decernunt regulae, Brittones communicantes ipsi se sacra communione non priuent.

Ad memoratos quoque excommunica tos sancta Synodus litteras direxit, eisque usque ad futuram proximam Synodum eorrigendi spatium tribuit, monens Eccle. sastica pietate ut conuertantur Zc Vivant. quia nisi se correxerint, ad futuram Synodum generali unanimitate anathemate terribili ferientur. XI. Relecta sunt denique in eadem Synodo quaedam capitula, super quibus quorundam fratrum sensus dissentire probantur. Vnde conuenit inter Episcopos,ut Deoia uente pace ac tranquillitate recuperata si-

420쪽

mul conueniant, dc prolatis sanctarum scripturarum atque Catholicorum docto ruin sententijs, quae saniora sunt concordi unani initate sequantur.

Tandem postulauit humiliter Synodus

generalis, se ad terram usque prosternens ante Karolum regem, & Rodulfum Biturigum Archiepiscopum . obsecrans&δdiurans per crucem LChristi sanguinem,ut priuilegium Monasteri)S Benedicti, quod annuente rege praefato firmauerat, quodque idem Rodulfus subscripserat, ratum 5 inconuulsum seruare studeret. Quod si Abbas negliges,& sacris regulis inconueniens per directos missos inuentus fuerit, ab eadem paternitate remoueatur, & alius qui dignus repertus fuerit, substituatur, SI priuilegij regularis auctoritas in eodem

monacterio quacumque occasione nondestituatur. X III.

Haec de praecipuis in eadem sacra Synodo fuere statuta. Caeterum specialia de qui . busque parrochijs, prout visum fuit, secundum Ecclςsiasticam auctoritatem definita, &Episcopis inproprijs parrochiis sunt ad exequendum commissa.

SEARCH

MENU NAVIGATION