Caroli Quinti Imperatoris ... Constitutiones publicorum iudiciorum, cum jure communi collatæ; ex eoque latius declaratæ; & vtilissimi, additionibus, obseruationibusque practicis illustratæ, à Matthia Stephani ... Articulorum Carolinarum Constitutionu

발행: 1623년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

DCCCLIX. Indictione uri. v. Kal. Iunias synodali decreto conuenimus.

C A P. I.

NOTA,&, pro dolori nimis est nota discordia atque calamitatis pernicies, quae factione quorumdam seditiosorum hominum nuper inter fratres reges nostros Hludouuicum & Κarolum accidit. Vnde tanta ac talia in Ecclesia nobis ad regendum diuina dignatione commissa , & in hoc regno perpere sunt admisia, ut ipso etiam auditu horribilia cognoscantur. &si haec discordiae pestilentia diutius , ope in rante humani generis antiquo hoste, dura . uerit, quam exitiabilis & mortifera existat melius ipsi scitis. Qua de re memores quid veritas missis praedicatoribus iusserit, ut diuinus Paulus dicit , legatione pro Christo fungentes vos, fratres carissi mi, legatos Deo amatae pacis, quoniam exindo iam gloriosos principes nostros Κarolum & Hlotharium Episcopali auctoritate monuimus, ad domnum Hludou uicum Regem gloriosum mediante Domino ordinamus, sicut Saluator dicit, In quamcum ' i' '' que , inquiens , domam intraueritis,iramum

dicite, Pax huic domui. O si ibifuerit im

402쪽

CAPi TVLA. 2Ο γ atas, requiescet super utam pax vestrarsis a um , ad vos reuertetur. quia aut erit qu isque praedestinatus ad vitam, dc caeleste verbum sequetur quod audiet : aut si nullus audire voluerit, ipse praedicator sine fructu non fuerit, quoniam ei a Domino pro labore sui operis merces recompensabi

Posae praedicatam vero & postulatam pacem, legatio vestrae fraternitatis huius modi erit conditionis,ut isdem Rex nobis, Ac utinam Deo, semper amabilis admitarum indulgentiam consequatur.

II l

Videlicet si de omnibus, quae per eum malitiosorum hominum persuasione atque seductione in parrochiis nostris, fratrumque nostrorum perpetrata sunt , Veraciter recognouerit, sicut scriptum est, Iuxta es Dominus his qui tribulato seni corde, es i& sacrisciam Deo est spiritus contribuloruU, Psal so. quoniam cor contritum & humiliatum DCus non spernit. Et sicut hi qui ficte Deum quaerunt , inuenire nunquam mCrentur, ita prope est Dominus omnibus inuocantibus se in veritatς.

Et si post veram recognitionem puriter

403쪽

Prou. 28. I. I an.

xlo CAR OL 1 CALVi consessus fuerit. quia iterum dicit Scriptura ; ui abscond/ι sicelera sua non dirigetur, qui aurem confessus fuerit, se reliquerit

ea, misericordiam consequetur. & confiteamur peccata nosra fidelis es ct i. inu ,m remittat nobis peccata no ra, ct emandet nos ab omni iniqhisau. V. Post puram autem confessionem , si promiserit quae male gesta sunt per dignos poenitentiae fructus, praeueniente, adiuuante, NI subsequente diuina gratia,se pro viribus emendaturum. quia scriptum est, Facite fructus dignos paenitentiae. 3c tanto maiora quaerat bonorum operum quisqv lucra per poenitentiam, quanto grauiora sibi intulit damna per culpam. Quoniam& illi beati, quorum tecta bonis operibus sunt peccata. & ut scriptum cst, quia peccauit, & populum peccare fecit, tanta sint bona, quae tanta operiant mala.

Deinde si spoponderit ad pacem SI con

cordiam praesentaliter in corde Δἴ ore: de quantocius rationabiliter, S: possibiliter, atque conuenienter ex communi sensu fieri poterit, .am praesentia corporis ad pacem & concordiam cum fratre suo Karolo se rediturum, & in pace ac carita

404쪽

CAPi TVLA. MIDeo placita cum praefatis principibus nostris Karolo atque Hlothario, si ipsi eandem pacem & concordiam erga eum seruauerint,permansurum, & in se peccantibus debita dinusserit, sicut sua a Deo debita sibi cupit dimitti. Quia itidem scriptura dicit, Parem sequinum cam omnibus, ct Hebr. sanctimoniam me qua nemo videbit Deum. ' Et cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur , tantum est discordiae malum, quae nisi extincta funditus fuerit, bonum nullatenus sequi Euangelio teste permittat. & caritas est, quae operit multitudinem peccatorum, sine qua etiam si quis corpus situm tradat ad ignem, nihil ei nisi damnationis iudicium proderit. Et Dominus dicit, Si non dimisieritis hominibus Matt.ε. peccata eorum, nec praer vestir caelestu dimi ut vobis peccata ves a.

. VII.

Post haec si promiser ir, quod iam ulterius tale vel simile schisma in hac sancta Dei

Ecclesia, atque in ista Christianitate non reiteret. Vnde scriptum est, sui baptivi- Eecli. r . tara mortuo, or iterum tangis usum, quid pro- i Iauatio eiu ' Baptizatur quippe a mortuo, qui mundatur fletibus a peccato. sed post baptisma mortuum tangit, qui culpta

405쪽

post lacrymas repetit. Et iterum scriptum est, Canis reuersus ad vomitum suum , O lota in υolutabro uti. quia qui peccatum post poenitentiam repetit, quasi in lutosa aqua semetipsum voluit. quia dum fletibus suis vitae munditiam subtrahit, ipsas etiam lacrymasante Dei oculos sordidas

facit. VIII.

Tunc demum promittat se ab illorum

perditorum hominum tuitione atque fauore, per quos tam grauiter Deum offendit, disiungere. & qui quasi ad eius fidem, sed potius infideliter ad eum venerint, ad

rectam rationem in proximo placito ante fratrem suum Karolum,& nepotem suum Hlotharium , sicut Deo teste iam apud Marsinam propria manu firmauerat, Venire si potuerit,faciat. Et quemcumque illorum recta ratio dignificauerit, digno honore suo fruatur. &qui per rectam rationem erga seniorem suum iustificari non potuerIt,& rationabilem misericordiam pro eo expetierit, eandem rationabilem miserj cordiam illi obtineat. De illo vero, luem recta ratio de iustum iudicium condemnauerit, ut Rex Christianus cum rege regum Christo concordet, & alienae perditioni se non commisculet. quia, Vt

406쪽

Paulus dicit, Non sium qui faciunt, ρή Rom ir

etiam qui mala facientibuου consentiunt, digni 3 . sunt morte. Unde sanctus Innocentius dicit , quia non multum interest inter committentis animum. JE Consentientis fauorem. Addo amplius, plerumque deducit errare, cui nemo consentit. Et iterum S. Paulus cum talibus hominibus nec cibum sumere permittit. Et S. David dum totum se ad foedera pacis internae constringerer, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, Pal oderam isios , or super in micos ta os tabescebam ρ Perfecto odio oderam illas, mimici facti sunt mihi. Inimicos etiam Dei perfecto

odio odisse est, ad quod facti sunt dilige

re , Ss quod faciunt increpare : mores prauorum premere, vitae prodesse Hinc Finees peccantium ciuium gratia coeuntes cum Madianitis perculit,& iram Dei ira- rus placauit. Et Iosaphat, qui tot de anteacta vita praeconi js attollitur , de Achab regis amicitus pene periturus increpatur. Cui a Domino per Prophetam dicitur,

Impio praebes auxilium, O his qui oderant Do- α. Par. minum amicitia iungens. EDdcirco iram qui- δ' dem Domini merebaris; sita bona opera inuenta

sunt in te. Hinc sacri Canones sancto pro-

407쪽

mulgati Spiritu dicunt, ut hi, qui post ex 'Communicationem ad interdictum cum excommunicatis communicauerint, condemnati anathema habeantur. Et sanctus Cyprianus regis ministerium esse dicit impios de terra perdere,homicidas, periuros, adulteros,veneficos, sacrilegos non sinere vivere. Et in libro Regum scriptum

3 R'g est, dicente Domino per prcyphetam, sura μ' ' 'φ' dimisisti υiram morte dignum, erit aurma tua

pro anima istius, o populis tuus pro populo latius. Et quam noxia sit indebita erga iniquos misericordia , monstratur in opere Saul ac Samuelis. quoniam cui Saul pe percit offendens Dominum, Samuel Propheta in frusta concidit. Nam sicut quisque in se peccatibus debet propter Deum dimittere; ita in Deum peccantes, &EC-clesiam conculcantes, dc regni peruasores,& in Christianitatis depopulatores, & in pacis perturbatores, & in patriae proditores debet minister Domini rex debitam vindictam propter Deum exercere. Qua propter sciat rex nobis amabilis, quia sicut infirmus sanari non potest qui a medi-Co coquitur , quandiu ferrum ignitum in illius tenetur corpore; ita & nemo sanari potest a peccato , quandiu in peccato

408쪽

CAΡITVLA. LII manserit, vel quandiu in peccato manenti scienter de libenter communicauerit.

Tandem si se promiserit adiutorem& Cooperatorem Dei pro viribus de cetero& rationabiliter futurum, qualiter Ecclesia Dei, quae in suo regno, ac regnis nostrorum principum una est, sicut&vnum sacerdotium, secundum qualitatem periculosi temporis in unoquoque ordine restituatur; Sc sacerdotes Dei debita priuilegia, & Ecclesiasticum vigorem obtineant, NI populus iustitiam& pacem habeat. congregatis vobis Se nostro, immbdiuino spiritu, qui est remissio omnium peccatorum, per Ecclesiasticam Apostolicae auctoritatis potestatem illi peccata in nostris parroch ijs per illum & ab illo commissa Ecclosiastica*ietate Ac canonico more dimittite , eique indulgentiam postulanti donate , atque illum sacrae communioni, qua ipse se priuauerat excommunicatis communicans, restituite.

Et licet multorum annorum,secundum

praefixosa sacris Canonibus gradus, poenitentia haec perpetrata facinora indigerent, tamen confisi de Dei misericordia,

O iiij

409쪽

apud quem non sic acceptatur mensura temporis ut doloris, nec abstinentia ciborum sicut mortificatio vitiorum, non prae iudicantes patrum sententias, quae de huiusmodi decreuerunt, sed potius eorum sequentes humaniorem diffinitionem,hς scribimus. Ait sancta Synodus Africana: Poenitentibus secundum differentiam peccatorum Episcopi arbitrio poenitentiae tempora discernantur. Et S. Leo Apostolicae sedis Pontifex: His, inquit, qui in

tempore necessitatis, & in periculi urgen iis instantia pra vidium poenitentiae , 5 mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est , nec reconciliatio deneganda. quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur Venia moras vera confesso, dicente Dei spiritu

minum misericordia est , se copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrymasque neglegere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione coceptam. dicente

410쪽

CAPITULA. 2IT Apostolo, Ne forte det illis Deus paeniten- 2 T mriam, oe r scant i diaboli laqueis , a quo captiui tenentur ad ipsius voluntatem. Et S. Gregorius in Evangelij homilia dicit, Veniat foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero serassetuant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amouere quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit.

His perpensis, fratres carissimi, si , ut di

ximus, iam dictum regem a nobis amabilem ita contemperatum diuinae voluntati& sacrae auctoritati inueneritis, secundum ministerium vobis a Deo traditum cum vestra unanimitate absolvite. Sin alias,vos ullo modo cum eo, quem absoluere non poteritis , ligare nolite: quoniam nec coram Deo, nec in Synodo nos inde auctores habebitis , si agere aliter, quod absit, praesempseritis. vosque in Synodo & coram Deo pro facto irrito dabitis rationes.

Et si ipse, quod Deus longe faciat, ea

quae egit, unde illum nunc commonere vos mittimus, reiterauerit , omnia& ante

diuinos oculos,& ad Ecclesiastica iudicia, redi uiuo vulnere curanda vel amputanda

SEARCH

MENU NAVIGATION